Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

bilem; se quoque potestatem habere addit varias formas accipiendi.

LIB. IX. Tum formas refert, in quas quondam ipse sese mutaverat, cum Hercule de Deïanira certans. Hanc Herculi victori in patriam redeunti Nessus rapere voluit, sed Herculis sagitta venenata confossus cecidit et, ne inultus periret, vestem sanguine suo tinctam tamquam amoris irritamentum dedit Deïanirae. Quae cum aliquanto post dubitaret de mariti amore, vestem illam ei misit, qua indutus cum tamquam flammis corriperetur, Licham famulum, qui vestem attulerat, cladis auctorem existimans in mare misit; missus in saxum mutatus est, ipse deinde in rogum flammis comburendus ascendit, sed facie renovata in caelum translatus est. Iolen, quam Hercules amaverat, uxorem duxit Hyllus filius. Huic Alcmena, mater Herculis, partum Herculis narrat et quo modo in eo partu Galanthis famula sua in mustelam conversa sit; Iole Alcmenae vicissim Dryopen sororem suam, cum filio suo loti ramum, in quam Lotis nympha olim mutata erat, dedisset, et ipsam in lotum versam esse exponit. Interim supervenit Iolaus, cui per Heben reparata erat iuventus; quod cum factum esset, Themis similem aliquando mutationem instare filiis Callirhoës, subito in viros mutandis, vaticinata est. Sed Iuppiter tum idem non omnibus posse contingere Minoïs sui potissimum exemplo docuit, qui olim potens postea Miletum Cretensem vehementer timuit neque e finibus eicere ausus est. Sponte tamen tandem Miletus in Asiam concessit, ubi Byblida procreavit atque Caunum; cuius illa amore tabefacta in fontem transiit. Quae quidem res omnibus magis mira visa esset, nisi paulo ante Iphis, filia Cretensis, ipso nuptiarum die virilem sexum accepisset.

LIB. X. Iphidis nuptiis qui interfuerat Hymenaeus in Thraciam se contulit ad nuptias Orphei et Eurydices, malo omine, si quidem mox serpentis morsu obiit Eurydice, quam ut reduceret Orpheo, quamquam ad inferos descenderat, tamen non contigit. Maerore igitur perculsus montes solitarios petiit, ubi sono lyrae eius motae arbores ad eum concurrerunt, in quibus pinus ex Aty ac cupressus e Cyparisso mutata. Canebat autem ille de Iove ad Ganymedem rapiendum in aquilam mutato, de Hyacinthi ab Apolline amati et interfecti in hyacinthum florem, de Propoetidarum in lapides, de Cerastarum in tauros, de Pygmalionis statua in mulierem vivam,

de Myrrhae propter incestum cum patre concubitum in murram arborem, de Adonidis, cui Venus Hippomenis et Atalantae in templo ipsius concumbentium in leones transformationes narraverat, in anemonen mutatione.

LIB. XI. Talia canentem cum Thraciae mulieres discerp-sissent, serpente, qui caput eius petebat, in lapidem mutato, ipsae in arbores conversae sunt a Baccho, qui relicta ob interfectum vatem Thracia in Phrygiam se contulit ibique pro Sileno restituto Midam, qui optarat, ut quidquid contigisset. in aurum verteretur, voti compotem fecit. Cuius voti cum illum postea paeniteret, eiusdem dei ope ab eo liberatus est et, cum iussus a deo in Pactolo lavaretur, harenas eius fluminis. aureas reddidit. Eidem postea Phoebus propter iniquum de cantu iudicium aures asininas dedit. Quo facto Troiam profectus Apollo cum Neptuno Laomedontem muros Troianos. exstruentem adiuvit. Pactam vero mercedem cum Laomedon non solvisset, Neptunus terram omnem in freti formam convertit. Filiam Laomedontis Hesionen saxo alligatam liberavit Hercules, cuius socius Telamon eam coniugem duxit; Peleus, Telamonis frater, prius iam duxerat Thetidem, multis licet acceptis formis tandem victam. Is postea Trachinem ad Ceycem migravit tum fratre Daedalione in accipitrem transformato afflictum. Apud illum commoranti nuntiatur greges suos a lupo dilacerari; itaque placata ab eo, quae illam. cladem miserat, dea lupus in saxum mutatur. Quibus prodigiis territus Ceyx ad Apollinis Clarii oraculum consulendum profectus est, sed in itinere naufragio periit. Alcyone, uxor eius, marito naufrago, qui ad litus eiectus erat, conspecto in alcyonen avem, sicuti etiam maritus, mutata est.. Quos cum aliquis volantes conspexisset, Aesacum, Priami filium, meminit quondam simili modo in mergum, qui tum forte aderat, transformatum esse.

