Quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti. 'Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus. 115 'Denique, quid verbis opus est ?-spectemur agendo! 120 Arma viri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis.' Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laërtius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono; neque abest facundis gratia dictis. 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt fata' (manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina), quis magno melius succedat Achilli, 6 quam per quem magnus Danais successit Achilles? 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, 125 130 135 140 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. 145 Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto. Meritis expendite causam, 150 dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Aut si proximitas primusque requiritur heres, est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi. 155 Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur! Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli. Num petit ille tamen, num si petat, auferat illa? Ergo operum quoniam nudum certamen habetur: plura quidem feci, quam quae comprendere dictis 'Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra. 160 165 170 175 Utque alios taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector. 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes 180 Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes inmeritam saevae natam mactare Dianae. 185 Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti. Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides : summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. orba suis essent etiam nunc lintea ventis. Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altae mihi curia Troiae; plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi, quam mihi mandarat communem Graecia causam, accusoque Parin praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum. At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, vix tenuere manus (scis hoc, Menelaë) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 190 195 200 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque 205 utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas urbis se moenibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno. Quid facis interea, qui nil, nisi proelia, nosti? Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, hostibus insidior; fossas munimine cingo; consolor socios, ut longi taedia belli 210 mente ferant placida; doceo, quo simus alendi armandique modo; mittor, quo postulat usus. 'Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni, rex iubet incepti curam dimittere belli. 215 quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros? Cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares. 66 Nec mora, 220 Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?” 230 235 'Denique de Danais quis te laudatve petitve? At sua Tydides mecum communicat acta, me probat et socio semper confidit Ulixe. Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi! Nec me sors ire iubebat: sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona interimo: non ante tamen, quam cuncta coëgi prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet. 240 245 Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam, et iam promissa poteram cum laude reverti. Haud contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi; atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos. 250 Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax! Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? Cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco. Nec vanis credite verbis: adspicite en!' vestemque manu diduxit et haec sunt 255 260 pectora semper' ait vestris exercita rebus. 265 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? Confiteorque, tulit: neque enim benefacta maligne detractare meum est. Sed ne communia solus occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem: reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis. 270 Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis Scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, 275 280 285 296 'Quid quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori, 300 |