305 310 315 320 cum tanto commune viro. Deprensus Ulixis ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit. An falso Palameden crimine turpe accusasse mihi, vobis damnasse decorum est ? Sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens valuit, nec vos audistis in illo crimina: vidistis, praestoque obiecta patebant. Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, esse reus merui: factum defendite vestrum, consensistis enim. Nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique viaeque labori temptaretque feros requie lenire dolores. Paruit et vit Non haec sententia tantum fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, ne mandate mihi: melius Telamonius ibit eloquioque virum morbisque iraque furentem molliet, aut aliqua producet callidus arte. Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaïa Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. Sis licet infestus sociis regique mihique, dure Philoctete, licet exsecrere meumque devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem: te tamen adgrediar, fiet tibi copia nostri, tamque tuis potiar, faveat Fortuna, sagittis, quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, quam responsa deum Troianaque fata retexi, quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae hostibus e mediis. Et se mihi conferat Aiax ? Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni verba viri ? Cur hic metuis ? cur audet Ulixes ire per excubias et se committere nocti 325 330 331 333 335 340 345 350 355 360 perque feros enses non tantum moenia Troum, Desine Tydiden vultuque et murmure nobis te supero. Nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. "At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. Iam labor in fine est: obstantia fata removi altaque posse capi faciendo Pergama cepi. Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, este mei memores! Aut si mibi non datis arma, huic date!' - et ostendit signum fatale Minervae. . 365 370 375 378 380 385 Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit: fortisque viri tulit arma disertus. Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram, invictumque virum vicit dolor. Adripit ensem et 'Meus hic certe est (an et hunc sibi poscit Ulixes ?), hoc' ait 'utendum est in me mihi: quique cruore saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' Dixit, et in pectus tum demum vulnera passum, qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. Nec valuere manus infixum educere telum: expulit ipse cruor; rubefactaque sanguine tellus purpureum viridi genuit de caespite florem, qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus. Littera communis mediis pueroque viroque inscripta est foliis, haec nominis, illa querelae. 390 395 14. THE DEIFICATION OF CAESAR. MET. XV. 1746–860. 750 Caesar in urbe sua deus est, quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis, resque domi gestae properataque gloria rerum, in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies. Neque enim de Caesaris actis ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius. Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos, perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates, Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini, et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum ? Quo praeside rerum humano generi, Superi, favistis abunde. Ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit 1755 760 Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari Talia nequiquam toto Venus anxia caelo Non tamen insidias venturaque vincere fata 1785 790 795 800 805 810 815 praemonitus potuere deum; strictique feruntur Talibus hanc genitor: 'Sola insuperabile fatum, * Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora, perfectis quos terrae debuit annis. Ut deus accedat caelo templisque locetur, tu facies natusque suus, qui nominis heres impositum feret unus onus, caedisque parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. Illius auspiciis obsessae moenia pacem victa petent Mutinae; Pharsalia sentiet illum, Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet: frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo. Quid tibi barbariam, gentes ab utroque iacentes Oceano numerem ? Quodcumque habitabile tellus sustinet, huius erit; pontus quoque serviet illi. Pace data terris, animum ad civilia vertet iura suum, legesque feret iustissimus auctor: exemploque suo mores reget, inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens, prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit; 820 825 830 835 |