LIB. XII. Huic tum Priamus pater tamquam mortuo exsequias fecit una cum filiis, excepto Paride, qui in Graeciam profectus Helenam rapuit. Raptorem persecuti sunt bello Graeci, postquam Aulide, serpente quodam in lapidem mutato, Dianam placare conati sunt Iphigenia oblata, cui tamen dea substituit cervam. Troiani cum fama adventum Graecorum cognovissent, armati eos expectarunt. Primo congressu Cygnus, Neptuni filius, qui duritiam lapidis haberet neque ferro vulnerari posset, ab Achille faucibus constrictis suffocatus et a Neptuno patre in

avem sui nominis est conversus. In convivio propter eam victoriam instituto Nestor in memoriam revocavit Caenea a Neptuno et ipsum et invulnerabilem factum et e femina in marem conversum ac deinde, in proelio Centaurorum cum Lapithis cum arborum congerie obrutus esset, ab eodem deo in avem transformatum; additur narratio de Periclymeno in aquilam mutato. Neptunus vero Cygni mortem dolens postea exoravit Apollinem, ut Paridis sagittam in Achillem flecteret, qua ille periit.

LIB. XIII. De Achillis armis Aiax et Ulixes contenderunt; ac, cum Ulixes causam vicisset, Aiacis sua manu interfecti sanguis in hyacinthum florem mutatus est. Capta tandem Troia Hecuba, Priami regis uxor, in Thraciam abducta est, ubi Polymestore, qui unicum eius ex tot liberis superstitem filium crudeliter occidisset, excaecato fit canis. Cuius casum cum dii omnes deplorarent, Aurora sola alio luctu tenebatur, Memnonis filii, cuius e cineribus Memnonides aves prodierunt. Aeneas autem patria profugus Delum ad Anium venit, cuius filiae in columbas conversae erant, acceptoque ab eo poculo, in quo Orionis Thebani filiarum historia caelata erat, quarum e cinere duo iuvenes, Coronae, prodierant, Cretam profectus est, unde Ambraciam et Chaoniam. transformationibus claras, praetervectus in Siciliam delatus est. Ibi Scyllae monstri, quae olim virgo fuit, est domicilium; cui Galatea narrat Polyphemi amores et miseram Acidis, quem amaverat, mortem atque in amnem transformationem. Contra Scylla narrat ipsius amore captum esse Glaucum, qui nuper in deum marinum mutatus erat.

LIB. XIV. Scyllam autem Circe, quae ei Glauci amorem invidebat, in monstrum mutavit: mox eadem in scopulum transformata est. Aeneas autem in Africam venit, ubi a Didone exceptus et amatus est. Sed relicta Carthagine, Pithecusas praetervectus, ubi Cercopes sunt ex hominibus in simias mutati, cum ad Italiam classem appulisset, cum Sibylla Cumaea ad inferos descendit et deinde ad promunturium venit, quod postea ab Caieta, eius nutrice, nomen traxit. Ibi Macareus, comes Ulixis, qui longinqui erroris taedio captus olim in ea orae Italicae parte remanserat, de Ulixe narrat et de arte magica Circes, quae socios Ulixis in sues Picumque, quia eius amorem spreverat, in picum avem transformaverat; addit Canentem nympham, Pici coniugem, prae dolore in auras evanuisse. Caieta Aeneas

