Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

1 (1).

Quoi dono lepidum novum libellum
árida modo pumice expolitum ?
Córneli, tibi: namque tu solebas
meás ésse aliquid putare nugas,

iám tum cum ausus es unus Italorum
ómne aevum tribus explicare chartis
dóctis, Iuppiter, et laboriosis.
quáre habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque; quod, o patrona virgo,
plus úno maneat perenne saeclo.

5

10

2 (3).

Lúgete, o Veneres Cupidinesque,
ét quantum est hominum venustiorum.
pásser mortuus est meae puellae,
pásser, deliciae meae puellae,
quém plus illa oculis suis amabat:

nám mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
néc sese a gremio illius movebat,

séd circumsiliens modo huc modo illuc
ád solam dominam usque pipiabat.
quí nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quemquam.

10

át vobis male sit, malae tenebrae
Órci, quae omnia bella devoratis:
tám bellum mihi passerem abstulistis.
ó factum male! o miselle passer!
tuá nunc opera meae puellae
fléndo turgiduli rubent ocelli.

15

3 (4).

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse navium celerrimus,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, sive palmulis
opus foret volare sive linteo.

et hoc negat minacis Adriatici

negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,
ubi iste post phaselus antea fuit
comata silva: nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait phaselus: ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta

[blocks in formation]

erum tulisse, laeva sive dextera

vocaret aura, sive utrumque Iuppiter

20

simul secundus incidisset in pedem;

neque ulla vota litoralibus deis

sibi esse facta, cum veniret a mari

novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
sed hæc prius fuere: nunc recondita
senet quiete seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.

25

Alcaeus fr 36. 37.

Ἦλθες ἐκ περάτων γᾶς, ἐλεφαντίναν
λαβὰν τῷ ξίφεος χρυσοδέταν ἔχων ;
ᾖ σὺ μὲν μέγαν άθλον Βαβυλωνίοις
συμμάχεις τέλεσας, φύσαό τ' ἐκ πόνων,
κτένναις ἄνδρα μαχαιταν βασιληίων
παλαιστὰν ἀπολείποντα μόναν ἴαν
παχέων ἀπὸ πέμπων.

Sappho (fragmentum nuper repertum). Χρύσιαι Νηρηΐδες, ἀβλαβῆ μοι τὸν κασίγνητον δότε τυίδ ̓ ἱκέσθαι, χώσσα τῷ θυμῷ κε θέλῃ γενέσθαι, πάντα τελέσθην,

ὅσσα δὲ πρόσθ' ἄμβροτε, πάντα λύσαι, ὡς φίλοισι τοῖσι χαρὰν γενέσθαι πημονὴν δ ̓ ἐχθροῖσι· γένοιτο δ' ἄμμι δή ποτα μηδείς.

τὰν κασιγνήταν δὲ θέλοι ποῆσθαι ἔμμορον τιμᾶς· ονιᾶν δὲ λυγρᾶν ἐκλάθοιτ', ὅτοισι πάροιθ ̓ ἀχεύων θυμὸν ἐδάμνα.

5

5

10

4 (9).

Verani, omnibus e meis amicis

antistans mihi milibus trecentis, venistine domum ad tuos penates

fratresque unanimos anumque matrem? venisti? o mihi nuntii beati!

visam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,

ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque saviabor.
o quantum est hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusve?

5 (13).

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam

cenam non sine candida puella

et vino et sale et omnibus cachinnis.

haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene: nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

sed contra accipies meros Amores seu quid suavius elegantiusve est:

[blocks in formation]

nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque,

5

quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

6 (14).

Ni te plus oculis meis amarem, iucundissime Calve, munere isto

odissem te odio Vatiniano:

nam quid feci ego quidve sum locutus,

cur me tot male perderes poetis?

isti di mala multa dent clienti,

qui tantum tibi misit impiorum.

quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum

munus dat tibi Sulla litterator,

non est mi male, sed bene ac beate,

quod non dispereunt tui labores.

di magni, horribilem et sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum

misti, continuo ut periret

Saturnalibus, optimo dierum!

non, non hoc tibi, salse, sic abibit:
nam si luxerit, ad librariorum
curram scrinia: Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena,
ac te his suppliciis remunerabor.
vos hinc interea valete! abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.

5

10

15

20

7 (31).

Paeninsularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inviso,
vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
liquisse campos et videre te in tuto.

o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit, ac peregrino

5

« ZurückWeiter »