Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

JODI

[ocr errors]

efperadest iuuener confurgite her perolimpo

Cefperadesti

Fx peccata diu un tandem lumina collic

nere sam-cmenfignir haeremfar

Bibl Imp Taris 8071) foli: LI clumina una versus durs of ginti

continens carminis M Cavilha Gulielmo G. Marklen.no ad interan transcripta

CATVLLI VERONENSIS LIBER

RECOGNOVIT

APPARATVM CRITICVM PROLEGOMENA APPENDICES

ADDIDIT

R. ELLIS

COLLEGII TRINITATIS APVD OXONIENSES SOCIVS

Oxonii

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

M DCCC LXVII

[ocr errors][merged small][ocr errors][subsumed]

PRAEFATIO.

OCTAVVS hic annus agitur ex quo Catulli edendi consilium suscepi. Sed primum commentarium scribere in animo fuit; mox cum conparatis cum Lachmanni editione codicibus quos in Bibliotheca Bodleiana et in Museo Britannico repperi, intellegerem ea quae Lachmannus suo more breuius praecepisset, codices omnes non interpolatos cum alterutro eorum quos ipse exhiberet ubique consentire, non adeo uera esse ut nihil noui posset adferri; praeterea a uero abhorrere paginarum numerationem archetypi, quale ab eo constitutum esset, quod idem ante me sensissent Heysius Rossbachius Boehmius alii; collatis etiam externis codicibus Catulli librum de nouo recognoscere statui. Accessit non minor stimulus quod duo uiri, qui in corrigendi arte summum inter nostros locum tenent, Ioannes Conington et Hugo A. I. Munro, suas iam mecum communicarant in Catullum emendationes. Itaque anno 1862 codicem Sangermanensem Parisiis, insequente Venetiis Mediolani Vicentiae Bononiae Florentiae Italos sex contuli; quibus subsidiis adiutus, mox et Vaticano et Colbertino, quorum alterum Fridericus Vmpfenbachius, hunc Claudius Cobham diligentissime pro me excusserant ; postea autem alio quem in domo sua Thomas Phillipps inspiciendum mihi praebuit; tum Thuanaei specimine quod humanissime pro me descripsit Gulielmus G. Markheim; deinde Gualteri S. Landor emendationibus, quarum partem ipse ediderat, partem ad me misit amicus eius Robertus Browning, poeta illustrissimus; postremo Eduini Palmer Balliolensis, et Iacobi Mowat Cantabrigiensis obseruationibus et coniecturis; satis a me factum putaui ut librum sine

393500

commentario publici iuris facerem. Hoc eo libentius feci quod praepositis Typographeo Academico consilium meum cum relatum esset id et probauerunt et omni auxilio adiuuerunt; in primis H. O. Coxe et H. Latham, quibus utrisque summas grates ago habeoque. Neque ea tantum noua affero quae dixi; nam etiam editiones praesto fuerunt rarissimae, Princeps quae dicitur anno 1472, et quae uere est, incertum quo anno edita, quae utraeque in Bibliotheca Bodleiana asseruantur; Parmensis a. 1473; Alexandri Guarini a. 1521; postremo ea cuius unicum creditur extare exemplar id quod his diebus copiis Bibliothecae Bodleianae additum est, Hieronymi Auantii Cardinali Farnesio dedicata; ut uix cuiquam credam tot suppeditasse auxilia unde librum toties deprauatum uel emendaret ipse uel aliis emendandum relinqueret. Sed nescio quo pacto euenit ut in Catullo curam Anglus ante me uix unus et alter, Oxoniensis quidem nemo posuerit; Vossius enim cuius editio Catulli Londini prodiit anno 1684, quanquam in Anglia aliquot annos egit, et Canonicatum apud nos Vinsoriae obtinuit, Batauo patre ortus est; is autem qui Catullum edidit anno 1702, Cantabrigiensis uidetur fuisse et nomen suum libro non adiecit. Ego si quibus temerarius uidebor qui etiam post Lachmannum hoc susceperim-tantum enim Lachmanno in codicibus Catulli discernendis tribuendum esse quantum ante eum nemini, nec quenquam quicquam in Catullo profecturum qui non in Lachmanno se stabiliuerit, hoc iam omnibus est pro explorato-his ideo me spero excusatum iri, non solum quod tot tam egregiis subsidiis rem aggrediar, sed etiam opibus adiutus typographei quo nullum usquam aut typorum nitore ac pulchritudine aut opificum cura praestabilius habeatur.

Dabam Nonis Septembribus a. MDCCCLXVII.

« ZurückWeiter »