venit in Latium, ubi bellum cum Turno rege suscepit. Turnus cum per Venulum petiiset auxilium a Diomede, cuius socii nuper in aves erant mutati, repulsam tulit: Venulus per ea loca rediit, in quibus Apulus pastor quondam in oleastrum conversus erat. Iam bellum oritur, in quo Aeneae naves a Turno incensae nymphae fiunt, sicut ex Ardeae urbis, incendio deletae, cineribus ardea avis nascitur. Bello composito novoque regno fundato Aeneas in deum transit. Huic successerunt reges alii complures, in quibus Proca, quo rege floruit Pomona: quam cum Vertumnus amaret, sumpta primum anus forma Pomonae, ut eam commoveret, Anaxaretes propter contemptum amorem in saxum conversae exemplum narravit, deinde rursus in pulcrum iuvenem conversus voto potitus est. Inde sub Numitore aquae frigidae fiunt calidae. Numitori successit Romulus, qui Roma condita regnoque constituto factus est deus Quirinus, eiusque uxor dea, quam Horam vocant.

LIB. XV. Secutus est Numa, qui sapientiae studio Crotonem profectus de huius urbis origine quaerens inter alia nigros calculos quondam ab Hercule in albos esse commutatos comperit et deinde Pythagoram de perpetuis rerum mutationibus disputantem audivit: de animarum, quam philosophi eius sectae statuebant, post mortem ab aliis ad alios transitione, in qua exponenda ille se temporibus belli Troiani fuisse Euphorbum narravit, de mutatione temporum, rerum caelestium, anni, aetatis humanae, elementorum, terrae, montium, fluviorum, urbium ac regionum, aquarum. Numa postea Romae rex factus civitatem religionibus ac legibus firmavit. Mortuum deinde Egeria uxor deflet ac ne Hippolyti quidem, qui sua ipsi tristissima fata atque in deum Virbium conversionem narrat, consolacione lenita in fontem liquescit: quae res non minus fuit miranda, quam quod Tages e glaeba ortus, Romuli lancea arbor, Cipus cornutus factus est. Deinde Urbs gravissima pestilentia afflicta est, consultoque oraculo Aesculapium Epidauro, serpentis forma indutum, in Italiam transtulerunt, qui insulam Tiberis sedem sibi legit pestique finem fecit. Hic tamen deus e peregrina terra adductus est: I. Caesar, postquam rebus tam praeclare gestis coniuratorum manibus cecidit, in stellam mutatus urbi suae deus est additus.

LIBER PRIMUS.

In nova fert animus mutatas dicere formas corpora: di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi

ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Ante mare et terras et, quod tegit omnia, caelum (Mundi 5

unus erat toto naturae vultus in orbe,

quem dixere Chaos: rudis indigestaque moles

nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
non bene iunctarum discordia semina rerum.
nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
nec circumfuso pendebat in aëre tellus
ponderibus librata suis, nec bracchia longo
margine terrarum porrexerat Amphitrite:
utque erat et tellus illic et pontus et aër,
sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
lucis egens aër: nulli sua forma manebat,
obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc deus et melior litem natura diremit.
nam caelo terras et terris abscidit undas
et liquidum spisso secrevit ab aëre caelum.
quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
dissociata locis concordi pace ligavit.
ignea convexi vis et sine pondere caeli
emicuit summaque locum sibi fecit in arce:
proximus est aër illi levitate locoque:
densior his tellus elementaque grandia traxit
et pressa est gravitate sua: circumfluus umor
ultima possedit solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, congeriem secuit sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni

Ovid, Metamm.

1

creatio.)

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »