Catulli Veronensis liber

Cover
E Typographeo Clarendoniano, 1867 - 354 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 70 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te, spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi • • • lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Seite 204 - Et mutam nequiquam alloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi. Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristi munere ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu.
Seite 118 - Saxea ut effigies bacchantis prospicit eheu, Prospicit et magnis curarum fluctuat undis, Non flavo retinens subtilem vertice mitram, Non contecta levi velatum pectus amictu, Non tereti strophio lactentis vincta papillas; 65 Omnia quae toto delapsa e corpore passim Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
Seite 195 - LESBIA mi dicit semper male nee tacet umquam de me : Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo ? quia sunt totidem mea : deprecor illam assidue, uerum dispeream nisi amo.
Seite 177 - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
Seite 9 - Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit 10 comata silva; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phaselus: ultima ex origine...
Seite 183 - ... quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis, et dis inuitis desinis esse miser ? difficile est longum subito deponere amorem, difficile est, uerum hoc qua lubet efficias : una salus haec est, hoc est tibi peruincendum, hoc facias, siue id non pote siue pote.
Seite 103 - Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo, numquam se extollit, numquam mitem educat uuam, sed tenerum prono deflectens pondere corpus iam iam contingit summum radice flagellum; hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci: at si forte eadem est ulmo coniuncta marito, multi illam agricolae, multi coluere iuuenci: sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit ; cum par conubium maturo tempore adepta est, cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
Seite 190 - Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, recta est. Haec ego sic singula confíteor, totum illud 'formosa' nego: nam nulla venustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
Seite 147 - ... procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur; atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.

Bibliografische Informationen