Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

6

645

650

sive es mirator rerum, mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto.' Memor ille vetustae
sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem :
Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.'

Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
moenibus et vasto dederat servanda draconi
arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoque 'Vade procul, ne longe gloria rerum,
quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit';
vimque minis addit manibusque expellere temptat
cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
viribus ?) “ At quoniam parvi tibi gratia nostra est,
accipe munus' ait, laevaque a parte Medusae
ipse retroversus squalentia protulit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas: namn barba comaeque,
in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
ossa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes
crevit in inmensum (sic di statuistis), et omne
cum tot sideribus caelum requievit in illo.

655

660

8. CERES AND PROSERPINA.

MET. V. 385–408, 438-445, 462,463, 474-538, 564-571.

385

Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus. Frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo,

390 395

400

405

438

440

paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto
et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
clamat; et, ut summa vestem laniarat ab ora,
conlecti flores tunicis cecidere remissis.
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
haec quoque virgineum movit iactura dolorem.

Raptor agit currus et nomine quemque vocatos
exhortatur equos, quorum per colla iubasque
excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
perque lacus altos et olentia sulpure fertur
stagna Palicorum, rupta ferventia terra,
et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
inter inaequales posuerunt moenia portus.

Interea pavidae nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quaesita profundo. Illam non udis veniens Aurora capillis cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras. Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.

Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis. Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes ingratasque vocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit fallere depositum vitiataque semina fecit.

Fertilitas terrae latum vulgata per orbem falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber, sideraque ventique nocent, avidaeque volucres semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant triticeas messes, et inexpugnabile gramen.

Tum caput Eleis Alpheïas extulit undis

445 462

474

480

485 490

495

500

505

rorantesque comas a fronte removit ad aures
atque ait: ‘0 toto quaesitae virginis orbe
et frugum genetrix, inmensos siste labores,
neve tibi fidae violenta irascere terrae.
Terra nihil meruit patuitque invita rapinae.
Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni;
Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus;
Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva.

Mota loco cur sim tantique per aequoris undas
advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
tempestiva meis, cum tu curaque levata
et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
praebet iter, subterque imas ablata cavernas
hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'

Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu ante Iovem passis stetit invidiosa capillis 'Pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter ' inquit, ' sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris, nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu. En quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus, dummodo reddat eam: neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est.'

Iuppiter excepit: 'Commune est pignus onusque nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus addere vera placet, non hoc iniuria factum,

510

515

520

525 530

535

verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est
esse Iovis fratrem! Quid quod non cetera desunt
nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido
si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
lege tamen certa, si nullos contigit illic
ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.'

Dixerat. At Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
Poeniceum curva decerpserat arbore pomum
sumptaque pallenti septem de cortice grana
presserat ore suo.

At medius fratrisque sui maestaeque sororis Iuppiter ex aequo volventem dividit annum. Nunc dea, regnorum numen commune duorum, cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. Vertitur extemplo facies et mentis et oris: nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

564 565

570

9. DAEDALUS AND ICARUS.

MET. VIII. 183-235.

185

Daedalus interea Creten longumque perosus exsilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. "Terras licet'inquit 'et andas obstruat: at caelum certe patet; ibimus illac. Omnia possideat, non possidet aēra Minos.'

Dixit, et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias et ceris adligat imas,

190 195

200

205

210

atque ita compositas parvo curvamine flectit,
ut veras imitetur aves. Puer Icarus una
stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
captabat plumas, flavam modo pollice ceram
mollibat lusuque suo mirabile patris
impediebat opus. Postquam manus ultima coeptis
imposita est, geminas opifex libravit in alas
ipse suum corpus motaque pependit in aura.

Instruit et natum ‘Medio' que “ut limite curras,
Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis,
unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.
Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten
aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
me duce carpe viam.' Pariter praecepta volandi
tradit et ignotas umeris accommodat alas.

Inter opus monitusque genae maduere seniles et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aëra nido, hortaturque sequi damnocasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas.

Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit, et obstipuit, quique aethera carpere possent credidit esse deos. Et iam Iunonia laeva parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae), dextra Lebinthus erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua : quae nomen traxit ab illo.

At pater infelix, nec iam pater, Icare,' dixit,

215

220

225

230

« ZurückWeiter »