Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

huc ope perveni? quo me deferre paratis ? "
"Pone metum," Proreus "et quos contingere portus
ede velis" dixit: " 'terra sistere petita."

66 Naxon" ait Liber " cursus advertite vestros. Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus." Per mare fallaces perque omnia numina iurant sic fore, meque iubent pictae dare vela carinae.

635

640

Dextera Naxos erat. Dextra mihi lintea danti "Quid facis, o demens? quis te furor-?" inquit Opheltes. Pro se quisque timet: "Laevam pete" maxima nutu pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat. Obstipui "Capiat " que "aliquis moderamina" dixi meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen. E quibus Aethalion "Te scilicet omnis in uno nostra salus posita est!" ait, et subit ipse meumque explet opus, Naxoque petit diversa relicta.

645

'Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem 650 senserit, e puppi pontum prospectat adunca

et flenti similis "Non haec mihi litora, nautae,

promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est. Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?" Iamdudum flebam: lacrimas manus impia nostras ridet et impellit properantibus aequora remis.

'Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo

655

est deus) adiuro, tam me tibi vera referre,

quam veri maiora fide: stetit aequore puppis

haud aliter quam si siccum navale teneret.
Illi admirantes remorum in verbere perstant
velaque deducunt geminaque ope currere temptant.
Impediunt hederae remos nexuque recurvo
serpunt et gravidis distinguunt yela corymbis.
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
pampineis agitat velatam frondibus hastam.
Quem circa tigres simulacraque inania lyncum
pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
Exsiluere viri, sive hoc insania fecit,

[ocr errors][merged small][merged small]

sive timor, primusque Medon nigrescere coepit
corpore et expresso spinae curvamine flecti.
Incipit huic Lycabas: "In quae miracula" dixit
"verteris?" et lati rictus et panda loquenti
naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
At Libys obstantes dum vult obvertere remos,
in spatium resilire manus breve vidit et illas
iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
Alter, ad intortos cupiens dare bracchia funes,
bracchia non habuit, truncoque repandus in undas
corpore desiluit: falcata novissima cauda est,
qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.
Undique dant saltus multaque adspergine rorant
emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus
inque chori ludunt speciem lascivaque iactant
corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.

'De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) restabam solus. Pavidum gelidumque trementi corpore vixque meum firmat deus "Excute" dicens corde metum Diamque tene." Delatus in illam accessi sacris Baccheaque sacra frequento.'

66

6. PYRAMUS AND THISBE.

MET. IV. 55-166.

Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, altera, quas oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

Notitiam primosque gradus vicinia fecit: tempore crevit amor. Taedae quoque iure coissent: sed vetuere patres. Quod non potuere vetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo. Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,

675

680

685

690

55

60

65

cum fieret, paries domui communis utrique.
Id vitium nulli per saecula longa notatum
(quid non sentit amor?) primi vidistis amantes,
et vocis fecistis iter; tutaeque per illud
murmure blanditiae minimo transire solebant.

Saepe, ubi constiterant hine Thisbe, Pyramus illinc,
'Invide' dicebant 'paries, quid amantibus obstas?
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
quod datus est verbis ad amicas transitus aures.'
Talia diversa nequiquam sede locuti

sub noctem dixere vale, partique dedere oscula quisque suae non pervenientia contra.

Postera nocturnos aurora removerat ignes,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

solque pruinosas radiis siccaverat herbas:

ad solitum coïere locum. Tum murmure parvo

multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent,

85

cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant: neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis ardua morus, erat, gelido contermina fonti. Pacta placent. Et lux, tarde discedere visa, praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

90

Callida per tenebras versato cardine Thisbe

egreditur fallitque suos, adopertaque vultum pervenit ad tumulum, dictaque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti caede leaena boum spumantes oblita rictus, depositura sitim vicini fontis in unda.

95

Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
Ut lea saeva sitim multa compescuit unda,
dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
ore cruentato tenues laniavit amictus.

100

Serius egressus vestigia vidit in alto pulvere certa ferae totoque expalluit ore

105

Pyramus: ut vero vestem quoque sanguine tinctam repperit, 'Una duos' inquit 'nox perdet amantes. E quibus illa fuit longa dignissima vita,

nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,

110

in loca plena metus qui iussi nocte venires,

nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, et scelerata fero consumite viscera morsu,

o quicumque sub hac habitatis rupe, leones.

Sed timidi est optare necem.' Velamina Thisbes

115

tollit et ad pactae secum fert arboris umbram; utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,

'Accipe nunc' inquit 'nostri quoque sanguinis haustus!'
quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.

120

Ut iacuit resupinus, humo cruor emicat alte, non aliter, quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aëra rumpit. Arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tinguit pendentia mora colore.

Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit. Utque locum et visa cognoscit in arbore formam, sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.

Sed postquam remorata suos cognovit amores, percutit indignos claro plangore lacertos,

125

130

135

et laniata comas amplexaque corpus amatum
vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
'Pyrame' clamavit, 'quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde: tua te carissima Thisbe

140

nominat: exaudi vultusque attolle iacentes!'

Ad nomen Thisbes oculos iam morte gravatos
Pyramus erexit, visaque recondidit illa.

Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
vidit ebur vacuum, 'Tua te manus' inquit 'amorque
perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum.
hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum letique miserrima dicar
causa comesque tui; quique a me morte revelli
heu sola poteras, poteris nec morte revelli.

'Hoc tamen amborum verbis estote rogati,

145

150

o multum miseri meus illiusque parentes,

155

ut quos certus amor, quos hora novissima iunxit, componi tumulo non invideatis eodem.

At tu quae ramis arbor miserabile corpus
nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
semper habe fetus, gemini monimenta cruoris.'

Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes: nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna.

160

165

7. PERSEUS AND ATLAS.

MET. IV. 631-662.

Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus

rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis aequora subdit equis et fessos excipit axes.

Mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum vicinia nulla premebant. Arboreae frondes auro radiante nitentes

ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

[ocr errors]

Hospes,' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit

te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;

635

640

« ZurückWeiter »