Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

235 dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum flexit et admonita est haec illis posse relinqui: grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.

Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae esse negare deam. pro quo sua, numinis ira,mfa 240 corpora cum forma primae vulgasse feruntur: utque pudor cessit sanguisque induruit oris, in rigidum parvo silicem discrimine versae.

1

[ocr errors]

Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes (Pygmalion.) viderat, offensus vitiis, quae plurima menti 245 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs vivebat thalamique diu consorte carebat. interea niveum mira feliciter arte

[ocr errors]

sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci nulla potest: operisque sui concepit amorem. 250 virginis est verae facies, quam vivere eredas, 7 et, si non obstet reverentia, velle moverigtet d ars adeo latet arte sua. miratur et haurit pectore Pygmalion simulati corporis ignes.

saepe manus operi temptantes admovet, an sit 255 corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur. oscula dat reddique putat, loquiturque tenetque, podend et credit tactis digitos insidere membris, oil al and et metuit, pressos veniat ne livor in artus. et modo blanditias adhibet, modo grata puellis 260 munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus, be dat digitis gemmas, dat longa monilia collo;

[ocr errors]
[ocr errors]

265 aure leves bacae, redimicula pectore pendent, i hove cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur. collocat hanc stratis concha Sidonide tinctis,

appellatque tori sociam adclinataque collage hart ent mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.

270 festa dies Veneris tota celeberrima, Cypro
venerat, et pandis inductae cornibus aurum
conciderant ictae nivea cervice iuvencae,
turaque fumabant: cum munere functus ad aras
constitit et timide,,,si di dare cuncta potestis,
275 sit coniunx, opto', non ausus 'eburnea virgo'

[ocr errors]

dicere, Pygmalion similis mea' dixit 'eburnae'.
sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
vota quid illa velint: et, amici numinis omen,
flamma ter accensa est apicemque per aëra duxit.
ut rediit, simulacra suae petit ille puellae
incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.
admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
temptatum mollescit ebur positoque rigore
subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
cera remollescit tractataque pollice multas
flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.
tum vero Paphius plenissima concipit heros
verba, quibus Veneri grates agit, oraque tandem
ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo
sensit et erubuit, timidumque ad lumina lumen
attollens pariter cum caelo vidit amantem.
coniugio, quod fecit, adest dea. iamque coactis
cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.
Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,
inter felices Cinyras potuisset haberi.
dira canam: procul hinc natae, procul este parentes!
aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
si tamen admissum sinit hoc natura videri,
[gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,]
gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
quae tantum genuere nefas. sit dives amomo
cinnamaque costumque suum sudataque ligno
tura ferat floresque alios Panchaia tellus,

dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.
ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
e tribus una soror. scelus est ódisse parentem:
hic amor est odio maius scelus. undique lecti
te cupiunt proceres, totoque oriente iuventa

(Myrrha.)

280

285

290

295

300

305

310

315

ad thalami certamen adest. ex omnibus unum

elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.

с

[ocr errors]
[ocr errors]

illa quidem sentit foedoque repugnat amorid to puta 320 et secum quo mente feror? quid molior? inquit: 'di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro! si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo 325 cetera dilectu. nec habetur turpe iuvencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales. felices, quibus ista licent! humana malignas 330 cura dedit leges, et quod natura remittit, invida iura negant. gentes tamen esse feruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, et pietas geminato crescit amore. me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, 335 fortunaque loci laedor! quid in ista revolvor? spes interdictae discedite! dignus amari.

ille, sed ut pater, est. ergo si filia magni
non essem Činyrac, Cinyrae concumbere possem:

nunc quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno

340 est mihi proximitas: aliena potentior essém.

t

ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, dum scelus effugiam. retinet malus ardor amantem, :* ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. 345 ultra aut respectare aliquid potes, inpia virgo? et quot confundas et iura et nomina, sentis? tune eris et matris paelex et adultera patris? tune soror nati genetrixque vocabere fratris ? nec metues atro crinitas angue sorores, 350 quas facibus saevis oculos atque ora petentes. noxia corda vident? at tu, dum corpore non es passa nefas, animo ne concipe, neve potentis concubitu vetito naturae pollue foedus.

[ocr errors]
[ocr errors]

velle puta: res ipsa vetat. pius ille memorque est 355 moris et o vellem similis furor esset in illo !" Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa

[ocr errors]

nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
illa silet primo patriisque in vultibus haerens
aestuat et tepido suffundit lumina rore.
virginei Cinyras haec credens esse timoris,
flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.
Myrrha datis nimium gaudet: consultaque, qualem
optet habere virum, similem tibi" dixit. at ille
non intellectam vocem conlaudat et esto
tam pia semper" ait. pietatis nomine dicto
demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.
noctis erat medium, curasque et corpora somnus
solverat. at virgo Cinyreia pervigil igni
carpitur indomito furiosaque vota retractat.
et modo desperat, modo vult temptare, pudetque
et cupit, et, quid agat, non invenit. utque securi
saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,
quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur:
sic animus vario labefactus vulnere nutat
huc levis atque illuc momentaque sumit utroque.
nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris.
mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces
destinat; et zona summo de poste revincta
,,care vale Cinyra causamque intellege mortis!"
dixit et aptabat pallenti vincula collo.

[ocr errors]

Murmura verborum fidas nutricis ad aures pervenisse ferunt, limen servantis alumnae. surgit anus reseratque fores, mortisque paratae instrumenta videns, spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo vincula dilaniat. tum denique flere vacavit, tum dare conplexus laqueique requirere causam. muta silet virgo terramque inmota tuetur et deprensa dolet tardae conamina mortis. instat anus canosque suos et inania nudans ubera per cunas alimentaque prima precatur, ut sibi committat, quicquid dolet. illa rogantem aversata gemit. certa est exquirere nutrix nec solam spondere fidem. dic" inquit ,,opemque me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus. seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis, sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu,

360

365

370

375

380

385

390

395

ira deum sive est, sacris placabilis ira. 400 quid rear ulterius? certe fortuna domusque sospes et in cursu est, vivit genetrixque paterque." Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imo pectore. nec nutrix etiamnum concipit ullum mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem;. 405 propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita conplectens infirmis membra lacertis ,,sensimus", inquit,,amas. et, hunc, mea, pone timorem, sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam 410 hoc pater." exiluit gremio furibunda torumque ore premens,,discede, precor, miseroque pudori parce!" ait. instanti,,discede aut desine" dixit. quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.“ horret anus tremulasque manus annisque metuque 415 tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, terret: et indicium laquei coeptaeque minatur citie mortis et officium commisso spondet amori. extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis 420 pectora nutricis; conataque saepe fateri, saepe tenet vocem pudibundaque vestibus orate texit et "o" dixit „felicem coniuge matrem!“ hactenus, et gemuit. gelidos nutricis in artus ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto 425 vertice canities rigidis stetit hirta capillis. multaque, ut excuteret diros, si posset, amores, addidit. at virgo scit se non falsa moneri,

[ocr errors]

certa mori tamen est, si non potiatur amore.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

vive", ait haec potiere tuo" et, non ausa,.parente“ › 430 dicere, conticuit promissaque numine firmat.

Festa piae Cereris celebrabant annua matres .. illa quibus nivea velatae corpora veste primitias frugum dant spicea serta suarum

perque novem noctes venerem tactusque viriles turba Cenchreis in illa,

435 in vetitis numerant.

[ocr errors]
[ocr errors]

regis adest coniunx, arcanaque sacra frequentat.
ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,
nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,
nomine mentito veros exponit amores

« ZurückWeiter »