Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quam data pars leto, partem fuga noxque removit."

530

Haec inter Lapithas et semihomines Centauros (Periclymenus.)

proelia, Tlepolemus, Pylio referente, dolorem

praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore.

atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis acta tibi, senior. certe mihi saepe referre nubigenas domitos a se pater esse solebat.'

535

tristis ad haec Pylius: „quid me meminisse malorum cogis et obductos annis rescindere luctus

inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
inplevit meritis, quod mallem posse negare:

sed neque Deïphobum nec Polydamanta nec ipsum.
Hectora laudamus. quis enim laudaverit hostem?
ille tuus genitor Messenia moenia quondam
stravit et inmeritas urbes Elinque Pylumque
diruit inque meos ferrum flammamque penates
inpulit. utque alios taceam, quos ille peremit,
bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
bis sex Herculeis ceciderunt, me minus uno,
viribus. atque alios vinci potuisse ferendum est:
mira Periclymeni mors est. cui posse figuras
sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.

hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
ferre solet pedibus, divum gratissima regi.
viribus usus avis pennis rostroque redunco
hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus
atque inter nubes sublimia membra ferentem
pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala.
nec grave vulnus erat: sed rupti vulnere nervi
deficiunt motumque negant viresque volandi.
decidit in terram, non concipientibus auras
infirmis pennis, et quae levis haeserat alae,
corporis adfixi pressa est gravitate sagitta
perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
nunc videor debere tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?
nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo

540

545

550

555

560

565

ulciscor fratres. solida est mihi gratia tecum.' Haec postquam dulci Neleïus edidit ore,

a sermone senis repetito munere Bacchi surrexere toris: nox est data cetera somno.

575 At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, (Achilles.) in volucrem corpus nati Phaethontida versum mente dolet patria saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras. iamque fere tracto duo per quinquennia bello 580 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: o mihi de fratris longe gratissime_natis, inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, ecquid, ubi has iam iam casuras adspicis arces, ingemis? aut ecquid tot defendentia muros 585 milia caesa doles? ecquid ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles. det mihi se! faxo, triplici quid cuspide possim, 590 sentiat. at quoniam concurrere comminus hosti non datur, occulta necopinum perde sagitta! adnuit atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens nebula velatus in agmen pervenit Iliacum mediaque in caede virorum 595 rara per ignotos spargentem cernit Achivos tela Parin. fassusque deum 'quid spicula perdis sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum, vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres! dixit et, ostendens sternentem Troica ferro

600 corpora Peliden, arcus obvertit in illum certaque letifera direxit spicula dextra.

quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. ille igitur tantorum victor, Achille, victus es a timido Graiae raptore maritae! 605 at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, arserat: armarat deus idem, idemque cremarat. 610 iam cinis est, et de tam magno restat Achille nescio quid, parvam quod non bene conpleat urnam:

at vivit, totum quae gloria conpleat orbem.
haec illi mensura viro respondet et hac est
par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,
bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
non minor Atrides, non bello maior et aevo
poscere, non alii: solis Telamone creato
Laërteque fuit tantae fiducia laudis.
a se Tantalides onus invidiamque removit
Argolicosque duces mediis considere castris
iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.

615

620

LIBER TERTIUS DECIMUS.

(Armorum iudicium.)

Consedere duces et vulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat inpatiens irae, Sigeïa torvo litora respexit classemque in litore vultu intendensque manus agimus, pro Iuppiter!' inquit 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. tutius est igitur fictis contendere verbis,

quam pugnare manu. sed nec mihi dicere promptum,

nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci

inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.

nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor: vidistis enim: sua narret Ulixes,

quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
praemia magna peti fateor. sed demit honorem
aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes.
iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius:
quo cum victus erit, mecum certasse feretur.
atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
nobilitate potens essem, Telamone creatus,

5

10

15

20

moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit litoraque intravit Pagasaea Colcha carina. 25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urguet. Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur Iuppiter esse suam: sic a love tertius Aiax. nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, 30 si mihi cum magno non est communis Achille. frater erat, fraterna peto. quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inserit Aeacidis alienae nomina gentis?

an quod in arma prior nulloque sub indice veni, 35 arma neganda mihi? potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detrectavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto,

sed sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma? 40 optima num sumat, quia sumere noluit ulla: nos inhonorati et donis patruelibus orbi,

obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces 45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles,

expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris saxa moves gemitu Laërtiadaeque precaris,

quae meruit; quae, si di sunt, non vana precaris. 50 et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, heu! pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus volucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis.

55 ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen:
mallet et infelix Palamedes esse relictus,
[viveret aut certe letum sine crimine haberet]
quem male convicti nimium memor iste furoris
prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
60 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
ergo aut exilio vires subduxit Achivis,

aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,

haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
esse rear nullum. qui cum inploraret Ulixen
vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
proditus a socio est. non haec mihi crimina fingi
scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
adspiciunt oculis superi mortalia iustis!
en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
conclamat socios. adsum videoque trementem
pallentemque metu et trepidantem morte futura.
opposui molem clipei texique iacentem

[ocr errors]

servavique animam- minimum est hoc laudis inertem.
si perstas certare, locum redeamus in illum:
redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
post clipeumque late et mecum contende sub illo.
at postquam eripui, cui standi vulnera vires
non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
Hector adest secumque deos in proelia ducit,
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
eminus ingenti resupinum pondere fudi,

hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
sustinui. sortemque meam vovistis, Achivi,
et vestrae valuere preces. si quaeritis huius
fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
in Danaas classes. ubi nunc facundus Ulixes?
nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
spem vestri reditus. date pro tot navibus arma.
quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,
quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum :
luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto.
si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.
quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
rem gerit et furtis incautum decipit hostem?

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »