Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Arbuta sufficere, et fluvios præbere recentes,
Et stabula à ventis hiberno opponere soli
Ad medium conversa diem; cùm frigidus olim
Jam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.

Hæ quoque non curâ nobis leviore tuendæ ;
Nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
Vellera mutentur, Tyrios incocta rubores.
Densior hinc soboles, hinc largi copia lactis.
Quò magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
Læta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus intereà barbas, incanaque menta
Cinyphii tondent hirci, setasque comantes,
Usum in castrorum, et miseris velamina nautis.
Pascuntur verò silvas, et summa Lycæi,
Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos;
Atque ipsæ memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivales,
Quò minùs est illis curæ mortalis egestas,
Avertes; victumque feres et virgea lætus
Pabula, nec totâ claudes fenilia brumâ.

At verò, zephyris cùm læta vocantibus æstas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittes :
Luciferi primo cum sidere frigida rura

Carpamus, dùm mane novum, dùm gramina canent,
Et ros in tenerâ pecori gratissimus herbâ est.
Inde, ubi quarta sitim cœli collegerit hora,
Et cantu querulæ rumpent arbusta cicada,
Ad puteos aut alta greges ad stagna jubeto
Currentem ilignis potare canalibus undam.
Estibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus
Ingentes tendat ramos, aut sicubi nigrum

Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbrâ.
Tùm tenues dare rursùs aquas, et pascere rursùs,
Solis ad occasum; cùm frigidus aëra vesper
Temperat, et saltus reficit jam roscida luna,
Littoraque alcyonem resonant, et acanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyæ, quid pascua versu
Prosequar, et raris habitata mapalia tectis?
Sæpè diem, noctemque, et totum ex ordine mensem
Pascitur, itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis tantùm campi jacet! Omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque, laremque,
Armaque, Amyclæumque canem, Cressamque pharetram.
Non secus ac patriis acer Romanus in armis
Injusto sub fasce viam cùm carpit, et hosti
Ante exspectatum positis stat in agmine castris.
At non, quà Scythiæ gentes, Mæoticaque unda,
Turbidus et torquens flaventes Ister arenas,
Quàque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullæ
Aut herbæ campo apparent, aut arbore frondes :
Sed jacet aggeribus niveis informis et alto
Terra gelu latè, septemque assurgit in ulnas :
Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.
Tum sol pallentes haud unquàm discutit umbras,
Nec cum invectus equis altum petit æthera, nec cùm
Præcipitem Oceani rubro lavit æquore currum.
Concrescunt subitæ currenti in flumine crustæ,
Undaque jam tergo ferratos sustinet orbes,
Puppibus illa priùs patulis, nunc hospita plaustris;
Eraque dissiliunt vulgò, vestesque rigescunt
Indutæ, cæduntque securibus humida vina,
Et totæ solidam in glaciem vertêre lacunæ,
Stiriaque impexis induruit horrida barbis.

Interea toto non seciùs aëre ningit :

Intereunt pecudes; stant circumfusa pruinis
Corpora magna boum; confertoque agmine cervi
Torpent mole novâ, et summis vix cornibus exstant.
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis,
Puniceæve agitant pavidos formidine pennæ :
Sed frustrà oppositum trudentes pectore montem
Cominùs obtruncant ferro, graviterque rudentes
Cædunt, et magno læti clamore reportant.

Ipsi in defossis specubus secura sub altâ
Otia agunt terrâ, congestaque robora, totasque
Advolvêre focis ulmos, ignique dedêre.
Hic noctem ludo ducunt, et pocula læti
Fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
Talis Hyperboreo septem subjecta trioni
Gens effræna virûm Riphæo tunditur Euro,
Et pecudum fulvis velantur corpora setis.

Si tibi lanicium curæ, primùm aspera silva,
Lappæque tribulique absint : fuge pabula læta;
Continuòque greges villis lege mollitus albos.
Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
Nigra subest udo tantùm cui lingua palato,
Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis
Nascentûm, plenoque alium circumspice campo.

