Semina iecisset, totidem visurus et hostes, Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est: Et vidi et perii. Nec notis ignibus arsi, ardet ut ad magnos pinea taeda deos. Et formosus eras, et me mea fata trahebant: Perfide, sensisti. Quis enim bene celat amorem ? Dicitur interea tibi lex, ut dura ferorum Martis erant tauri plus quam per cornua saevi, aere pedes solidi, praetentaque naribus aera, illa est agricolae messis iniqua suo. 20 25 30 335 40 45 50 Tristis abis: oculis abeuntem prosequor udis, et dixit tenui murmure lingua: 'Vale!' Ut positum tetigi thalamo male saucia lectum, acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit. Ante oculos taurique meos segetesque nefandae, 55 ante meos oculos pervigil anguis erat. 60 Hinc amor, hinc timor est. Ipsum timor auget amorem. Mane erat, et thalamo cara recepta soror. Disiectamque comas adversaque in ora iacentem invenit, et lacrimis omnia plena meis. Orat opem Minyis. Petit altera at alter habebit: 65 Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum, vix illuc radiis solis adire licet. Sunt in eo fuerant certe delubra Dianae: aurea barbarica stat dea facta manu. Noscis an exciderunt mecum loca? Venimus illuc: orsus es infido sic prior ore loqui: 'Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis tradidit, inque tua est vitaque morsque manu. Perdere posse sat est, siquem iuvat ipsa potestas: sed tibi servatus gloria maior ero. Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen, per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae Sic cito sum verbis capta puella tuis. movere puellae 90 Iungis et aeripedes inadusto corpore tauros donec terrigenae facinus mirabile! - fratres inter se strictas conseruere manus. Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens Dotis opes ubi erant? Ubi erat tibi regia coniunx, et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi. Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui, optima cum cara matre relicta soror. At non te fugiens sine me, germane, reliqui. Quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra. Nec tamen extimui quid enim post illa timerem? credere me pelago femina, iamque nocens. Numen ubi est? Ubi di? Meritas subeamus in alto tu fraudis poenas, credulitatis ego. Compressos utinam Symplegades elisissent, nostraque adhaererent ossibus ossa tuis, 95 100 105 109 112 115 120 aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos! Debuit ingratis Scylla nocere viris. Quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet, nos quoque Trinacriae subposuisset aquae! 125 Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes: ponitur ad patrios aurea lana deos. Quid referam Peliae natas pietate nocentes caesaque virginea membra paterna manu? Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est, pro quo sum totiens esse coacta nocens. 130 Ausus es o iusto desunt sua verba dolori! ausus es Aesonia' dicere 'cede domo!' Iussa domo cessi, natis comitata duobus et, qui me sequitur semper, amore tui. Ut subito nostras Hymen cantatus ad aures venit, et accenso lampades igne micant, tibiaque effundit socialia carmina vobis, at mihi funerea flebiliora tuba, 135 110 pertimui nec adhuc tantum scelus esse putabam: sed tamen in toto pectore frigus erat. Turba ruunt et Hymen' clamant Hymenaee' frequenter: quo propior vox haec, hoc mihi peius erat. Diversi flebant servi lacrimasque tegebant. 145 Me quoque, quicquid erat, potius nescire iuvabat: sed tamquam scirem, mens mea tristis erat. Cum minor e pueris is tractus amore videndi constitit ad geminae limina prima foris — 150 'Huc mihi, mater, adi! Pompam pater' inquit ‘Iason ducit et adiunctos aureus urget equos.' Protinus abscissa planxi mea pectora veste, tuta nec a digitis ora fuere meis. Ire animus mediae suadebat in agmina turbae sertaque compositis demere rapta comis. 155 Vix me continui, quin sic laniata capillos 6 clamarem: Meus est' iniceremque manus. Laese pater, gaude; Colchi gaudete relicti! Inferias, umbrae fratris, habete, mei! Deseror, amissis regno patriaque domoque, coniuge, qui nobis omnia solus erat. 160 Serpentis igitur potui taurosque furentes, unum non potui perdomuisse virum. Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, non valeo flammas effugere ipsa meas. 165 Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt; nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt. Non mihi grata dies, noctes vigilantur amarae, et tener a misero pectore somnus abit. 170 Quae me non possum, potui sopire draconem; Forsitan et, stultae dum te iactare maritae quaeris et iniustis auribus apta loqui, 175 Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti: nec moror ante tuos procubuisse pedes. 185 Si tibi sum vilis, communis respice natos: saeviet in partus dira noverca meos. Et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor, 190 et quotiens video, lumina nostra madent. Per superos oro, per avitae lumina flammae, per meritum et natos, pignora nostra, duos: redde torum, pro quo tot res insana reliqui; 195 te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti, cum quo sum pariter facta parente parens. Dos ubi sit, quaeris? Campo numeravimus illo, qui tibi laturo vellus arandus erat. 200 At vero ille aries villo spectabilis aureo, 6 dos mea. Quam' dicam si tibi 'redde,' neges. Dos mea tu sospes. Dos est mea Graia iuventus. I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes. Quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis, 205 |