P. OVIDII NASONIS CARMINA SELECTA. I. FROM THE METAMORPHOSES. 1. THE FOUR AGES. MET. I. 89–150. 95 100 Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine iudice tuti. Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua litora norant. Nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erant: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes. Ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant, . cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nec renovatus ager gravidis canebat aristis; flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. 105 110 115 120 125 130 Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere. Iuppiter antiqui contraxit tempora veris, perque liemes aestusque et inaequales autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annuin. Tunc primum siccis aër fervoribus ustus canduit et ventis glacies adstricta pependit. Tunc primum subiere domus. Domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae. Semina tunc primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. Tertia post illam successit aën ea proles, saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus inrupit venae peioris in aevum omne nefas: fugere pudor verumque fidesque. In quorum subiere locum fraudesque dolique insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos, navita; quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae. Communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae: quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, effodiuntur opes, inritamenta malorum. Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. Inminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae; filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa iacet pietas, et virgo caede madentes, ultima caelestum, terras Astraea reliquit. 135 140 145 150 2. THE FLOOD OF DEUCALION. 265 270 275 MET. I. 262-415. Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes, emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum: barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor; hinc densi funduntur ab aethere nimbi. Nuntia Iunonis varios induta colores concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. Sternuntur segetes et deplorata colonis vota iacent, longique perit labor inritus anni. Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni intravere sui, “Non est hortamine longo nunc’ait ‘utendum. Vires effundite vestras, sic opus est; aperite domos ac mole remota fluminibus vestris totas inmittite habenas.' Iusserat: hi redeunt ac fontibus ora relaxant et defrenato volvuntur in aequora cursu. Ipse tridente suo terram percussit: at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum. Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. Siqua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. Iam que mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto. Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper ararat, ille supra segetes aut mersae culmina villae 280 285 290 295 300 305 310 navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat aequor, cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse videt de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambos, cultores numinis ambos, nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris. Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti 315 320 325 330 335 340 345 350 inspirare iubet fluctusque et flumina signo Iam mare litus babet, plenos capit alveus amnes, Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 'O soror, o coniunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem. Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animus, miseranda foret ? quo sola timorem ferre modo posses ? quo consolante doleres ? Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet, te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. O utinam possem populos reparare paternis artibus atque aniinas formatae infundere terrae! Nunc genus in nobis restat mortale duobus, sic visum superis, hominumque exempla manemus.' Dixerat, et flebant. Placuit caeleste precari numen et auxilium per sacras quaerere sortes. Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. Inde ubi libatos inroravere liquores 355 360 365 370 |