Cedite, Romani scriptores, cedite Graii : Nescio quid majus nascitur Iliade. Augustus verò, cùm tùm fortè expeditione Cantabricâ abesset, et supplicibus atque minacibus per jocum litteris efflagitaret, ut sibi de Æneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypographa, vel quodlibet colon mitteret, negavit se facturum Virgilius. Cui tamen multò pòst, perfecta demùm materiâ , tres omninò libros recitavit ; secundum videlicet , quartum, et sextum. Sed hunc præcipuè ob Octaviam : quæ cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris , defecisse fertur : atque ægrè refocillata , dena sestertia pro singulo versu Virgilio dari jussit. Bucolica Georgicaque emendavit. Anno verò quinquagesimo secundo , ut ultimam manum Æneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam secedere, triennioque continuo omnem operam limationi dare , ut in reliquâ vitâ tantùm philosophiæ vacaret. Sed cùm aggressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti, unà cum Cæsare redire statuit. At cùm Megaram, vicinum Athenis oppidum, visendi gratiâ peteret, languorem nactus est.; quem non intermissa naa vigatio auxit, ita ut gravior in dies, tandem Brundusium adventârit : ubi diebus paucis obiit, decimo calend. octobris, Cn. Plautiâ, et Q. Lucretio coss. Qui cùm gravari morbo sese sentiret, scrinia sæpè et magnâ instantià petivit, erematurus Ænei da : quibus negatis, testamento comburi jussit, ut rem inemendatam imperfectamque. Verùm Tucca et Varius monuerunt id Augustum non permissurum. Tunc eidem Vario ac simul Tuccæ scripta sub eâ conditione legavit, ne quid adderent quod å se editum non esset; et' versus etiam imperfectos, si qui erant, relinquerent. Voluit etiam sua ossa Neapolim transferri, ubi diù et suavissimè vixerat, ac extremâ valetudine hoc ipse sibi epitaphium fecit distichon : Mantua me genuit; Calabri rapuêre; tenet nunc Parthenope : cecini pascua, rura, duces. Translata igitur jussu Augusti ejus ossa, prout statuerat, Neapolim fuêre, sepultaque viâ Puteolanå, intra lapidem secundum; suoque sepulcro id distichon, quod fecerat, inscriptum est. Hæredes fecit ex dimidiâ parte Valerium Proculum fratrem ex alio patre, ex quartâ Augustum, ex duodecimâ Mæcenatem , ex reliquâ L. Varium, et Plotium Tuccam, qui ejus Æneidem post obitum, prout petiverat, jussu Cæsaris emendaverunt. Nam nul. lius omninò sententiâ crematu Æneis digna visa fuit : de quâ re Sulpitii Carthaginiensis exstant hujusmodi versus : Jusserat hæc rapidis aboleri carmina flammis Virgilius, Phrygium quæ cecinêre ducem; Tucca vetat, Variusque simul; tu, maxime Cæsar, Non sinis, et Latiæ consulis historiæ. Infelix gemino cecidit propè Pergamus igni, Et penè est alio Troja cremata rogo. A.. Exstant et Augusti de ipsâ eâdem re versus plures Et paulò pòst, Quamvis diversorum philosophorum opiniones libris suis inseruisse, de animo maximè, videatur, ipse tamen fuit academicus; nam Platonis sententias omnibus aliis prætulit. PUBLII VIRGILII MARONIS BUCOLICA ECLOGA I. MELIBOE US, TITYRUS. MELIB OE U S. TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi TITY RUS. semper Deus; illius aram Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere quæ vellem calamo permisit agresti. MELIB OE U S. Non equidem invideo; miror magis, undiquè totis TITYRUS. Urbem quam dicunt Romam, Meliboee , putavi ego huic nostræ similem, quò sæpe solemus MELIB OE US. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ? TITYRUS. Libertas : quæ, sera, tamen respexit inertem, MELIB OE U S. Mirabar quid moesta Deos, Amarylli , vocares, |