Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

720 et, tamquam ignoto lacrimam daret, ,,heu! miser", inquit ,quisquis es, et siqua est coniunx tibi!" fluctibus actum fit propius corpus. quod quo magis illa tuetur,

hoc minus et minus est mentis. iam iamque propinquae admotum terrae, iam quod cognoscere posset, 725 cernit: erat coniunx. „ille est!" exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?" ait. adiacet undis facta manu moles, quae primas aequoris iras 730 frangit et incursus quae praedelassat aquarum. insilit huc, mirumque fuit potuisse, volabat percutiensque levem modo natis aëra pennis stringebat summas ales miserabilis undas. dumque volat, maesto similem plenumque querellae 735 ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis

frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae 740 tollere sit visus, populus dubitabat: at ille senserat. et tandem, superis miserantibus, ambo alite mutantur. fatis obnoxius isdem

tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum. foedus in alitibus. coeunt fiuntque parentes, 745 perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes 750 spectat et ad finem servatos laudat amores. proximus, aut idem, si fors tulit, hic quoque“, dixit ,,quem mare carpentem substrictaque crura gerentem adspicis", (ostendens spatiosum in guttura mergum) ,,regia progenies. et si descendere ad ipsum 755 ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae. tempora sortitus. frater fuit Hectoris iste: qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, 750 forsitan inferius non Hectore nomen haberet,

(Aesacus.)

quamvis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
fertur Alexirhoë, Granico nata bicorni.

oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
secretos montes et inambitiosa colebat
rura, nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
non agreste tamen nec inexpugnabile amori
pectus habens silvas captatam saepe per omnes
adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
iniectos umeris siccantem sole capillos.
visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
cerva lupum longeve lacu deprensa relicto
accipitrem fluvialis anas. quam Troïus heros
insequitur celeremque metu celer urguet amore.
ecce latens herba coluber fugientis adunco
dente pedem strinxit virusque in corpore liquit.
cum vita suppressa fuga est. amplectitur amens
exanimem clamatque "piget, piget esse secutum!
sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
a me causa data est. ego sum sceleratior illo:
qui tibi morte mea mortis solacia mittam."
dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
molliter excepit nantemque per aequora pennis
texit, et optatae non est data copia mortis.
indignatur amans invitum vivere cogi
obstarique animae, misera de sede volenti
exire. utque novas umeris adsumpserat alas,
subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
pluma levat casus. furit Aesacos inque profundum
pronus abit letique viam sine fine retemptat.
fecit amor maciem. longa internodia crurum,
longa manet cervix, caput est a corpore longe.
aequor amat nomenque tenet, quia mergitur illo."

765

770

775

780

785

790

795

LIBER DUODECIMUS.

Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
vivere lugebat; tumulo quoque nomen habenti
inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
defuit officio Paridis praesentia tristi,

5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
attulit in patriam; coniurataeque sequuntur
mille rates gentisque simul commune Pelasgae.
nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
invia fecissent venti Boeotaque tellus

10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
serpere caeruleum Danai videre draconem

in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
15 nidus erat volcurum bis quattuor arbore summa:
quas simul et matrem circum sua damna volantem
corripuit serpens avidoque abscondidit ore.
obstipuere omnes. at veri providus augur
Thestorides „vincemus" ait, „gaudete, Pelasgi.
20 Troia cadet: sed erit nostri mora longa laboris"
atque novem volucres in belli digerit annos.
ille, ut erat, virides amplexus in arbore ramos
fit lapis et superat serpentis imagine saxum.

Permanet Aoniis Nereus violentus in undis 25 bellaque non transfert; et sunt, qui parcere Troiae Neptunum credant, quia moenia fecerat urbis. at non Thestorides. nec enim nescitve tacetve sanguine virgineo placandam virginis iram esse deae. postquam pietatem publica causa 30 rexque patrem vicit castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, victa dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri vocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerva. 35 ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt ventos a tergo mille carinae.

(Aulis.)

(Iphigenia.)

multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

Orbe locus medio est inter terrasque fretumque (Cygnus.)

caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,
unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
Fama tenet summamque domum sibi legit in arce
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
addidit et nullis inclusit limina portis.
nocte dieque patet. tota est ex aere sonanti,
tota fremit vocesque refert iteratque, quod audit.
nulla quies intus nullaque silentia parte.

nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
mixtaque cum veris passim commenta vagantur
milia rumorum confusaque verba volutant.
e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
illic Credulitas, illic temerarius Error
vanaque Laetitia est consternatique Timores
Seditioque repens dubioque auctore Susurri.
ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

Fecerat haec notum Graias cum milite forti adventare rates. neque inexpectatus in armis hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur Troës et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilaë, cadis, commissaque proelia magno

stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,
sanguine senserunt. et iam Sigea rubebant
litora, iam leto proles Neptunia, Cygnus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

mille viros dederat, iam curru instabat Achilles

totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu

agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens
congreditur Cygno. decimum dilatus in annum
Hector erat. tum colla iugo canentia pressos

exhortatus equos currum direxit in hostem

75

concutiensque suis vibrantia tela lacertis 80,,quisquis es, o iuvenis", dixit,solamen habeto mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.“ hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est. sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri

85 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. „nate dea, nam te fama praenovimus", inquit ille quid a nobis vulnus miraris abesse?" (mirabatur enim.) ,,non haec, quam cernis, equinis fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae 90 auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis. Mars quoque ob hoc capere arma solet. removebitur huius tegminis officium, tamen indestrictus abibo.

est aliquid non esse satum Nereïde, sed qui Nereaque et natas et totum temperat aequor.“ 95 dixit et haesurum clipei curvamine telum

misit in Aeaciden; quod et aes et proxima rupit terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. excutit hoc heros rursusque trementia forti tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus 100 sincerumque fuit. nec tertia cuspis apertum et se praebentem valuit destringere Cygnum. haud secus exarsit, quam circo taurus aperto, cum sua terribili petit inritamina cornu, poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit. 105 num tamen exciderit ferrum, considerat, hastae: haerebat ligno. „manus est mea debilis ergo quasque" ait „ante habuit vires, effudit in uno? nam certe valui, vel cum Lyrnesia primus moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque 110 Eetioneas inplevi sanguine Thebas, vel cum purpureus populari caede Caicus fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae. hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos et feci et video, valuit mea dextra valetque." 115 dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam misit in adversum Lycia de plebe Menoeten loricamque simul subiectaque pectora rupit. quo plangente gravem moribundo pectore terram extrahit illud idem calido de vulnere telum

« ZurückWeiter »