Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Per medios, miscetque viris ; neque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit mediâ, lætissimus umbra,
Quo primùm jactati undis et turbine Poeni
Effodêre loco signum, quod regia Juno
Monstrârat, caput acris equi: sic nam fore bello
Egregiam, et facilem victu per secula gentem.
Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentûm et numine Divæ :
Ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque
Ære trabes, foribus cardo stridebat ahenis.

Ausus,

[ocr errors]

Hoc primùm in luco nova res oblata timorem
Leniit: hîc primùm Æneas sperare salutem
et afflictis meliùs confidere rebus.
Namque, sub ingenti lustrat dùm singula templo,
Reginam opperiens, dùm, quæ fortuna sit urbi,
Artificumque manus inter se, operumque laborem,
Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,

Bellaque jam famâ totum vulgata per orbem ;
Atriden, Priamumque, et sævum ambobus Achillem.
Constitit; et lacrymans: Quis jam locus, inquit Achate,
Quæ regio in terris nostri non plena laboris ?
En Priamus: sunt hie etiam sua præmia laudi;
Sunt lacrymæ rerum, et mentem mortalia tangunt.
Solve metus feret hæc aliquam tibi fama salutem.
Sic ait, atque animum picturâ pascit inani,
Multa gemens, largoque humectat flumine vultum.
Namque videbat utì bellantes Pergama circum
Hàc fugerent Graii, premeret Trojana juventus;
Hàc Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
Agnoscit lacrymans, primo quæ prodita somno
Tydides multâ vastabat cæde cruentus;
Ardentesque avertit equos in castra, priusqu♪m

Pabula gustâssent Troja, Xanthumque bibissent.
Parte aliâ fugiens amissis Troïlus armis,
Infelix puer, atque impar congressus Achilli,
Fertur equis, curruque hæret resupinus inani,
Lora tenens tamen : huic cervixque comæque trahuntur
Per terram, et versâ pulvis inscribitur hastâ.

Intereà ad templum non æquæ Palladis ibant
Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant
Suppliciter tristes, et tunsæ pectora palmis.
Diva solo fixos oculos aversa tenebat.

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
Tùm verò ingentem gemitum dat pectore ab imo,
Ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
'Aurea subnectens exsertæ cingula mammæ
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Hæc dùm Dardanio Æneæ miranda videntur,
'Dùm stupet, obtutuque hæret defixus in uno,
Regina ad templum, formâ pulcherrima, Dido
Incessit, magnâ juvenum stipante catervâ.
Qualis in Eurotæ ripis aut per juga Cynthi
Exercet Diana choros, quam mille secutæ

Hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram Fert humero, gradiensque Deas supereminet omnes : Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus.

Talis erat Dido, talem se læta ferebat

Per medios, instans operi regnisque futuris.
Tùm foribus Divæ, mediâ testudine templi,

Septa armis solioque altè subnixa, resedit.
Jura dabat legesque viris, operumque laborem
Partibus æquabat justis, aut sorte trahebat;
Cùm subitò Æneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt, fortemque Cloanthum,
Teucrorumque alios, ater quos æquore turbo
Dispulerat, penitùsque alias advexerat oras.
Obstupuit simul ipse, simul perculsus Achates

Lætitiâque metuque: avidi conjungere dextras en E

[ocr errors]

Ardebant; sed res animos incognita turbat.
Dissimulant; et nube cavâ speculantur amicti,
Quæ fortuna viris, classem quo littore linquant,
Quid veniant : cunctis nam lecti navibus ibant
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Postquàm introgressi, et coràm data copia fandi,
Maximus Ilioneus placido sic pectore cœpit :
O Regina, novam cui condere Juppiter urbem,
Justitiâque dedit gentes frenare superbas,
Troës te miseri, ventis maria omnia vecti,
Oramus : prohibe infandos à navibus ignes,
Parce pio generi, et propiùs res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penates
Venimus, aut raptas ad littora vertere prædas:
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ;
Oenotrii coluêre viri: nunc fama, minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit:

Cùm subitò assurgens fluctu nimbosus Orion

vada cæca tulit, penitùsque procacibus Austris Perque undas, superante salo, perque invia saxa Dispulit: huc pauci vestris adnavimus oris.

preserve

Quod genus hoc hominum? quæve hunc tàm barbara morem
Permittit patria? hospitio prohibemur arenæ à
Bella cient, primâque vetant consistere terrâ.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma,
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Æneas nobis, quo justior alter
Nec pietate fuit, nec bello major et armis ;
Quem si fata virum servant, si vescitur aurâ
Æthereâ, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
Non metus, officio nec te certâsse priorem
Poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes,
Armaque, Trojanoque à sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classern,
Et silvis aptare trabes, et stringere remos;
Si datur Italiam, sociis et rege recepto,
Tendere, ut Italiam læti Latiumque petamus ?
Sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,
Pontus habet Libyæ, nec spes jam restat lüli;
At freta Sicaniæ saltem, sedesque paratas,
Undè húc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus: cuncti simul ore fremebant
Dardanidæ.

Tùm breviter Dido, vultum demissa, profatur :
Solvite corde metum, Teucri; secludite curas.
Res dura et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et latè fines custode tueri.

Quis genus Æneadûm, quis Troja nesciat urbem,
Virtutesque, virosque, et tanti incendia belli ?
Non obtusa adeò gestamus pectora Pœni;
Nec tàm aversus equos Tyriâ sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
Sive Erycis fines regemque optatis Acesten,
'Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.

Vultis et his mecum pariter considere regnis?
Urbem quam statuo, vestra est: subducite naves :
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinàm rex ipse Noto compulsus eodem
Afforet Æneas! Equidem per littora certos
Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo,
Si quibus ejectus silvis aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates,
Et pater Æneas, jamdudum erumpere nubem
Ardebant. Prior Æneam compellat Achates :
Nate Deâ, quæ nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides, classem, sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
Submersum dictis respondent cetera matris.

:

Vix ea fatus erat, cùm circumfusa repentè
Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Æneas, clarâque in luce refulsit,

Os humerosque Deo similis ; namque ipsa decoram
Cæsariem nato genitrix, lumenque juventæ
Purpureum, et lætos oculis afflârat honores.
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

Tùm sic Reginam alloquitur, cunctisque repentè
Improvisus ait: Coràm, quem quæritis, adsum
Troïus Æneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troja miserata labores!
Quæ nos, relliquias Danaûm, terræque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo, socias! Grates persolvere dignas
Non opis est nostræ, Dido, nec quidquid ubiquè est
Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem.
Dî tibi (si qua pios respectant Numina, si quid
Usquàm justitiæ est) et mens sibi conscia recti,

« ZurückWeiter »