Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

100

105

110

ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, hospitis adventu festum genialiter egit per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. Et iam stellarum sublime coëgerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.

Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium, gaudens altore recepto. Ille male usurus donis ait · Effice, quicquid corpore contigero fulvum vertatur in aurum.' Adnuit optatis nocituraque munera solvit Liber, et indoluit, quod non meliora petisset.

Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros pollicitique fidem tangendo, singula temptat. Vixque sibi credens non alta fronde virentem ilice detraxit virgam: virga aurea facta est. Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro. Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas: aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum: Hesperidas donasse putes. Si postibus altis admovit digitos, postes radiare videntur. Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, unda fluens palmis Danaën eludere posset. Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens omnia. Gaudenti mensas posuere ministri exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.

Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat. Miscuerat puris auctorem muneris undis: fusile per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque miserque, effugere optat opes et, quae modo voverat, odit. Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur

115

120

125 130

135

urit, et inviso meritus torquetur ab auro.
Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
* Da veniam, Lenaee pater! peccavimus,’ inquit,
'sed miserero, precor, speciosoque eripe damno.'

Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
restituit pactique fide data munera solvit.
“Nevo male optato maneas circumlitus auro,
vade' ait ad magnis vicinum Sardibus amnem
perque iugum montis labentibus obvius undis
carpe viam, donec venias ad fluminis ortus;
spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'

Rex iussae succedit aquae. Vis aurea tinxit flumen et humano de corpore cessit in amnem. Nunc quoque iam veteris percepto semine venae arva rigent auro madidis pallentia.glaebis.

140

145

13. TIIE CONTEST FOR THE ARMS OF ACHILLES.

MET. XII. 612-628; XIII. 1-398.

615

Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, arserat: armarat deus idem, idemque cremarat. Iam cinis est, et de tam magno restat Achille nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam: at vivit totum quae gloria compleat orbem. Haec illi mensura viro respondet, et hac est, par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.

Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere possis, bella movet clipeus, deque armis arma feruntur. Non ea Tydides, non audet Oïleos Aiax, non minor Atrides, non bello maior et aevo poscere, non alii: solis Telamone creato Laërteque fuit tantae fiducia laudis.

A se Tantalides onus invidiamque removit, Argolicosque duces mediis considere castris iussit, et arbitrium litis traiecit in omnes.

620

625

MET. XIII.

10

15

Consedere duces, et vulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax; utque erat impatiens irae, Sigeïa torvo litora respexit classemque in litore vultu intendensque manus ' Agimus, pro Iuppiter!' inquit 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes ! At non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. Tutius est igitur fictis contendere verbis, quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum, nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.

Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes, quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. Praemia magna peti fateor. Sed demit honorem aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes. Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, quo, cum victus erit, mecum certasse feretur.

‘Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit litoraque intravit Pagasaea Colcha carina. Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget. Aeacon agnoscit summus prolem que fatetur Iuppiter esse suam: sic a love tertius Aiax. Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, si mihi cum magno non est communis Achille. Frater erat, fraterna peto. Quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inserit Aeacidis alienae nomina gentis ?

‘An quod in arma prior nulloque sub indice veni, arma neganda mihi? Potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detrectavitque furore

40

militiam ficto, donec sollertior isto,
sed sibi inutilior timidi commenta retexit
Naupliades animi vitataque traxit ad arma ?
Optima num sumat, quia sumere noluit ulla ?
nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
obtulimus quia nos ad prima pericula, simus ?

“Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces hortator scelerum! Non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris saxa moves gemitu Laërtiadaeque precaris quae meruit; quae, si di sunt, non vana precaris. Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, heu! pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis. Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen: mallet et infelix Palamedes esse relictus. Viveret aut certe letum sine crimine haberet! Quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.

“Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixen vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis superi mortalia iustis. En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. Conclamat socios. Adsum videoque trementem pallentemque metu et trepidantem morte futura.

Opposui molem clipei texique iacentem
servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
redde hostem vulnusque tuum solitum que timorem
post clipeumque late et mecum contende sub illo.
At postquam eripui, cui standi vulnera vires
non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

‘Hector adest secumque deos in proelia ducit,
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
eminus ingenti resupinum pondere fudi,
hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,
et vestrae valuere preces. Si quaeritis huius
fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
in Danaas classes. Ubi nunc facundus Ulixes ?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
spem vestri reditus. Date tot pro navibus arma.
Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis,
quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: luce nibil gestum, nihil est Diomede remoto. Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, dividite, et pars sit maior Diomedis in illis. Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis rem gerit et furtis incautum decipit hostem ? Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem. Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis, nec clipeus vasti caelatus imagine mundi conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae. Debilitaturum quid te petis, improbe, munus ?

95

100

105

110

« ZurückWeiter »