Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.
is tria cum primum fecit quinquennia, montes
deseruit patrios, Idaque altrice relicta
ignotis errare locis, ignota videre

flumina gaudebat, studio minuente laborem.
ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
Caras adit. videt hic stagnum lucentis ad imum
usque solum lymphae. non illic canna palustris
nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci:
perspicuus liquor est, stagni tamen ultima vivo.
caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
nympha colit, sed nec venatibus apta, nec arcus
flectere quae soleat, nec quae contendere cursu,
solaque naïadum celeri non nota Dianae.
saepe suas illi fama est dixisse sorores
,,Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras
et tua cum duris venatibus otia misce."
nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras
nec sua cum duris venatibus otia miscet,
sed modo fonte suo formosos perluit artus,
saepe Cytoriaco deducit pectine crines
et, quid se deceat, spectatas consulit undas,
nunc perlucenti circumdata corpus amictu
mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis,
saepe legit flores. et tunc quoque forte legebat,
cum puerum vidit visumque optavit habere.
nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
quam se conposuit, quam circumspexit amictus.
et finxit vultum, et meruit formosa videri.
tunc sic orsa loqui: „,puer o dignissime credi
esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
sive es mortalis, qui te genuere, beati,
et frater felix, et fortunata profecto,

siqua tibi soror est, et quae dedit ubera, nutrix:
sed longe cunctis longeque beatior illa,

siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.
haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,
seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem."
nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit:
nescit enim, quid amor: sed et erubuisse decebat.
hic color aprica pendentibus arbore pomis

295

300

305

310

315

320

325

330

aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, Blo4 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunael ghaoquori poscenti nymphae sine fine sororia saltem k bad at, 335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferentibus le#T. ,,desinis an fugio tecumque aitista relinquo Phyre Salmacis extimuit,,loca" que haec tibi libera trado, la hospes ait simulatque gradu discedere verso, i

tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva 340 delituit flexuque genu submisit. at ille,

scilicet ut vacuis et inbbservatus in herbis, huc it et hinc illuc, et in alludentibus undis summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; nec mora, temperie blandarum captus aquarum 345 mollia de tenero velamina corpore ponit.

tum vero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit: flagrant quoque lumina nymphae, non aliter, quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phoebus. tare 350 vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, iam cupit amplecti, iam se male continet amens. ille cavis velox applauso corpore palmis

desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis 355 signa tegat claro vel candida lilia vitro.

vicimus et meus est!" exclamat nais et omni veste procul iacta mediis inmittitur undis pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit. subiectatque manus invitaque pectora tangit, 360 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; denique nitentem contra elabique volentem inplicat, ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque alligat et cauda spatiantes inplicat alas: 365 utve solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem continet, ex omni dimissis parte flagellis. perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae denegat. illa premit, commissaque corpore toto 370 sicut inhaerebat, pugnes licet, inprobe", dixit ,,non tamen effugies. ita di iubeatis, et istum nulla dies a me nec me deducat ab isto."

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

vota suos habuere deos: nam mixta duorum
corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
una. velut siquis conducat cortice ramos,
crescendo iungi pariterque adolescere cernit,
sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
nec duo sunt et forma duplex. nec femina dici
nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.
ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas
semimarem fecisse videt mollitaque in illis
membra, manus tendens, sed non iam voce virili,
Hermaphroditus ait,,nato date munera vestro.
et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
semivir et tactis subito mollescat in undis.”
motus uterque parens nati rata verba biformis
fecit et incesto fontem medicamine tinxit.'

Finis erat dictis, sed adhuc Minyeïa proles urguet opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non apparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu

375

380

385

(Minyeïdes.)

390

tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
resque fide maior, coepere virescere telae

inque hederae faciem pendens frondescere vestis.
pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
palmite mutantur; de stamine pampinus exit,
purpura fulgorem pictis accommodat uvis.
iamque dies exactus erat, tempusque subibat.
quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
tecta repente quati pinguesque ardere videntur
lampades et rutilis conlucere ignibus aedes
falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
fumida iandudum latitant per tecta sorores
diversaeque locis ignes ac lumina vitant:

[ocr errors]

dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus
porrigitur tenuique includit bracchia pinna..
nec qua perdiderint veterem ratione figuram
scire sinunt tenebrae. non illas pluma levavit :
sustinuere tamen se perlucentibus alis.

conataeque loqui, minimam et pro corpore vocem
emittunt peraguntque leves stridore querellas.

395

400

405

410

tectaque, non silvas celebrant, lucemque perosaesh orzone 415 nocte volant seroque tenent a vespére nomen.dolonter $1952 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis (Inolet Melicertes. }); numen erat, magnasque novi matertera vires

[ocr errors]

narrat ubique dei, de totque sororibus expers; tum itaq una doloris erat, nisi quem fecere sorores. to meizi andrelor 420 adspicit hanc, natis thalamoque Athamantis habentemen sublimes animos et alumno numine, Iuno 1

nec tulit, et secum potuit de paelice natus jo vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas 35, et laceranda suae nati dare viscera matrim sis

16

[ocr errors]
[ocr errors]

425 et triplices operire novis Minyeïdas alising softger nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?,, A idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), quidque furor valeat, Penthea caede satisque trate

430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatquemo per cognata suis exempla furoribus Ino?

[ocr errors]

Est via declivis funesta nubila taxo, ducit ad infernas per muta silentia sedes. Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris.

1

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, pet qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. mille capax aditus et apertas undique portas 440 urbs habet; utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli exiguus populo est, turbamve accedere sentit... errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 445 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. sustinet ire illuc caelesti sede relicta (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno. quo simul intravit sacroque a corpore pressum / ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora

[ocr errors]

450 et tres latratus simul edidit. illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen.
carceris ante fores clausas adamante sedebant
deque suis atros pectebant crinibus angues.

[ocr errors]

quam simul agnorunt inter caliginis umbras,d t

[ocr errors]

surrexere deae. sedes scelerata vocatur:
viscera praebebat Tityos lanianda novemque
ingeribus distentus erat, tibi, Tantale, nullae
deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor,
aut petis aut urgues ruiturum, Sisyphe, saxum,
volvitur Ixion et se sequiturque fugitque,
molirique suis letum patruelibus ausae
adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.
quos omnes acie postquam Saturnia torva
vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit
perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
regia dives habet, qui me cum coniuge semper
sprevit?' et exponit causas odiique viaeque,
quidque velit. quod vellet, erat, ne regia Cadmi
staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
imperium, promissa, preces confundit in unum
sollicitatque deas. sic haec Iunone locuta,
Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
movit et obstantes reiecit ab ore colubras
atque ita 'non longis opus est ambagibus' inquit:
facta puta, quaecumque iubes. inamabile regnum
desere teque refer caeli melioris ad auras.'
laeta redit Iuno; quam caelum intrare parantem
roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
inportuna facem fluidoque cruore rubentem
induitur pallam tortoque incingitur angue
egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
limine constiterat: postes tremuisse feruntur
Aeolii, pallorque fores infecit acernas,
solque locum fugit. monstris est territa coniunx,
territus est Athamas. tectoque exire parabant:
obstitit infelix aditumque obsedit erinys,
nexaque vipereis distendens bracchia nodis
caesariem excussit. motae sonuere colubrae
parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
sibila dant saniemque vomunt linguaque coruscant.
inde duos mediis abrumpit crinibus angues
pestiferaque manu raptos inmisit. at illi

455

460

465

470

475

480

485

490

« ZurückWeiter »