Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.

630 quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.' dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)

cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque exit et infelix committit saepe repelli.

mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque 635 inque peregrina ponit nova moenia terra.

Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos. iamque palam est demens inconcessamque fatetur 640 spem veneris; sine qua patriam invisosque penates deserit et profugi sequitur vestigia fratris. utque tuo motae, proles Semeleïa, thyrso Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, Byblida non aliter latos ululasse per agros 645 Bubasides videre nurus. quibus illa relictis Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, pectus et ora leae, caudam serpentis habebat : 650 deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo concidis et dura positis tellure capillis,

Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas. saepe etiam nymphae teneris Lelegeïdes ulnis tollere conantur, saepe, ut medeatur amori, 655 praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti. muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis et umectat lacrimarum gramina rivo. naidas his venam, quae numquam arescere posset, supposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant? 660 protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis

665 vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.

Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes inplesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutato Crete propiora tulisset.

(Iphis.)

с

proxima Gnosiaco nam quondam Phaestia regno. progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,

ingenua de plebe virum.

nec census in illo

nobilitate sua maior, sed vita fidesque

inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures

vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset :

quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore

utque marem parias. onerosior altera sors est, et vires fortuna negat. quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu, (invitus mando: pietas, ignosce!) necetur'. dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro et regale decus. cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis quique premit vocem digitoque silentia suadet sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis. tum velut excussam somno et manifesta videntem sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, pone graves curas mandataque falle mariti. nec dubites, cum te partu Lucina levarit, tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque exorata fero, nec te coluisse quereris ingratum numen.' monuit thalamoque recessit. laeta toro surgit purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras expulit et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita: fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. vota pater solvit nomenque inponit avitum: Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,

670

675

680

685

690

695

700

705

710

quod commune foret, ne quemquam falleret illo. inde incepta pia mendacia fraude latebant: cultus erat pueri; facies, quam sive puellae, sive dares puero, fuerat formosus uterque. 715 Tertius interea decimo successerat annus, cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.

par aetas, par forma fuit, primasque magistris 720 accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.

hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum vulnus utrique dedit. sed erat fiducia dispar: coniugium pactaeque expectat tempora taedae quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe: 725 Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo. vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus', inquit 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque 729 cura tenet veneris? si di mihi parcere vellent, 731 naturale malum saltem et de more dedissent. nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: urit oves aries, sequitur sua femina cervum. sic et aves coeunt, interque animalia cuncta 735 femina femineo correpta cupidine nulla est. vellem nulla forem. ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,

femina nempe marem: meus est furiosior illo, si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est 740 spem veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter. huc licet ex toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, quid faciet? num me puerum de virgine doctis 745 artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes?

quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam, et pete quod fas est, et ama quod femina debes. 750 spes est, quae capiat, spes est, quae pascat amorem: hanc tibi res adimit. non te custodia caro

arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,

non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
esse potes felix. ut dique hominesque laborent.
nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.
at non vult natura, potentior omnibus istis,
quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,
luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe:
nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.

pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo
aestuat utque celer venias, Hymenaee, precatur.

quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,
nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
visaque causatur. sed iam consumpserat omnem
materiam ficti, dilataque tempora taedae
institerant, unusque dies restabat. at illa
crinalem capiti vittam nataeque sibique
detrahit et passis aram conplexa capillis
'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
fer, precor', inquit 'opem nostroque medere timori.
te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
consilium munusque tuum est. miserere duarum
auxilioque iuva.' lacrimae sunt verba secutae.
visa dea est movisse suas, et moverat, aras,
et templi tremuere fores, imitataque lunam
cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
non secura quidem, fausto tamen omine laeta
mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
quam solita est, maiore gradu. nec candor in ore
permanet et vires augentur, et acrior ipse est
vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae
femina nuper eras, puer es. date munera templis
nec timida gaudete fide! dant munera templis,

755

760

765

770

775

780

785

790

addunt et titulum; titulus breve carmen habebat: 795 dona puer solvit quae femina voverat Iphis'. postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.

LIBER DECIMUS.

Inde per inmensum croceo velatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba 5 nec laetos vultus nec felix attulit omen. fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo usque fuit nullosque invenit motibus ignes. exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas dum nova naiadum turba comitata vagatur, 10 occidit in talum serpentis dente recepto. quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras deflevit vates, ne non temptaret et umbras, ad Styga Taenaria est ausus descendere porta perque leves populos simulacraque functa sepulcro 15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem umbrarum dominum. pulsisque ad carmina nervis sic ait: o positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris

20 vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem
Tartara, descendi, nec uti villosa colubris

terna Medusaei vincirem guttura monstri:
causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
vipera diffudit crescentesque abstulit annos.

25 posse pati volui nec me temptasse negabo:

vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est, an sit et hic, dubito. sed et hic tamen auguror esse; famaque si veteris non est mentita rapinae,

vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris,

(Orpheus.)

1

« ZurückWeiter »