Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

.

Quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,

115 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.

‘Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus.

'Denique, quid verbis opus est ? — spectemur agendo! 120 Arma viri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis.'

Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laërtius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos

125 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono; neque abest facundis gratia dictis.

Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.

130 Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt fata' (manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina), “ quis magno melius succedat Achilli, quam per quem magnus Danais successit Achilles ? Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse fatetur, 135 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium; meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, 140 vix ea nostra voco. Sed enim quia rettulit Aiax esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi, Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. 145 Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto. Meritis expendite causam,

150

155

160

165

dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit: nec sanguinis ordo,
sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis.
Aut si proximitas primusque requiritur heres,
est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.
Quis locus Aiaci ? Phthiam haec Scyrumve ferantur!
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.
Num petit ille tamen, num si petat, auferat illa ?

‘Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:
plura quidem feci, quam quae comprendere dictis
in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.

‘Praescia venturi genetrix Nereïa leti dissimulat cultu natum; et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis. Arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui. Neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti Nate dea,” dixi” tibi se peritura reservant Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam ?” iniecique manum fortemque ad fortia misi.

'Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta pugnantem domui, victum orantemque refeci; quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse, mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra. Utque alios taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector. Illis haec armis, quibus est inventus Achilles, arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes inmeritam saevae natam mactare Dianae. Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti.

170

1975

180

185

Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides :
difficilem tenui sub iniquo iudice causam:
hunc tamen utilitas populi fraterque datique
summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.

Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
decipienda fuit. Quo si Telamonius isset,
orba suis essent etiam nunc lintea ventis.
Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
visaque et intrata est altae mihi curia Troiae;
plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi,
quam mihi mandarat communem Graecia causam,
accusoque Parin praedamque Helenamque reposco
et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
vix tenuere manus (scis hoc, Menelaë) nefandas,
primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

‘Longa referre mora est, quae consilioque manuque 205 utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas urbis se moenibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno. Quid facis interea, qui nil, nisi proelia, nosti? Quis tuus usus erat ? Nam si mea facta requiris, hostibus insidior; fossas munimine cingo; consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida; doceo, quo simus alendi armandique modo; mittor, quo postulat usus.

* Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni, rex iubet incepti curam dimittere belli. Ille potest auctore suam defendere vocem: non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros ? Cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares. Nec mora, “ Quid facitis ? quae vos dementia” dixi 225 concitat, o socii, captam dimittere Troiam ?

230

235

240

245

Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno ?”
Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
Convocat Atrides socios terrore paventes,
nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam
audet; at ausus erat reges incessere dictis
Thersites, etiam per me haud impune, protervis.
Erigor et trepidos cives exhortor in hostem
amissamque mea virtutem voce repono.
Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

‘Denique de Danais quis te laudatve petitve ?
At sua Tydides mecum communicat acta,
me probat et socio semper confidit Ulixe.
Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
a Diomede legi! - Nec me sors ire iubebat:
sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo
ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
interimo: non ante tamen, quam cuncta coëgi
prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.
Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam,
et iam promissa poteram cum laude reverti.
Haud contentus eo petii tentoria Rhesi
inque suis ipsum castris comitesque peremi;
atque ita captivo victor votisque potitus
ingredior curru laetos imitante triumphos.
Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!

'Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? Cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco. Nec vanis credite verbis: adspicite en!' vestemque manu diduxit et ‘haec sunt

250

255

260

265

270

275

280

pectora semper ' ait 'vestris exercita rebus.
At nil impendit per tot Telamonius annos
sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus.

Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
arma tulisse refert contra Troasque Iovemque ?
Confiteorque, tulit: neque enim benefacta maligne
detractare meum est. Sed ne communia solus
occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem:
reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
Troas ab arsuris cum defensore carinis.
Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
se putat, oblitus regisque ducumque meique,
nonus in officio et praelatus munere sortis.
Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
quis fuit? – Hector abit violatus vulnere nullo!

Me miserum, quanto cogor meminisse dolore temporis illius, quo Graium murus, Achilles procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem. His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis et simul arma tuli: quae nunc quoque ferre laboro. Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires; est animus certe vestros sensurus honores. Scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret ? Neque enim clipei caelamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleïadasque Hyadaeque inmunemque aequoris Arcton diversasque urbes nitidumque Orionis ensem.

“Quid quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori, nec se magnanimo maledicere sentit Achilli ? Si simulasse vocas crimen: simulavimus ambo. Si mora pro culpa est: ego sum maturior illo. Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. Haud timeo, si iam nequeo defendere, crimen

285

290

294

296

300

« ZurückWeiter »