Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

CARMINA SELECTA.

I. FROM THE METAMORPHOSES.

1. THE FOUR AGES.

MET. I. 89-150.

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
aere legebantur, nec supplex turba timebat
iudicis ora sui, sed erant sine iudice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
montibus in liquidas pinus descenderat undas,
nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae;
non tuba directi, non aeris cornua flexi,
non galeae, non ensis erant: sine militis usu

90

95

mollia securae peragebant otia gentes.

100

Ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis

saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;

contentique cibis nullo cogente creatis

arbuteos fetus montanaque fraga legebant.
cornaque et in duris haerentia mora rubetis
et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
nec renovatus ager gravidis canebat aristis;
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
flavaque de viridi stillabant ilice mella.

105

110

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub love mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere.

Iuppiter antiqui contraxit tempora veris,

perque hiemes aestusque et inaequales autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum.

115

[blocks in formation]

obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

Tertia post illam successit aenea proles,

125

saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus inrupit venae peioris in aevum

omne nefas: fugere pudor verumque fidesque.
In quorum subiere locum fraudesque dolique
insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos,
navita; quaeque diu steterant in montibus altis,
fluctibus ignotis insultavere carinae.
Communemque prius ceu lumina solis et auras
cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dives
poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae:
quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
effodiuntur opes, inritamenta malorum.

130

135

140

Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,

non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.

145

[blocks in formation]

2. THE FLOOD OF DEUCALION.

MET. I. 262-415.

Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes, emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum:

265

barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit,

fit fragor; hinc densi funduntur ab aethere nimbi. Nuntia Iunonis varios induta colores

270

concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.

Sternuntur segetes et deplorata colonis

vota iacent, longique perit labor inritus anni.

Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum

caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

275

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni intravere sui, 'Non est hortamine longo

6

nunc' ait utendum. Vires effundite vestras,
sic opus est; aperite domos ac mole remota
fluminibus vestris totas inmittite habenas.'
Iusserat: hi redeunt ac fontibus ora relaxant
et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
intremuit motuque vias patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos
cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto
indeiecta malo, culmen tamen altior huius
unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.

280

285

290

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:

omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca
et ducit remos illic, ubi nuper ararat,
ille supra segetes aut mersae culmina villae

295

navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereïdes, silvasque tenent delphines et altis
incursant ramis agitataque robora pulsant.

300

Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres, nec vires fulminis apro,

305

crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quaesitisque diu terris, ubi sistere posset,
in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,
illos longa domant inopi ieiunia victu.

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum.

Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat aequor, cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum.

Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse videt de tot modo milibus unum, ct superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambos, cultores numinis ambos, nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris.

Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti

310

315

320

325

330

inspirare iubet fluctusque et flumina signo
iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi,
tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
bucina, quae medio concepit ubi aëra ponto,
litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
contigit et cecinit iussos inflata receptus,
omnibus audita est telluris et aequoris undis,
et quibus est undis audita, coërcuit omnes.

335

340

Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,

[blocks in formation]

350

Deucalion lacrimis ita Pyrrham ad fatur obortis: 'O soror, o coniunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem. Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

355

nunc animus, miseranda foret? quo sola timorem

ferre modo posses? quo consolante doleres?

360

Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet,

te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. O utinam possem populos reparare paternis

artibus atque animas formatae infundere terrae! Nunc genus in nobis restat mortale duobus,

365

sic visum superis, hominumque exempla manemus.' Dixerat, et flebant. Placuit caeleste precari

numen et auxilium per sacras quaerere sortes. Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. Inde ubi libatos inroravere liquores

370

« ZurückWeiter »