Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

840

845

nec, nisi cum senior Pylios aequaverit annos,
aetherias sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caeso de corpore raptam
fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque
divus ab excelsa prospectet Iulius aede.'

Vix ea fatus erat, media cum sede senatus
constitit alma Venus, nulli cernenda, suique
Caesaris eripuit membris nec in aëra solvi
passa recentem animam caelestibus intulit astris.
Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit,
emisitque sinu. Luna volat altius illa,
flammiferumque trahens spatioso limite crinem
stella micat, natique videns benefacta fatetur
esse suis maiora, et vinci gaudet ab illo.
Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
libera fama tamen nullisque obnoxia iussis
invitum praefert, unaque in parte repugnat.
Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus;
Aegea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles.
Denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
sic et Saturnus minor est Iove. Iuppiter arces
temperat aetherias et mundi regna triformis;
terra sub Augusto: pater est et rector uterque.

850

855

860

15. THE END OF THE METAMORPHOSES.

MET. XV. 871–879. Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum. Quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam.

875

P. OVIDII NASONIS

CARMINA SELECTA.

II. FROM THE MINOR WORKS.

1. PENELOPE TO ULYSSES.

HER. I.
Hanc tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe:

nil mihi rescribas, attamen ipse veni. Troia iacet certe, Danais invisa puellis:

vix Priamus tanti totaque Troia fuit. O utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat,

obrutus insanis esset adulter aquis! Non ego deserto iacuissem frigida lecto,

non quererer tardos ire relicta dies, nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem

lassasset viduas pendula tela manus. Quando ego non timui graviora pericula veris ?

Res est solliciti plena timoris amor. In te fingebam violentos Troas ituros,

nomine in Hectoreo pallida semper eram. Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum, ..

Antilochus nostri causa timoris erat: sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis,

flebam successu posse carere dolos.
Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam:

Tlepolemi leto cura novata mea est.
Denique, quisquis erat castris iugulatus Achivis,

frigidius glacie pectus amantis erat.
Sed bene consuluit casto deus aequus amori:

versa est in cineres sospite Troia viro.

Argolici rediere duces, altaria fumant,

ponitur ad patrios barbara praeda deos. Grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis:

illi victa suis Troica fata canunt. Mirantur iustique senes trepidaeque puellae:

narrantis coniunx pendet ab ore viri. Iamque aliquis posita monstrat fera proelia mensa

pingit et exiguo Pergama tota mero: ' Hac ibat Simois, haec est Sigeïa tellus,

hic steterat Priami regia celsa senis: illic Aeacides, illic tendebat Ulixes,

hic lacer admissos terruit Hector equos." Omnia namque tuo senior, te quaerere misso,

rettulerat gnato Nestor, at ille mihi. Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,

utque sit hic somno proditus, ille dolo. Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,

Thracia nocturno tangere castra dolo totque simul mactare viros, adiutus ab uno!

At bene cautus eras et memor ante mei. Usque metu micuere sinus, dum victor amicum

dictus es Ismariis isse per agmen equis. Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis

Ilios, et murus quod fuit, esse solum, si maneo qualis Troia durante manebam,

virque mihi dempto fine carendus abest? [Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,

incola captivo quae bove victor arat;] iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce

luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus; semisepulta virum curvis feriuntur aratris

ossa, ruinosas occulit herba domos — victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,

aut in quo lateas ferreus orbe, licet. Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,

ille mihi de te multa rogatus abit: quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,

traditur huic digitis charta notata meis.

[ocr errors][ocr errors]

Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva,

misimus: incerta est fama remissa Pylo. Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri.

Quas habitas terras, aut ubi lentus abes ? Utilius starent etiam nunc moenia Phoebi

irascor votis heu levis ipsa meis! — scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,

et mea cum multis iuncta querela foret. Quid timeam, ignoro; timeo tamen omnia demens,

et patet in curas area lata meas. Quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,

tam longae causas suspicor esse morae. Haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est,

esse peregrino captus amore potes. Forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,

quae tantum lanas non sinat esse rudes. Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras,

neve, revertendi liber, abesse velis! Me pater Icarius viduo discedere lecto

cogit et inmensas increpat usque moras. Increpet usque licet! tua sum, tua dicar oportet,

Penelope coniunx semper Ulixis ero.
Ille tamen pietate mea precibusque pudicis

frangitur et vires temperat ipse suas. Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos,

turba ruunt in me luxuriosa proci inque tua regnant nullis prohibentibus aula:

viscera nostra, tuae dilacerantur opes. Quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum

Eurymachique avidas Antinoique manus atque alios referam, quos omnis turpiter absens

ipse tuo partis sanguine rebus alis ? Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi

ultimus accedunt in tua damna pudor.
Tres sumus inbelles numero, sine viribus uxor,

Laertesque senex, Telemachusque puer.
Ille per insidias paene est mihi nuper ademptus,

dum parat invitis omnibus ire Pylon.

100

105

Di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis

ille meos oculos conprimat, ille tuos. Hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix,

tertius inmundae cura fidelis harae. Sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis,

hostibus in mediis regna tenere potest, Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas:

nunc erat auxiliis illa tuenda patris. nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis:

tu citius venias, portus et aura tuis! Est tibi, sitque, precor, gnatus, qui mollibus annis

in patrias artes erudiendus erat. Respice Laerten, ut iam sua lumina condas:

extremum fati sustinet ille diem. Certe ego, quae fueram te discedente puella,

protinus ut venias, facta videbor anus.

110

115

2. MEDEA TO JASON.

HER, XII.

At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,

ars mea cum peteres ut tibi ferret opem! Tunc quae dispensant mortalia fata sorores

debuerant fusos evoluisse meos; tum potui Medea mori bene. Quicquid ab illo

produxi vitam tempore, poena fuit.
Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis

Phrixeam petiit Pelias arbor ovem ?
Cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo,

turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam ? Cur mihi plus aequo flavi placuere capilli

et decor et linguae gratia ficta tuae ? Aut semel in nostras quoniam nova puppis harenas

venerat audacis attuleratque viros, isset anhelatos non praemedicatus in ignes

inmemor Aesonides oraque ad usta boum!

« ZurückWeiter »