P. OVIDII NASONIS CARMINA SELECTA. I. FROM THE METAMORPHOSES. 1. THE FOUR AGES. MET. I. 89-150. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 90 95 mollia securae peragebant otia gentes. 100 Ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant. 105 110 Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub love mundus erat, subiit argentea proles, auro deterior, fulvo pretiosior aere. Iuppiter antiqui contraxit tempora veris, perque hiemes aestusque et inaequales autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. 115 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. Tertia post illam successit aenea proles, 125 saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, omne nefas: fugere pudor verumque fidesque. 130 135 140 Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. 145 2. THE FLOOD OF DEUCALION. MET. I. 262-415. Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes, emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum: 265 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor; hinc densi funduntur ab aethere nimbi. Nuntia Iunonis varios induta colores 270 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. Sternuntur segetes et deplorata colonis vota iacent, longique perit labor inritus anni. Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. 275 Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni intravere sui, 'Non est hortamine longo 6 nunc' ait utendum. Vires effundite vestras, 280 285 290 Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto. 295 navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. 300 Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres, nec vires fulminis apro, 305 crura nec ablato prosunt velocia cervo. Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat aequor, cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse videt de tot modo milibus unum, ct superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambos, cultores numinis ambos, nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris. Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti 310 315 320 325 330 inspirare iubet fluctusque et flumina signo 335 340 Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, 350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham ad fatur obortis: 'O soror, o coniunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem. Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, 355 nunc animus, miseranda foret? quo sola timorem ferre modo posses? quo consolante doleres? 360 Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet, te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. O utinam possem populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae! Nunc genus in nobis restat mortale duobus, 365 sic visum superis, hominumque exempla manemus.' Dixerat, et flebant. Placuit caeleste precari numen et auxilium per sacras quaerere sortes. Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. Inde ubi libatos inroravere liquores 370 |