Catullus. Tibullus. Propertius

Cover
Hirzelium, 1853 - 372 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 41 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare |divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore.
Seite 99 - ... difficile est longum subito deponere amorem, difficile est, verum hoc qua lubet efficias: 15 una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, hoc facias, sive id non pote sive pote. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam...
Seite 7 - VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Seite 157 - Luna recurrit equis. ad dominam faciles aditus per carmina quaero : 20 ite procul, Musae, si nihil ista valent ! at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, ne iaceam clausam flebilis ante domum, aut rapiam suspensa sacris insignia fanis, sed Venus ante alios est violanda mihi. 25 illa malum facinus suadet dominamque rapacem dat mihi : sacrilegas sentiat illa manus.
Seite 99 - ... multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt: omnia quae ingratae perierunt credita menti. 10 quare cur te iam [ amplius excrucies? quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis et dis invitis desinis esse miser? difficile est longum subito deponere amorem...
Seite 26 - Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videre te in tuto...
Seite 169 - ... nudus Lethaea cogerer ire rate ? nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri, arvaque si findant pinguia mille boves ? quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis, Taenare sive tuis, sive Caryste tuis...
Seite 145 - Tunc mihi vita foret, vulgi nec tristia nossem arma nec audissem corde micante tubam : nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere.
Seite 122 - Saturnive sacram me tenuisse diem, o quotiens ingres'sus iter mihi tristia dixi 20 offensum in porta signa dedisse pedem! audeat invito ne quis discedere Amore, aut sciat egressum se prohibente deo. quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt...
Seite 279 - Nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis: Longius aut propius mors sua quemque manet.

Bibliografische Informationen