corripuere viam pedibusque per aëra motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati praetereunt ortos isdem de partibus euros. 160 Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aëra saltus succutiturque alte similisque est currus inani. 165 Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt. Ipse pavet, nec qua commissas flectat habenas, nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis. Tunc primum radiis gelidi caluere Triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras. Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore, 170 175 180 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, iam cognosse genus piget et valuisse rogando, Exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras 185 190 192 202 incursant stellis rapiuntque per avia currum. Et modo summa petunt, modo per declive viasque Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis. Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, 205 210 216 in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent. Tum vero Phaëthon cunctis e partibus orbem 227 adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato Nilus in extremum fugit perterritus orbem occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem. Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras; corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aëris ignes. 230 235 254 256 260 265 271 At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, 304 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato 305 310 315 sparsaque sunt late laceri vestigia currus. At Phaethon rutilos flamma populante capillos, volvitur in praeceps longoque per aëra tractu 320 fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: HIC SITUS EST PHAËTHON, CURRUS AURIGA PATERNI: QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS. 4. BATTUS. MET. II. 680-706. Illud erat tempus, quo te pastoria pellis 325 680 texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis. Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros processisse boves. Videt has Atlantide Maia 685 natus et arte sua silvis occultat abactas. Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo rure senex; Battum vicinia tota vocabant. Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum. Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi Quisquis es, hospes,' ait 'si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam,' 690 695 700 At senior, postquam est merces geminata, 'Sub illis montibus' inquit 'erunt'; et erant sub montibus illis. 705 5. THE DIVINITY OF BACCHUS. MET. III. 582-691. Ille metu vacuus 'Nomen mihi' dixit' Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes. Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit: pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis decipere et calamo salientes ducere pisces. Ars illi sua census erat. Cum traderet artem, "Accipe quas habeo, studii successor et heres, dixit "opes." Moriensque mihi nil ille reliquit praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum. 'Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae 585 590 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos. 'Forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis, doque leves saltus udaeque inmittor harenae. Nox ubi consumpta est (Aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas. Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto, prospicio comitesque voco repetoque carinam. "Adsumus en!" inquit sociorum primus Opheltes, utque putat, praedam deserto nactus in agro, virginea puerum ducit per litora forma. 'Ille mero somnoque gravis titubare videtur 595 600 605 vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque: 610 corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est. Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis. His quoque des veniam.”—“ Pro nobis mitte precari ' 615 'Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. "Non tamen hanc sacro violari pondere pinum perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris " ; inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exsilium dira poenam pro caede luebat. Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit, et excussum misisset in aequora, si non 620 625 haesissem, quamvis amens, in fune retentus. 'Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus · (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus 630 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, 66 'Quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae, |