Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1 (I, 6).

Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum, Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo, cum quo Rhipaeos possim conscendere montes. ulteriusque domos vadere Memnonias;

sed me complexae remorantur verba puellae mutatoque graves saepe colore preces.

illa mihi totis argutat noctibus ignes
et queritur nullos esse relicta deos;

illa meam mihi iam se denegat, illa minatur,
quae solet ingrato tristis amica viro.
his ego non horam possum durare querelis:
a, pereat, siquis lentus amare potest!
an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas
atque Asiae veteres cernere divitias,
ut mihi deducta faciat convicia puppi
Cynthia et insanis ora notet manibus,
osculaque opposito dicat sibi debita vento
et nihil infido durius esse viro?

5

10

15

tu patrui meritas conare anteire secures
et vetera oblitis iura refer sociis.
nam tua non aetas umquam cessavit Amori,
semper et armatae cura fuit patriae;

20

et tibi non umquam nostros puer iste labores adferat et lacrimis omnia nota meis.

me sine, quem semper voluit Fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae.

Römische Lyriker v. Jurenka, Textheft.

25

multi longinquo periere in amore libenter,

in quorum numero me quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis: hanc me militiam fata subire volunt.

at tu seu mollis qua tendit Ionia seu qua

Lydia Pactoli tingit arata liquor,

seu pedibus terras seu pontum carpere remis ibis et accepti pars eris imperii,

tum tibi siqua mei veniet non immemor hora, vivere me duro sidere certus eris.

2 (1, 17).

Et merito, quoniam potui fugisse puellam!
nunc ego desertas alloquor alcyonas.
nec mihi Cassope solito visura carinam,

omniaque ingrato litore vota cadunt.
quin etiam absenti prosunt tibi, Cynthia, venti:
aspice, quam saevas increpat aura minas.

nullane placatae veniet fortuna procellae?
haecine parva meum funus harena teget?
tu tamen in melius saevas converte querelas :
sat tibi sit poenae nox et iniqua vada.
an poteris siccis mea fata opponere ocellis
ossaque nulla tuo nostra tenere sinu?
a, pereat, quicumque rates et vela paravit

primus et invito gurgite fecit iter.
nonne fuit melius dominae pervincere mores
(quamvis dura, tamen rara puella fuit),
quam sic ignotis circumdata litora silvis
cernere et optatos quaerere Tyndaridas?
illic siqua meum sepelissent fata dolorem
ultimus et posito staret amore lapis,

[blocks in formation]

illa meo caros donasset funere crines,
molliter et tenera poneret ossa rosa;
illa meum extremo clamasset pulvere nomen,
ut mihi non ullo pondere terra foret.
at vos, aequoreae formosa Doride natae,
candida felici solvite vela choro:

si quando vestras labens Amor attigit undas,
mansuetis socio parcite litoribus.

3 (I, 18).

Haec certe deserta loca et taciturna querenti
et vacuum Zephyri possidet aura nemus:
hic licet occultos proferre impune dolores,
si modo sola queant saxa tenere fidem.
unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus?
quod mihi das flendi, Cynthia, principium?

25

5

qui modo felices inter numerabar amantes,

nunc in amore tuo cogor habere notam.

quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant?

an nova tristitiae causa puella tuae?

10

sic mihi te referas levis, ut non altera nostro

limine formosos intulit ulla pedes.

quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet,

non ita saeva tamen venerit ira mea,

ut tibi sim merito semper furor et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis.

15

an quia parva damus mutato signa calore,

et non ulla meo clamat in ore fides?

vos eritis testes, siquos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo.

20

a, quotiens teneras resonant mea verba sub umbras, scribitur et vestris Cynthia corticibus!

en, tua quot peperit nobis iniuria curas, quae solum tacitis cognita sunt foribus! omnia consuevi timidus perferre superbæ

iussa neque arguto facta dolore queri. pro quo dumosi montes et frigida rupes

et datur inculto tramite dura quies;

et quodcumque meae possunt narrare querelae, cogor ad argutas dicere solus aves.

25

30

sed qualiscumque es, resonent mihi 'Cynthia' silvae

nec deserta tuo nomine saxa vacent.

4 (II, 26).

Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,

et quaecumque in me fueras mentita fateri,
nec iam umore graves tollere posse comas,
qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,

aurea quam molli tergore vexit ovis.

quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet atque tua labens navita fleret aqua!

quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri, quaeque tibi excepi tum, dea Leucothoe!

at tu, vix primas extollens gurgite palmas
saepe meum nomen iam peritura vocas.
quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos,
esses Ionii facta puella maris

et tibi ob invidiam Nereides increpitarent,
candida Nesaee, caerula Cymothoe.
sed tibi subsidio delphinum currere vidi,
qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram.
iamque ego conabar summo me mittere saxo,

cum mihi discussit talia visa metus.

10

15

20

5

« ZurückWeiter »