Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

'Icare,' dixit' ubi es? qua te regione requiram ?'
Icare' dicebat: pennas adspexit in undis
devovitque suas artes corpusque sepulcro
condidit. Et tellus a nomine dicta sepulti.

235

10. PHILEMON AND BAUCIS.

MET. VIII. 626–720.

630

635

Iuppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiere, locum requiemque petentes, mille domos clausere serae. Tamen una recepit, parva quidem, stipulis et canna tecta palustri; sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo. Nec refert, dominos illic famulosne requiras: tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.

Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis. Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos, foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili. Multifidasque faces ramaliaque arida tecto detulit et minuit parvoque admovit aëno. Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis; furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas concutiuntque torum de molli fluminis ulva impositum lecto, sponda pedibusque salignis.

640

645

650 651 655 660

665

670

675

Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno.

Accubuere dei. Mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar. Testa parem fecit.

fecit. Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes. Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.

Parva mora est, epulasque foci misere calentes; nec longae rursus referuntur vina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis. Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis pranaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae. Candidus in medio favus est. Super omnia vultus accessere boni nec iners pauperque voluntas.

Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina: attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

Unicus anser erat, minimae custodia villae: quem dis hospitibus domini mactare parabant. Ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu, tandemqne est visus ad ipsos confugisse deos. Superi vetuere necari · Di' que 'sumus, meritasque luet vicinia poenas impia' dixerunt; 'vobis inmunibus huius esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul.' Parent ambo baculisque levati nituntur longo vestigia ponere clivo.

680

685

690 695

700

705

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus, dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum: furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus.

Talia tum placido Saturnius edidit ore: • Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto digna, quid optetis.' Cum Baucide pauca locutus iudicium superis aperit commune Philemon: Esse sacerdotes delubraque vestra tueri poscimus; et quoniam concordes egimus annos auferat hora duos eadem, nec coniugis unquam busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.'

Vota fides sequitur. Templi tutela fuere, donec vita data est. Annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. Iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit, reddebant dicta 'Vale' que 'o coniunx'dixere simul, simul abdita texit ora frutex. Ostendit adhuc Thymbreïus illic incola de gemino vicinos corpore truncos.

710

715

720

11.

ORPHEUS AND EURYDICE.

MET. X. 1-63, 72–77.

Inde

per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba nec laetos vultus nec felix attulit omen. Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo

5

[ocr errors]

usque fuit nullosque invenit motibus ignes.

Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas dum nova naïadum turba comitata vagatur, occidit in talum serpentis dente recepto.

10 Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras deflevit vates, ne non temptaret et umbras, ad Styga Taenaria est ausus descendere porta; perque leves populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem

15 umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis sic ait: 'O positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem

20 Tartara, descendi, nec uti villosa colubris terna Medusaei vincirem guttura monstri: causa viae est coniunx, in quam calcata venenum vipera diffudit crescentesque abstulit annos. Posse pati volui nec me temptasse negabo:

25 vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est, an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse; famaque si veteris non est mentita rapinae, vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris, per chaos hoc ingens vastique silentia regni,

30 Eurydices, oro, properata retexite fata. Omnia debentur vobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam. Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque humani generis longissima regna tenetis.

35 Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, iuris erit vestri: pro munere poscimus usum. Quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi: leto gaudete duorum.' Talia dicentem nervosque ad verba moventem

40 exsangues flebant animae: nec Tantalus undam captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est

45 Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx sustinet oranti, nec qui regit ima, negare, Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes inter et incessit passu de vulnere tardo.

Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit Orpheus: 50 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas exierit valles: aut inrita dona futura.

Carpitur acclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca. Nec procul afuerunt telluris margine summae:

55 hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix adripit auras.

Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam 60 questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam ? Supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

63 Orantem frustraque iterum transire volentem

72 portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus squalidus in ripa Cereris sine munere sedit: cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.

75 Esse deos Erebi crudeles questus, in altam se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

[blocks in formation]

85

Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros cumque choro meliore sui yineta Timoli Pactolonque petit, quamvis non aureus illo tempore nec caris erat invidiosus harenis.

Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant: at Silenus abest. Titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis

90

« ZurückWeiter »