Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

'Icare,' dixit' ubi es? qua te regione requiram?
'Icare' dicebat: pennas adspexit in undis
devovitque suas artes corpusque sepulcro
condidit. Et tellus a nomine dicta sepulti.

10. PHILEMON AND BAUCIS.

MET. VIII. 626-720.

Iuppiter huc specie mortali cumque parente

venit Atlantiades positis caducifer alis.

Mille domos adiere, locum requiemque petentes,

mille domos clausere serae.

Tamen una recepit,

parva quidem, stipulis et canna tecta palustri;

sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
consenuere casa paupertatemque fatendo
effecere levem nec iniqua mente ferendo.
Nec refert, dominos illic famulosne requiras:
tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.

Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
submissoque humiles intrarunt vertice postes,
membra senex posito iussit relevare sedili,
quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
suscitat hesternos, foliisque et cortice sicco
nutrit et ad flammas anima producit anili.
Multifidasque faces ramaliaque arida tecto
detulit et minuit parvoque admovit aëno.
Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
truncat holus foliis; furca levat illa bicorni
sordida terga suis nigro pendentia tigno
servatoque diu resecat de tergore partem
exiguam sectamque domat ferventibus undis.
Interea medias fallunt sermonibus horas
concutiuntque torum de molli fluminis ulva
impositum lecto, sponda pedibusque salignis.

235

630

635

640

645

650

651

655

Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno.

Accubuere dei. Mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar. Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes. Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.

660

665

670

Parva mora est, epulasque foci misere calentes;

nec longae rursus referuntur vina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis. Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae.

675

Candidus in medio favus est. Super omnia vultus accessere boni nec iners pauperque voluntas.

Interea totiens haustum cratera repleri

sponte sua per seque vident succrescere vina: attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

Unicus anser erat, minimae custodia villae: quem dis hospitibus domini mactare parabant. Ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos confugisse deos. Superi vetuere necari

'Di' que 'sumus,

impia' dixerunt; esse mali dabitur.

meritasque luet vicinia poenas
vobis inmunibus huius

Modo vestra relinquite tecta

ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul.' Parent ambo baculisque levati

nituntur longo vestigia ponere clivo.

680

685

690

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus, dominis etiam casa parva duobus vertitur in templum: furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus.

695

700

Talia tum placido Saturnius edidit ore: 'Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto digna, quid optetis.' Cum Baucide pauca locutus iudicium superis aperit commune Philemon: 'Esse sacerdotes delubraque vestra tueri

705

poscimus; et quoniam concordes egimus annos. auferat hora duos eadem, nec coniugis unquam

busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.' Vota fides sequitur. Templi tutela fuere,

710

donec vita data est. Annis aevoque soluti
ante gradus sacros cum starent forte locique
narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
Iamque super geminos crescente cacumine vultus
mutua, dum licuit, reddebant dicta Vale' que
'o coniunx' dixere simul, simul abdita texit
ora frutex. Ostendit adhuc Thymbreïus illic
incola de gemino vicinos corpore truncos.

Inde

11. ORPHEUS AND EURYDICE.

MET. X. 1-63, 72-77.

per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba nec laetos vultus nec felix attulit omen.

Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo

715

720

5

usque fuit nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas
dum nova naïadum turba comitata vagatur,
occidit in talum serpentis dente recepto.

Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras
deflevit vates, ne non temptaret et umbras,
ad Styga Taenaria est ausus descendere porta;
perque leves populos simulacraque functa sepulcro
Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem
umbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervis
sic ait: O positi sub terra numina mundi,

in quem reccidimus, quicquid mortale creamur,
si licet et falsi positis ambagibus oris

vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
terna Medusaei vincirem guttura monstri:
causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
vipera diffudit crescentesque abstulit annos.

[ocr errors]

20

Posse pati volui nec me temptasse negabo:

25

vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est,

an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse; famaque si veteris non est mentita rapinae,

vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris, per chaos hoc ingens vastique silentia regni,

30

Eurydices, oro, properata retexite fata.

Omnia debentur vobis, paulumque morati

serius aut citius sedem properamus ad unam.

Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque humani generis longissima regna tenetis.

Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, iuris erit vestri: pro munere poscimus usum. Quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi: leto gaudete duorum.'

Talia dicentem nervosque ad verba moventem exsangues flebant animae: nec Tantalus undam captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.

[blocks in formation]

15

10

Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx sustinet oranti, nec qui regit ima, negare, Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes inter et incessit passu de vulnere tardo.

45

Hanc simul et legem Rhodopeïus accipit Orpheus:

50

ne flectat retro sua lumina, donec Avernas exierit valles: aut inrita dona futura.

Carpitur acclivis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca. Nec procul afuerunt telluris margine summae: hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi flexit amans oculos; et protinus illa relapsa est,

55

bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix adripit auras.

Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam 60

questa suo: quid enim nisi se quereretur amatam? Supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille

acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

63

72

[ocr errors]

Orantem frustraque iterum transire volentem

portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
squalidus in ripa Cereris sine munere sedit:
cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam

75

se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

12. MIDAS.

MET. XI. 85-145.

Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros

85

cumque choro meliore sui yineta Timoli

Pactolonque petit, quamvis non aureus illo.

tempore nec caris erat invidiosus harenis.

Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant:

at Silenus abest. Titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis

90

« ZurückWeiter »