P. Ovidius Nasonis Carmina

Cover
sumptus fecit F. Tempsky, 1884

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Inhalt


Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 3 - ... ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Seite 215 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; 40 unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit et nullis inclusit limina portis...
Seite 215 - Juppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet : veniunt leve vulgus, euntque ; mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum, confusaque verba volutant.
Seite 3 - Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus lapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Seite 209 - Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, 625 Somnia, quae veras aequant imitamine formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. imperat hoc luno.
Seite 20 - Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit, "quae" que "viae tibi causa? quid hac
Seite 89 - Caystros carmina cygnorum labentibus audit in undis. silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus. frigora dant rami, varios humus umida flores: perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit...
Seite 14 - ... sequitur vestigia passu. ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; alter inhaesuro similis iam iamque tenere 535 sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
Seite 45 - Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti addita vosque canes satiatae sanguine erili. 140 at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, non scelus invenies: quod enim scelus error habebat?
Seite 60 - Nycteliusque Eleleusque parens et lacchus et Euhan, et quae praeterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes...

Bibliografische Informationen