P. Ovidii Nasonis Tristium libri quinque, et Ibis, recens., schedis N. Heinsii, aliorum annotavit, et præfatus est R. Merkelius

Cover
1837 - 80 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 35 - A! quotiens certam me sum mentitus habere horam, propositae quae foret apta viae. Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse 55 indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi.
Seite 35 - ... morae spatium nox praecipitata negabat, versaque ab axe suo Parrhasis arctos erat. quid facerem ? blando patriae retinebar amore : ultima sed iussae nox erat ilia fugae.
Seite 102 - Lesbia nomen erat; nec contentus ea, multos vulgavit amores, 430 in quibus ipse suum fassus adulterium est. par fuit exigui similisque licentia Calvi, detexit variis qui sua furta modis. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos rebus adest nomen nominibusque pudor?
Seite 237 - Cum perit, et coepi parte carere mei. Cepimus et tenerae primos aetatis honores, Deque viris quondam pars tribus una fui.
Seite 195 - Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis, excusata suo tempore, lector, habe. exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque mails.
Seite 36 - ... fide! Dum licet, amplectar; numquam fortasse licebit Amplius. in lucro est quae datur hora mihi.
Seite 382 - ... dicam facta libello : teque brevi , qui sis, dissimulare sinam. Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus tincta Lycambeo sanguine tela dabit.
Seite 383 - Ibin, hoc ego devoveo teque tuosque modo: nique ille, historiis involvam carmina caecis : non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. Illius ambages imitatus in Ibide, dicar oblitus moris iudiciique mei...
Seite 237 - Maeonides nullas ipse reliquit opes.' Motus eram dictis, totoque Helicone relicto Scribere conabar verba soluta modis. Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, 25 Et quod temptabam dicere, versus erat.
Seite 19 - ... 25 nescit, cui domino pareat, unda maris. nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu, nunc Zephyrus sero vespere missus adest, nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, nunc Notus adversa proelia fronte gerit. 30 rector in incerto est nec quid fugiatve petatve invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.

Bibliografische Informationen