nec, nisi cum senior Pylios aequaverit annos, Vix ea fatus erat, media cum sede senatus constitit alma Venus, nulli cernenda, suique Caesaris eripuit membris nec in aëra solvi 840 845 passa recentem animam caelestibus intulit astris. Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit, emisitque sinu. Luna volat altius illa, flammiferumque trahens spatioso limite crinem stella micat, natique videns benefacta fatetur esse suis maiora, et vinci gaudet ab illo. 850 Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, libera fama tamen nullisque obnoxia iussis invitum praefert, unaque in parte repugnat. Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus; Aegea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles. Denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, sic et Saturnus minor est Iove. Iuppiter arces temperat aetherias et mundi regna triformis; terra sub Augusto: pater est et rector uterque. 15. THE END OF THE METAMORPHOSES. MET. XV. 871-879. Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas. 855 860 875 P. OVIDII NASONIS CARMINA SELECTA. II. FROM THE MINOR WORKS. 1. PENELOPE TO ULYSSES. HER. I. Hanc tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe: nil mihi rescribas, attamen ipse veni. Troia iacet certe, Danais invisa puellis: vix Priamus tanti totaque Troia fuit. O utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat, obrutus insanis esset adulter aquis! 5 Non ego deserto iacuissem frigida lecto, non quererer tardos ire relicta dies, nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem lassasset viduas pendula tela manus. 10 Quando ego non timui graviora pericula veris? In te fingebam violentos Troas ituros, nomine in Hectoreo pallida semper eram. Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum, 15 sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis, flebam successu posse carere dolos. Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam: Denique, quisquis erat castris iugulatus Achivis, Sed bene consuluit casto deus aequus amori: versa est in cineres sospite Troia viro. 20 Argolici rediere duces, altaria fumant, Iamque aliquis posita monstrat fera proelia mensa hic steterat Priami regia celsa senis: illic Aeacides, illic tendebat Ulixes, hic lacer admissos terruit Hector equos.' si maneo qualis Troia durante manebam, iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce 25 30 335 40 45 50 semisepulta virum curvis feriuntur aratris ossa, ruinosas occulit herba domos 55 victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi, aut in quo lateas ferreus orbe, licet. Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim, ille mihi de te multa rogatus abit: 60 quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam, traditur huic digitis charta notata meis. Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva, misimus: incerta est fama remissa Pylo. Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri. Quas habitas terras, aut ubi lentus abes? Utilius starent etiam nunc moenia Phoebi irascor votis heu levis ipsa meis! scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem, et mea cum multis iuncta querela foret. 65 70 Quid timeam, ignoro; timeo tamen omnia demens, et patet in curas area lata meas. Quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus, tam longae causas suspicor esse morae. Haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est, 75 esse peregrino captus amore potes. Forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx, quae tantum lanas non sinat esse rudes. Fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras, neve, revertendi liber, abesse velis! 80 Me pater Icarius viduo discedere lecto cogit et inmensas increpat usque moras. Increpet usque licet! tua sum, tua dicar oportet, Ille tamen pietate mea precibusque pudicis frangitur et vires temperat ipse suas. 85 Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos, turba ruunt in me luxuriosa proci inque tua regnant nullis prohibentibus aula: viscera nostra, tuae dilacerantur opes. 90 Quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum Eurymachique avidas Antinoique manus atque alios referam, quos omnis turpiter absens ipse tuo partis sanguine rebus alis? Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi 95 Ille per insidias paene est mihi nuper ademptus, dum parat invitis omnibus ire Pylon. 100 Di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis ille meos oculos conprimat, ille tuos. Hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix, tertius inmundae cura fidelis harae. Sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis, hostibus in mediis regna tenere potest, Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas: nunc erat auxiliis illa tuenda patris. 105 nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis: tu citius venias, portus et aura tuis! 110 Est tibi, sitque, precor, gnatus, qui mollibus annis in patrias artes erudiendus erat. Respice Laerten, ut iam sua lumina condas: extremum fati sustinet ille diem. Certe ego, quae fueram te discedente puella, protinus ut venias, facta videbor anus. 115 2. MEDEA TO JASON. HER. XII. At tibi Colchorum, memini, regina vacavi, ars mea cum peteres ut tibi ferret opem! Tunc quae dispensant mortalia fata sorores debuerant fusos evoluisse meos; tum potui Medea mori bene. Quicquid ab illo Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis Cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo, Cur mihi plus aequo flavi placuere capilli et decor et linguae gratia ficta tuae? Aut semel in nostras quoniam nova puppis harenas venerat audacis attuleratque viros, isset anhelatos non praemedicatus in ignes inmemor Aesonides oraque ad usta boum! |