Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

PRÆFATIO.

Cum post Ludolphum Dissenium, cuius editio anno MDCCCXXXV. publici iuris facta est, nemo huc usque inventus esset, qui omnia Tibulli carmina novo commentario exegetico ornaret, suscepi hunc laborem mihi sane iucundissimum, amicis poeseos Romanæ præcipueque iuventuti antiquitatis studiosæ gratum me facturum putans.* Explicui igitur elegias, quæ in sylloge Tibulli nomine insignita iure tribuuntur poetæ præstantissimo (i. e. 11. I. et II., 1. IV. 2-6. et 13-14.), adiecique Sulpiciæ elegidia (IV. 7—12.), sine quibus Tibulli carmina de amore

*

* Ceterum hæc editio Tápegyov est operis maioris de elegia Romana Hungarice scripti. Iussu enim Academiæ Litterarum Hungaricæ ante aliquot annos scribere cæperam historiam poeseos Romanæ ætatis aureæ in quattuor tomos distributam: primus editus est Budapestini sumptibus eiusdem Academiæ anno 1902. (Vergilius élete és művei i. e. de vita et scriptis Vergilii, cuius censuram vide in ephemeride: Deutsche Litteraturzeitung, a. 1904. p. 2737.); secundus (A római elegia, i. e. de elegia Romana) fine huius anni in publicum prodibit; in tertio et quarto agetur de Horatio et Ovidio. Cum igitur inter cetera de elegiis Tibulli quærens editionum notis instructarum ope sæpius destituerer, ipse, quod alii prætermiserunt, facere cogebar.

84 385

« ZurückWeiter »