Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

160

165

170

175

corripuere viam pedibusque per aëra motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati praetereunt ortos isdem de partibus euros.

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, sic onere adsueto vacuus dat in aëra saltus succutiturque alte similisque est currus inani.

Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt. Ipse pavet, nec qua commissas flectat habenas, nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis. Tunc primum radiis gelidi caluere Triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras. Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaëthon penitus penitusque iacentes, palluit et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, iam cognosse genus piget et valuisse rogando, iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui victa remisit frena suus rector, quam dis votisque reliquit. Quid faciat ? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est! animo metitur utrumque, et modo quos illi fatum contingere non est, prospicit occasus, interdum respicit ortus: quidque agat ignarus stupet, et nec frena remittit nec retinere valet, nec nomina novit equorum.

Exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis

180

185

190

192 202 205

210

216 227

230

incursant stellis rapiuntque per avia currum.
Et modo summa petunt, modo per declive viasque
praecipites spatio terrae propiore feruntur.
Inferiusque suis fraternos currere Luna
admiratur equos, ambustaque nubila fumant.

Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus
fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
materiamque suo praebet seges arida damno.
Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
cumque suis totas populis incendia gentes
in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent.

Tum vero Phaëthon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda ore trahit currusque suos candescere sentit; et neque iam cineres eiectatam que favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, ant ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.

Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato Aethiopum populos nigrum traxisse colorem.

Nilus in extremum fugit perterritus orbem occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.

Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem. Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras; corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aëris ignes.

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum,

235

254

256 260

265

271 304 305

310

315

qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
interitura gravi, summam petit arduus arcem,
unde solet nubes latis inducere terris,
unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
Sed neque quas posset terris inducere nubes
tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres.
Intonat et dextra libratum fulmen ab aure
misit in aurigam pariterque animaque rotisque
expulit et saevis com pescuit ignibus ignes.
Consternantur equi et saltu in contraria facto
colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent, illic temone revulsus
axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaëthon rutilos flamma populante capillos,
volvitur in praeceps longoque per aëra tractu
fertur, ut interdum de caelo stella sereno
etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbe
excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma
corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
HIC SITUS EST PHAËTHON, CURRUS AURIGA PATERNI:
QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.

320

325

4. BATTUS.

MET. II, 680–706.

680

Illud erat tempus, quo te pastoria pellis
texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
alterius dispar septenis fistula cannis.
Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
incustoditae Pylios memorantur in agros
processisse boves. Videt has Atlantide Maia
natus et arte sua silvis occultat abactas.
Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo

685 690

6

695

rure senex; Battum vicinia tota vocabant. Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum. Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi

Quisquis es, hospes,' ait ‘si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam,' et dedit. Accepta voces has reddidit hospes: 'Tutus eas. Lapis iste prius tua furta loquetur, et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire, mox redit et versa pariter cum voce figura

Rustice, vidisti siquas hoc limite' dixit ‘ire boves, fer opem, furtoque silentia deme; iuncta suo pariter dabitur tibi femina tauro.' At senior, postquam est merces geminata, 'Sub illis montibus ' inquit ‘erunt’; et erant sub montibus illis. Risit Atlantiades et ‘Me mihi, perfide, prodis? me mihi prodis ?' ait periuraque pectora vertit in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index.

700

705

5. THE DIVINITY OF BACCHUS.

MET. III. 582-691.

585

Ille metu vacuus 'Nomen mihi' dixit ‘ Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes. Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, lapigerosve greges, non ulla armenta reliquit: pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis decipere et calamo salientes ducere pisces. Ars illi sua census erat. Cum traderet artem, Accipe quas habeo, studii successor et heres," dixit “opes.” Moriensque mihi nil ille reliquit praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum.

‘Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae

590

[ocr errors]

Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi

595 ventorumque domos et portus puppibus aptos.

‘Forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis, doque leves saltus udaeque inmittor harenae. Nox ubi consumpta est (Aurora rubescere prima

600 coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas. Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto, prospicio comitesque voco repetoque carinam.

Adsumus en!” inquit sociorum primus Opheltes, 605 utque putat, praedam deserto nactus in agro, virginea puerum ducit per litora forma.

* Ille mero somnoque gravis titubare videtur vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque: nil ibi quod credi posset mortale videbam.

610 Et sensi et dixi sociis: “ Quod numen in isto corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est. Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis. His quoque des veniam.”—“Pro nobis mitte precari” Dictys ait, quo non alius conscendere summas

615 ocior antem nas prensoque rudente relabi.

‘Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.

620 Non tamen hanc sacro violari pondere pinum perpetiar” dixi: "pars hic mihi maxima iuris" ; inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe exsilium dira poenam pro caede luebat.

625 Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit, et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus.

'Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus · (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus

630 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, * Quid facitis ? quis clamor ? ” ait qua, dicite, nautae,

66

« ZurückWeiter »