Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

735 ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:
erigitur serpens summoque acclinia malo

colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
scinditur in geminas partes circumfluus amnis,
740 Insula nomen habet, laterumque a parte duorum
porrigit aequales media tellure lacertos.
huc se de Latia pinu Phoebeïus anguis
contulit et finem specie caeleste resumpta
luctibus inposuit venitque salutifer urbi.

745 Hic tamen accessit delubris advena nostris: (Divus Julius.)
Caesar in urbe sua deus est. quem Marte togaque
praecipuum non bella magis finita triumphis
resque domi gestae properataque gloria rerum
in sidus vertere novum stellamque comantem,
750 quam sua progenies. neque enim de Caesaris actis
ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius.
scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos
perque papyriferi septemflua flumina Nili
victrices egisse rates Numidasque rebelles
755 Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
nominibus Pontum populo adiecisse Quirini
et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
quam tantum genuisse virum? quo praeside rerum
humano generi, superi, favistis abunde.

760 ne foret hic igitur mortali semine cretus,
ille deus faciendus erat. quod ut aurea vidit
Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari
pontifici letum et coniurata arma moveri,
palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis
765 adspice', dicebat 'quanta mihi mole parentur
insidiae quantaque caput cum fraude petatur,
quod de Dardanio solum mihi restat Ïulo.
solane semper ero iustis exercita curis,
quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
770 nunc male defensae confundant moenia Troiae,
quae videam natum longis erroribus actum
iactarique freto sedesque intrare silentum

bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur, cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor 775 damna mei generis? timor hic meminisse priorum

non sinit:

: en acui sceleratos cernitis enses..

quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!'

Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

verba iacit superosque movet. qui rumpere quamquam
ferrea non possunt veterum decreta sororum,
signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
terribilesque tubas auditaque cornua caelo
praemonuisse nefas. solis quoque tristis imago
lurida sollicitis praebebat lumina terris.
saepe faces visae mediis ardere sub astris,
saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae.
caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
sparsus erat, sparsi Lunares sanguine currus.
tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
mille locis lacrimavit ebur cantusque feruntur
auditi sanctis et verba minantia lucis.
victima nulla litat magnosque instare tumultus
fibra monet, caesumque caput reperitur in extis.
inque foro circumque domos et templa deorum
nocturnos ululasse canes umbrasque silentum
erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
non tamen insidias venturaque vincere fata
praemonitus potuere deum strictique feruntur
in templum gladii. neque enim locus ullus in urbe
ad facinus diramque placet, nisi curia, caedem.
tum vero Cytherea manu percussit utraque
pectus et Aeneaden molitur condere nube,
qua prius infesto Paris est ereptus Atridae
et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum,
nata, movere paras? intres licet ipsa sororum
tecta trium: cernes illic molimine vasto
ex aere et solido rerum tabularia ferro,
quae neque concursum caeli neque fulminis iram
nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
invenies illic incisa adamante perenni
fata tui generis. legi ipse animoque notavi
et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,

780

785

790

795

800

805

810

815

tempora perfectis, quos terrae debuit, annis. ut deus accedat caelo templisque colatur, tu facies natusque suus: qui nominis heres 820 inpositum feret unus onus caesique parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. illius auspiciis obsessae moenia pacem victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum Emathiaque iterum madefient caede Philippi, 825 et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet: frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.

quid tibi barbariam, gentes ab utroque iacentes 830 oceano numerem? quodcumque habitabile tellus sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi. pace data terris animum ad civilia vertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri 835 temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit; nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget. 840 hanc animam interea caeso de corpore raptam fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque divus ab excelsa prospectet Iulius aede.'

Vix ea fatus erat, media cum sede senatus constitit alma Venus, nulli cernenda, suique 845 Caesaris eripuit membris neque in aëra solvi passa recentem animam caelestibus intulit astris. dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit emisitque sinu. luna volat altius illa

flammiferumque trahens spatioso limite crinem 850 stella micat; natique videns bene facta fatetur esse suis maiora et vinci gaudet ab illo. hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, libera fama tamen nullisque obnoxia iussis invitum praefert unaque in parte repugnat. 855 sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus, Aegea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles. denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,

sic et Saturnus minor est Iove. Iuppiter arces
temperat aetherias et mundi regna triformis,
terra sub Augusto est. pater est et rector uterque.
di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine
urbis et invicti genitor Gradive Quirini
Vestaque Caesareos inter sacrata penates
et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,
quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,
quosque alios vati fas appellare piumque est :
tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
accedat caelo faveatque precantibus absens.

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi :
parte tamen meliore mei super alta perennis
astra ferar nomenque erit indelebile nostrum.
quaque patet domitis Romana potentia terris,
ore legar populi perque omnia saecula fama,
siquid habent veri vatum praesagia, vivam.

860

865

870

875

Index nominum.

Abanteus (ab Abante Argorum rege):

Abanteis Argis XV 164. Abantiades (Perseus) IV 606; 672.

V 138; 236.

Abaris: Abarim V 86.

Abas V 126. XIV 505. Centaurus XII 306.

Acarnanum amnis (Achelous) VIII 570.

Acastus Peliae filius VIII 306. Aca

sto XI 409.

Acestes XIV 83. Achaemenides Ulixis socius XIV 167. Achaemeniden XIV 161. Achaemenide XIV 163. Achaemenius (Persicus) Achaemenias urbes IV 212.

Segestae rex: Acesten

Achaia IV 605. VIII 268. XIII 325. Achaica dextera XII 70.

Achais Achaidos VII 504. Achaide V 577.

Achais pro Achaica: Achaidas urbes III 511. V 306. XV 293. Acheloia Callirhoe IX 414. Acheloias: Acheloiadum XIV 87. Achelois: Acheloides V 552. Achelous Acarnanum amnis VIII 549. IX 97. Acheloe VIII 560; 604. IX 68. Acheron Orci fluvius: Acheronta XI 504. Acheronte V 541.

Achilles XII 73; 126; 139; 150;

162; 163; 176; 588. XIII 134; 179; 281; 441; 498; 500. XV 856. Achillis VIII 309. XIII 107; 273; 284. Achilli XIII 133; 157; 298. Achillem XII 163; 577. XIII 301. Achille (voc.) XII 191; 363; 603. XIII 130. Achille (abl.) XI 265. XII 81; 610. XIII 30; 597. Achilleus: Achillea cuspide XIII

580. Achilleos manes XIII 446. Achivi VII 142. XII 168. XIII 29;

88; 136; 443. Achivos XII 595. XIV 561. Achivis XIII 61. Achivus: Achivae pubis VII 56. Achivam gentem XIV 191. Achivi populi XIII 113.

Acis Fauni filius XIII 749; 885; 895
bis. Acidis XIII 756; 786. Acin
XIII 860 bis; 873; 883.
Acmon Diomedis socius XIV 484;
494. Acmona XIV 497.
Acoetes nauta III 582; 696.
Aconteus Aethiops V 201.
Acrisioneus: Acrisioneas arces V 239.
Acrisioniades (Perseus) V 70.
Acrisius Persei avus IV 607. Acri-

sio III 559. Acrisium IV 611. Acrota rex Albae XIV 617; 619. Actaeon Cadmi nepos III 230; 721.

Actaeonis III 720. Actaeona III 243; 244.

Actaeus (Atticus): Actaea coniunx

« ZurückWeiter »