840 845 nec, nisi cum senior Pylios aequaverit annos, Vix ea fatus erat, media cum sede senatus 850 855 860 15. THE END OF THE METAMORPHOSES. MET. XV. 871–879. Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum. Quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam. 875 P. OVIDII NASONIS CARMINA SELECTA. II. FROM THE MINOR WORKS. 1. PENELOPE TO ULYSSES. HER. I. nil mihi rescribas, attamen ipse veni. Troia iacet certe, Danais invisa puellis: vix Priamus tanti totaque Troia fuit. O utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat, obrutus insanis esset adulter aquis! Non ego deserto iacuissem frigida lecto, non quererer tardos ire relicta dies, nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem lassasset viduas pendula tela manus. Quando ego non timui graviora pericula veris ? Res est solliciti plena timoris amor. In te fingebam violentos Troas ituros, nomine in Hectoreo pallida semper eram. Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum, .. Antilochus nostri causa timoris erat: sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis, flebam successu posse carere dolos. Tlepolemi leto cura novata mea est. frigidius glacie pectus amantis erat. versa est in cineres sospite Troia viro. Argolici rediere duces, altaria fumant, ponitur ad patrios barbara praeda deos. Grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis: illi victa suis Troica fata canunt. Mirantur iustique senes trepidaeque puellae: narrantis coniunx pendet ab ore viri. Iamque aliquis posita monstrat fera proelia mensa pingit et exiguo Pergama tota mero: ' Hac ibat Simois, haec est Sigeïa tellus, hic steterat Priami regia celsa senis: illic Aeacides, illic tendebat Ulixes, hic lacer admissos terruit Hector equos." Omnia namque tuo senior, te quaerere misso, rettulerat gnato Nestor, at ille mihi. Rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos, utque sit hic somno proditus, ille dolo. Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum, Thracia nocturno tangere castra dolo totque simul mactare viros, adiutus ab uno! At bene cautus eras et memor ante mei. Usque metu micuere sinus, dum victor amicum dictus es Ismariis isse per agmen equis. Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis Ilios, et murus quod fuit, esse solum, si maneo qualis Troia durante manebam, virque mihi dempto fine carendus abest? [Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant, incola captivo quae bove victor arat;] iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus; semisepulta virum curvis feriuntur aratris ossa, ruinosas occulit herba domos — victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi, aut in quo lateas ferreus orbe, licet. Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim, ille mihi de te multa rogatus abit: quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam, traditur huic digitis charta notata meis. Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva, misimus: incerta est fama remissa Pylo. Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri. Quas habitas terras, aut ubi lentus abes ? Utilius starent etiam nunc moenia Phoebi irascor votis heu levis ipsa meis! — scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem, et mea cum multis iuncta querela foret. Quid timeam, ignoro; timeo tamen omnia demens, et patet in curas area lata meas. Quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus, tam longae causas suspicor esse morae. Haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est, esse peregrino captus amore potes. Forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx, quae tantum lanas non sinat esse rudes. Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras, neve, revertendi liber, abesse velis! Me pater Icarius viduo discedere lecto cogit et inmensas increpat usque moras. Increpet usque licet! tua sum, tua dicar oportet, Penelope coniunx semper Ulixis ero. frangitur et vires temperat ipse suas. Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos, turba ruunt in me luxuriosa proci inque tua regnant nullis prohibentibus aula: viscera nostra, tuae dilacerantur opes. Quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum Eurymachique avidas Antinoique manus atque alios referam, quos omnis turpiter absens ipse tuo partis sanguine rebus alis ? Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi ultimus accedunt in tua damna pudor. Laertesque senex, Telemachusque puer. dum parat invitis omnibus ire Pylon. 100 105 Di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis ille meos oculos conprimat, ille tuos. Hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix, tertius inmundae cura fidelis harae. Sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis, hostibus in mediis regna tenere potest, Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas: nunc erat auxiliis illa tuenda patris. nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis: tu citius venias, portus et aura tuis! Est tibi, sitque, precor, gnatus, qui mollibus annis in patrias artes erudiendus erat. Respice Laerten, ut iam sua lumina condas: extremum fati sustinet ille diem. Certe ego, quae fueram te discedente puella, protinus ut venias, facta videbor anus. 110 115 2. MEDEA TO JASON. HER, XII. At tibi Colchorum, memini, regina vacavi, ars mea cum peteres ut tibi ferret opem! Tunc quae dispensant mortalia fata sorores debuerant fusos evoluisse meos; tum potui Medea mori bene. Quicquid ab illo produxi vitam tempore, poena fuit. Phrixeam petiit Pelias arbor ovem ? turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam ? Cur mihi plus aequo flavi placuere capilli et decor et linguae gratia ficta tuae ? Aut semel in nostras quoniam nova puppis harenas venerat audacis attuleratque viros, isset anhelatos non praemedicatus in ignes inmemor Aesonides oraque ad usta boum! |