. Quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, 115 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti. ‘Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus. 'Denique, quid verbis opus est ? — spectemur agendo! 120 Arma viri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis.' Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laërtius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos 125 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono; neque abest facundis gratia dictis. Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. 130 Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt fata' (manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina), “ quis magno melius succedat Achilli, quam per quem magnus Danais successit Achilles ? Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse fatetur, 135 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium; meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, invidia careat, bona nec sua quisque recuset. Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, 140 vix ea nostra voco. Sed enim quia rettulit Aiax esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi, Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. 145 Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto. Meritis expendite causam, 150 155 160 165 dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, ‘Ergo operum quoniam nudum certamen habetur: ‘Praescia venturi genetrix Nereïa leti dissimulat cultu natum; et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis. Arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui. Neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti “Nate dea,” dixi” tibi se peritura reservant Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam ?” iniecique manum fortemque ad fortia misi. 'Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta pugnantem domui, victum orantemque refeci; quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse, mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra. Utque alios taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector. Illis haec armis, quibus est inventus Achilles, arma peto: vivo dederam, post fata reposco. Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes inmeritam saevae natam mactare Dianae. Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti. 170 1975 180 185 Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides : Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu ‘Longa referre mora est, quae consilioque manuque 205 utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas urbis se moenibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno. Quid facis interea, qui nil, nisi proelia, nosti? Quis tuus usus erat ? Nam si mea facta requiris, hostibus insidior; fossas munimine cingo; consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida; doceo, quo simus alendi armandique modo; mittor, quo postulat usus. * Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni, rex iubet incepti curam dimittere belli. Ille potest auctore suam defendere vocem: non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros ? Cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares. Nec mora, “ Quid facitis ? quae vos dementia” dixi 225 “concitat, o socii, captam dimittere Troiam ? 230 235 240 245 Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno ?” ‘Denique de Danais quis te laudatve petitve ? 'Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? Cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco. Nec vanis credite verbis: adspicite en!' vestemque manu diduxit et ‘haec sunt 250 255 260 265 270 275 280 pectora semper ' ait 'vestris exercita rebus. Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga Me miserum, quanto cogor meminisse dolore temporis illius, quo Graium murus, Achilles procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem. His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis et simul arma tuli: quae nunc quoque ferre laboro. Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires; est animus certe vestros sensurus honores. Scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret ? Neque enim clipei caelamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleïadasque Hyadaeque inmunemque aequoris Arcton diversasque urbes nitidumque Orionis ensem. “Quid quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori, nec se magnanimo maledicere sentit Achilli ? Si simulasse vocas crimen: simulavimus ambo. Si mora pro culpa est: ego sum maturior illo. Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. Haud timeo, si iam nequeo defendere, crimen 285 290 294 296 300 |