Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

corripuere viam pedibusque per aëra motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati praetereunt ortos isdem de partibus euros.

160

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent

Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;

utque labant curvae iusto sine pondere naves

perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aëra saltus succutiturque alte similisque est currus inani.

165

Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt. Ipse pavet, nec qua commissas flectat habenas,

nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis.
Tunc primum radiis gelidi caluere Triones
et vetito frustra temptarunt aequore tingi,
quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore,

170

175

180

suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.

Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,

iam cognosse genus piget et valuisse rogando,
iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
praecipiti pinus borea, cui victa remisit
frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
Quid faciat? multum caeli post terga relictum,
ante oculos plus est! animo metitur utrumque,
et modo quos illi fatum contingere non est,
prospicit occasus, interdum respicit ortus:
quidque agat ignarus stupet, et nec frena remittit
nec retinere valet, nec nomina novit equorum.

Exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras
ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,
hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis

185

190

192

202

incursant stellis rapiuntque per avia currum.

Et modo summa petunt, modo per declive viasque
praecipites spatio terrae propiore feruntur.
Inferiusque suis fraternos currere Luna
admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus

205

210

fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
materiamque suo praebet seges arida damno.
Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
cumque suis totas populis incendia gentes

in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent. Tum vero Phaëthon cunctis e partibus orbem

216

227

adspicit accensum nec tantos sustinet aestus,
ferventesque auras velut e fornace profunda
ore trahit currusque suos candescere sentit;
et neque iam cineres eiectatamque favillam
ferre potest calidoque involvitur undique fumo,
quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus
nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato
Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.

Nilus in extremum fugit perterritus orbem occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem. Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras;

corpora phocarum summo resupina profundo

exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est
Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
exserere ausus erat, ter non tulit aëris ignes.

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,

230

235

254

256

260

265

271

304

qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
interitura gravi, summam petit arduus arcem,
unde solet nubes latis inducere terris,
unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
Sed neque quas posset terris inducere nubes
tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam pariterque animaque rotisque
expulit et saevis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi et saltu in contraria facto
colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,

305

310

315

sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaethon rutilos flamma populante capillos,

volvitur in praeceps longoque per aëra tractu

320

fertur, ut interdum de caelo stella sereno

etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.

Quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: HIC SITUS EST PHAËTHON, CURRUS AURIGA PATERNI: QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.

4. BATTUS.

MET. II. 680-706.

Illud erat tempus, quo te pastoria pellis

325

680

texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae,

alterius dispar septenis fistula cannis.

Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros

processisse boves. Videt has Atlantide Maia

685

natus et arte sua silvis occultat abactas.

Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo

rure senex; Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
nobiliumque greges custos servabat equarum.
Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi
Quisquis es, hospes,' ait 'si forte armenta requiret
haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto
nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam,'
et dedit. Accepta voces has reddidit hospes:
Tutus eas. Lapis iste prius tua furta loquetur,'
et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire,
mox redit et versa pariter cum voce figura
'Rustice, vidisti siquas hoc limite' dixit
'ire boves, fer opem, furtoque silentia deme;
iuncta suo pariter dabitur tibi femina tauro.'

[ocr errors]

690

695

700

At senior, postquam est merces geminata, 'Sub illis

montibus' inquit 'erunt'; et erant sub montibus illis.
Risit Atlantiades et Me mihi, perfide, prodis?
me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit
in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index.

705

5. THE DIVINITY OF BACCHUS.

MET. III. 582-691.

Ille metu vacuus 'Nomen mihi' dixit' Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes. Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit: pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis decipere et calamo salientes ducere pisces. Ars illi sua census erat. Cum traderet artem, "Accipe quas habeo, studii successor et heres," dixit "opes." Moriensque mihi nil ille reliquit praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum. 'Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,

585

590

addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae

Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.

6

Forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis, doque leves saltus udaeque inmittor harenae. Nox ubi consumpta est (Aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas. Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto, prospicio comitesque voco repetoque carinam.

66

Adsumus en!" inquit sociorum primus Opheltes, utque putat, praedam deserto nactus in agro, virginea puerum ducit per litora forma.

'Ille mero somnoque gravis titubare videtur

595

600

605

vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque:
nil ibi quod credi posset mortale videbam.
Et sensi et dixi sociis: "Quod numen in isto

610

66

corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est.
Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis.
His quoque des veniam.”—“ Pro nobis mitte precari”
Dictys ait, quo non alius conscendere summas
ocior antemnas prensoque rudente relabi.

'Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,

hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque
voce dabat remis, animorum hortator Epopeus,
hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.

"Non tamen hanc sacro violari pondere pinum
perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris"
inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni
de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
exsilium dira poenam pro caede luebat.
Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
rupit, et excussum misisset in aequora, si non
haesissem, quamvis amens, in fune retentus.

615

620

625

Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus

630

(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus

sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,

66

Quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae,

« ZurückWeiter »