Munere sic niveo lanæ (si credere dignum est) Pan, Deus Arcadiæ, captam te, Luna, fefellit, In nemora alta vocans: nec tu aspernata vocantem. At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentes Ipse manu, salsasque ferat præsepibus herbas. Hinc et amant fluvios magis, et magis ubera tendunt, Et salis occultum referunt in lacte saporem.

Multi jam excretos prohibent à matribus hædos, Primaque ferratis præfigunt ora capistris.

Quod, surgente die, mulsêre, horisque diurnis, Nocte premunt: quod jam tenebris et sole cadente, Sub lucem exportans calathis adit oppida pastor; Aut parco sale contingunt, hiemique reponunt.

Nec tibi cura canum fuerit postrema : sed unà
Veloces Sparta catulos, acremque Molossum
Pasce sero pingui : nunquàm custodibus illis
Nocturnum stabulis furem, incursusque luporum;
Aut impacatos à tergo horrebis Iberos.
Sæpè etiam cursu timidos agitabis onagros,
Et canibus leporem, canibus venabere damas :
Sæpè volutabris pulsos silvestribus apros
Latratu turbabis agens, montesque per altos
Ingentem clamore premes ad retia cervum.

Disce et odoratam stabulis accendere cedrum,
Galbaneoque agitare graves nidore chelydros.
Sæpè sub immotis præsepibus aut mala tactu
Vipera delituit, cœlumque exterrita fugit;
Aut tecto assuetus coluber succedere et umbræ,
Pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,
Fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor;
Tollentemque minas et sibila colla tumentem
Dejice jamque fugâ timidum caput abdidit altè,
Cùm medii nexus extremæque agmina caudæ
Solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbes.

Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis, Squamea convolvens sublato pectore terga, Atque notis longam maculosus grandibus alvum, Çui, dùm amnes ulli rumpuntur fontibus, et dùm Vere madent udo terræ ac pluvialibus austris, Stagna colit; ripisque habitans hîc piscibus atram Improbus ingluviem, ranisque loquacibus explet. Postquàm exhausta palus, terræque ardore dehiscunt,

Exsilit in siccum, et, flammantia lumina torquens,
Sævit agris, asperque siti, atque exterritus æstu.
Ne mihi tùm molles sub dio carpere somnos,
Neu dorso nemoris libeat jacuisse per herbas,
Cùm, positis novus exuviis, nitidusque juventâ,
Volvitur, aut catulos tectis, aut ova relinquens,
Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis!

Morborum quoque te causas et signa docebo.
Turpis oves tentat scabies, ubi frigidus imber
Altiùs ad vivum persedit, et horrida cano
Bruma gelu, vel cùm tonsis illotus adhæsit
Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres.
Dulcibus idcircò fluviis pecus omne magistri
Perfundunt; udisque aries in gurgite villis
Mersatur, missusque secundo defluit amni :
Aut tonsum tristi contingunt corpus amurcâ,
Et spumas miscent argenti ac sulphura viva,
Idæasque pices, et pingues unguine ceras,

Scillamque, helleborosque graves, nigrumque bitumen,
Non tamen ulla magis præsens fortuna laborum est,
Quàm si quis ferro potuit rescindere summum
Ulceris os alitur vitium, vivitque tegendo,
Dum medicas adhibere manus ad vulnera pastor
Abnegat, et meliora Deos sedet omnia poscens.
Quin etiam, ima dolor balantûm lapsus ad ossa
Cùm furit, atque artus depascitur arida febris,
Profuit incensos æstus avertere, et inter
Ima ferire pedis salientem sanguine venam,
Bisaltæ quo more solent, acerque Gelonus,
Cùm fugit in Rhodopen, atque in deserta Getarum,
Et lac concretum cum sanguine potat equino.

Quam procul aut molli succedere sæpiùs umbræ
Videris, aut summas carpentem ignaviùs herbas,

« ZurückWeiter »