'Icare,' dixit' ubi es? qua te regione requiram? 10. PHILEMON AND BAUCIS. MET. VIII. 626-720. Iuppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiere, locum requiemque petentes, mille domos clausere serae. Tamen una recepit, parva quidem, stipulis et canna tecta palustri; sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates 235 630 635 640 645 650 651 655 Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno. Accubuere dei. Mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar. Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes. Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris. 660 665 670 Parva mora est, epulasque foci misere calentes; nec longae rursus referuntur vina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis. Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae. 675 Candidus in medio favus est. Super omnia vultus accessere boni nec iners pauperque voluntas. Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina: attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant. Unicus anser erat, minimae custodia villae: quem dis hospitibus domini mactare parabant. Ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos confugisse deos. Superi vetuere necari 'Di' que 'sumus, impia' dixerunt; esse mali dabitur. meritasque luet vicinia poenas Modo vestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul.' Parent ambo baculisque levati nituntur longo vestigia ponere clivo. 680 685 690 Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus, dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum: furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus. 695 700 Talia tum placido Saturnius edidit ore: 'Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto digna, quid optetis.' Cum Baucide pauca locutus iudicium superis aperit commune Philemon: 'Esse sacerdotes delubraque vestra tueri 705 poscimus; et quoniam concordes egimus annos. auferat hora duos eadem, nec coniugis unquam busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.' Vota fides sequitur. Templi tutela fuere, 710 donec vita data est. Annis aevoque soluti Inde 11. ORPHEUS AND EURYDICE. MET. X. 1-63, 72-77. per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba nec laetos vultus nec felix attulit omen. Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo 715 720 5 usque fuit nullosque invenit motibus ignes. Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem 20 Posse pati volui nec me temptasse negabo: 25 vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est, an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse; famaque si veteris non est mentita rapinae, vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris, per chaos hoc ingens vastique silentia regni, 30 Eurydices, oro, properata retexite fata. Omnia debentur vobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam. Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque humani generis longissima regna tenetis. Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, iuris erit vestri: pro munere poscimus usum. Quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi: leto gaudete duorum.' Talia dicentem nervosque ad verba moventem exsangues flebant animae: nec Tantalus undam captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. 15 10 Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx sustinet oranti, nec qui regit ima, negare, Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes inter et incessit passu de vulnere tardo. 45 Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit Orpheus: 50 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas exierit valles: aut inrita dona futura. Carpitur acclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca. Nec procul afuerunt telluris margine summae: hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est, 55 bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix adripit auras. Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam 60 questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam? Supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est. 63 72 Orantem frustraque iterum transire volentem portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus 75 se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. 12. MIDAS. MET. XI. 85-145. Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros 85 cumque choro meliore sui yineta Timoli Pactolonque petit, quamvis non aureus illo. tempore nec caris erat invidiosus harenis. Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant: at Silenus abest. Titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis 90 |