Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.

'Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus.

115

'Denique, quid verbis opus est ?-spectemur agendo! 120 Arma viri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis.'

Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laërtius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono; neque abest facundis gratia dictis.

'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt fata' (manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina), quis magno melius succedat Achilli,

6

quam per quem magnus Danais successit Achilles?
Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse fatetur,
neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
profuit ingenium; meaque haec facundia, siqua est,
quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,
vix ea nostra voco. Sed enim quia rettulit Aiax
esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi,

125

130

135

140

Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. 145 Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto. Meritis expendite causam,

150

dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit: nec sanguinis ordo,
sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis.

Aut si proximitas primusque requiritur heres, est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.

155

Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur!

Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.

Num petit ille tamen, num si petat, auferat illa?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur:

plura quidem feci, quam quae comprendere dictis
in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.
'Praescia venturi genetrix Nereïa leti
dissimulat cultu natum; et deceperat omnes,
in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.
Arma ego femineis animum motura virilem
mercibus inserui. Neque adhuc proiecerat heros
virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
"Nate dea," dixi "tibi se peritura reservant
Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam ?"
iniecique manum fortemque ad fortia misi.

'Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
pugnantem domui, victum orantemque refeci;
quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,
me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
et Scyrum cepisse, mea concussa putate

procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra.

160

165

170

175

Utque alios taceam, qui saevum perdere posset

Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector.
Illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes

180

Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi

flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes inmeritam saevae natam mactare Dianae.

185

Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis

atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti.

Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides :
difficilem tenui sub iniquo iudice causam:
hunc tamen utilitas populi fraterque datique

summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.
'Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
decipienda fuit. Quo si Telamonius isset,

orba suis essent etiam nunc lintea ventis.

Mittor et Iliacas audax orator ad arces,

visaque et intrata est altae mihi curia Troiae; plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi, quam mihi mandarat communem Graecia causam, accusoque Parin praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum. At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,

vix tenuere manus (scis hoc, Menelaë) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

190

195

200

'Longa referre mora est, quae consilioque manuque 205

utiliter feci spatiosi tempore belli.

Post acies primas urbis se moenibus hostes

continuere diu, nec aperti copia Martis

ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.

Quid facis interea, qui nil, nisi proelia, nosti? Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, hostibus insidior; fossas munimine cingo; consolor socios, ut longi taedia belli

210

mente ferant placida; doceo, quo simus alendi armandique modo; mittor, quo postulat usus.

'Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni,

rex iubet incepti curam dimittere belli.
Ille potest auctore suam defendere vocem:
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,

215

quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros? Cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares.

66

Nec mora,
Quid facitis? quae vos dementia
"concitat, o socii, captam dimittere Troiam ?

220

[blocks in formation]

Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?”
Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
Convocat Atrides socios terrore paventes,
nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam
audet; at ausus erat reges incessere dictis
Thersites, etiam per me haud impune, protervis.
Erigor et trepidos cives exhortor in hostem
amissamque mea virtutem voce repono.
Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

230

235

'Denique de Danais quis te laudatve petitve? At sua Tydides mecum communicat acta, me probat et socio semper confidit Ulixe. Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi! Nec me sors ire iubebat: sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona interimo: non ante tamen, quam cuncta coëgi prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.

240

245

Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam,

et iam promissa poteram cum laude reverti.

Haud contentus eo petii tentoria Rhesi

inque suis ipsum castris comitesque peremi; atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos.

250

Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!

[ocr errors]

Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? Cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,

ipso pulchra loco. Nec vanis credite verbis:

adspicite en!' vestemque manu diduxit et haec sunt

255

260

pectora semper' ait vestris exercita rebus.
At nil impendit per tot Telamonius annos
sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus.

265

'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? Confiteorque, tulit: neque enim benefacta maligne detractare meum est. Sed ne communia solus occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem: reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis.

270

Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
se putat, oblitus regisque ducumque meique,
nonus in officio et praelatus munere sortis.
Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
quis fuit?
Hector abit violatus vulnere nullo!
'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
temporis illius, quo Graium murus, Achilles
procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque
tardarunt, quin corpus humo sublime referrem.

His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis
et simul arma tuli: quae nunc quoque ferre laboro.
Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires;
est animus certe vestros sensurus honores.

Scilicet idcirco pro nato caerula mater

ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,

275

280

285

[blocks in formation]

296

'Quid quod me duri fugientem munera belli

arguit incepto serum accessisse labori,
nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
Si simulasse vocas crimen: simulavimus ambo.
Si mora pro culpa est: ego sum maturior illo.
Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.
Haud timeo, si iam nequeo defendere, crimen

300

« ZurückWeiter »