Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sed tamen inferni pollens matrona tyranni." Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces 510 attonitaeque diu similis fuit. utque dolore. pulsa gravi gravis est amentia, curribus auras exit in aetherias. ibi toto nubila vultu

ante Iovem passis stetit invidiosa capillis

„pro“ que „meo veni supplex tibi, Iuppiter", inquit 515,,sanguine proque tuo. si nulla est gratia matris, nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu.

en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
si reperire vocas amittere certius, aut si

520 scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,
dummodo reddat eam: neque enim praedone marito
filia digna tua est, si iam mea filia non est."
Iuppiter excepit,,commune est pignus onusque
nata mihi tecum. sed si modo nomina rebus
525 addere vera placet, non hoc iniuria factum,

[ocr errors]

verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est esse Iovis fratrem! quid quod non cetera desunt nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido 530 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic

ore cibos: nam sic Parcarum foedere cautum est." Dixerat. at Cereri certum est educere natam.

non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo 535 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, puniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo. solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, 540 inter Avernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris: vidit et indicio reditum crudelis ademit. ingemuit regina Erebi testemque profanam

fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha 545 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis,

inque caput crescit, longosque reflectitur ungues, vixque movet natas per inertia bracchia pennas:

(Ascalaphus)

foedaque fit volueris, venturi nuntia luctus, ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Hic tamen indicio poenam linguaque videri commeruisse potest: vobis, Acheloïdes, unde pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? an quia, cum legeret vernos Proserpina flores, in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, protinus ut vestram sentirent aequora curam, posse super fluctus alarum insistere remis optastis; facilesque deos habuistis et artus vidistis vestros subitis flavescere pennis. ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit.

At medius fratrisque sui maestaeque sororis Iuppiter ex aequo volventem dividit annum. nunc dea, regnorum numen commune duorum, cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. vertitur extemplo facies et mentis et oris: nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

Exigit alma Ceres, nata secura recepta,

quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
conticuere undae: quarum dea sustulit alto
fonte caput viridesque manu siccata capillos
fluminis Elei veteres narravit amores.

,,pars ego nympharum, quae sunt in Achaïde", dixit
,,una fui, nec me studiosius altera saltus
legit, nec posuit studiosius altera casses.

sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
quamvis fortis eram, formosae nomen habebam.
nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
corporis erubui crimenque placere putavi.
lassa revertebar (memini) Stymphalide silva:
aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.
invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.

(Sirenes.)

(Arethusa )

550

555

560

565

570

575

580

585

590 cana salicta dabant nutritaque populus unda
sponte sua natas ripis declivibus umbras.
accessi primumque pedis vestigia tinxi,
poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor
molliaque inpono salici velamina curvae

595 nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque
mille modis labens excussaque bracchia iacto,
nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
territaque insisto propioris margine ripae.
,,quo properas, Arethusa ?" suis Alpheus ab undis,
600,,quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.
sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes
ripa meas habuit. tanto magis instat et ardet,
et quia nuda fui, sum visa paratior illi.

sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
605 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
ut solet accipiter trepidas urguere columbas.
usque sub Orchomenon Prophidaque Cyllenenque
Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin
currere sustinui: nec me velocior ille.

610 sed tolerare diu cursus ego, viribus inpar,
non poteram: longi patiens erat ille laboris.
per tamen et campos, per opertos arbore montes,
saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri.
sol erat a tergo: vidi praecedere longam
615 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat,
sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
crinales vittas adflabat anhelitus oris.

fessa labore fugae,,fer opem, deprendimur", inquam, ,,armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti

620 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra."
mota dea est spissisque ferens e nubibus unam,
me super iniecit. lustrat caligine tectam
amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.
bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit
625 et bis,,io Arethusa, io Arethusa!" vocavit.

quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,.
siqua lupos audit circum stabula alta frementes,
aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit

ora canum nullosque audet dare corpore motus? 630 non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit

longius ulla pedum: servat nubemque locumque. occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor. sed enim cognoscit amatas amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis advehor Ortygiam, quae me cognomine divae grata meae superas eduxit prima sub auras."

Hac Arethusa tenus. geminos dea fertilis angues (Tripto

curribus admovit frenisque coërcuit ora

et medium caeli terraeque per aëra vecta est
atque levem currum Tritonida misit in urbem
Triptolemo: partimque rudi data semina iussit
spargere humo, partim post tempora longa recultae.
iam super Europen sublimis et Asida terram
vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.
rex ibi Lyncus erat: regis subit ille penates.
qua veniat, causamque viae nomenque rogatus
et patriam,,patria est clarae mihi" dixit,,Athenae,
Triptolemus nomen. veni nec puppe per undas,
nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.
dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros
frugiferas messes alimentaque mitia reddant."
barbarus invidit, tantique ut muneris auctor
ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
adgreditur ferro. conantem figere pectus
lynca Ceres fecit rursusque per aëra iussit
Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales."

Finierat dictos e nobis maxima cantus:
at nymphae vicisse deas Helicona colentes
concordi dixere sono. convicia victae
cum facerent,,,quoniam" dixit,,certamine vobis
supplicium meruisse parum est, maledictaque culpae
additis, et non est patientia libera nobis,
ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.“
rident Emathides spernuntque minacia verba:
conataeque loqui et magno clamore protervas
intentare manus, pennas exire per ungues

lemus.)

635

640

645

650

655

660

665

670

adspexere suos, operiri bracchia plumis: alteraque alterius rigido concrescere rostro ora videt, volucresque novas accedere silvis. 675 dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae aëre pendebant, nemorum convicia, picae.

nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'

LIBER SEXTUS.

Praebuerat dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum iustamque probaverat iram. tum secum laudare parum est: laudemur et ipsae numina nec sperni sine poena nostra sinamus. 5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificae non cedere laudibus artis audierat. non illa loco neque origine gentis clara, sed arte fuit. pater huic Colophonius Idmon Phocaïco bibulas tinguebat murice lanas, 10 occiderat mater: sed et haec de plebe suoque aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes quaesierat studio nomen memorabile, quamvis orta domo parva parvis habitabat Hypaepis. huius ut adspicerent opus admirabile, saepe 15 deseruere sui nymphae vineta Timoli,

deseruere suas nymphae Pactolides undas. nec factas solum vestes spectare iuvabat; tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti. sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, 20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu, scires a Pallade doctam. quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra 25 certet ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem. Pallas anum simulat falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.

,

(Arachne.)

« ZurückWeiter »