Excerpta facilia, a second Latin translation book, by H.R Heatley and H.N. Kingdon

Cover
Rivingtons, 1883 - 200 Seiten

Im Buch

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 61 - namque illi genti plus inest virium quam ingenii. Is, quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille, " Fallis," inquit, " verbo cives tuos, quod hos a bello avocas; otii enim nomine servitutem
Seite 11 - immolavit. Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellem-ne secum in castra proficisci; id quum libenter accepissem, turn ille "Faciam," inquit, "si mihi fidem, quam postulo, dederis." Simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eam-que ceteris remotis tenentem jurare jussit, nunquam me in amicitia cum
Seite 47 - ille periculo est liberatus. Nunc autem ad te confugi exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam; quam si ero adeptus non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. Ea autem rogo, ut de his rebus, de quibus tecum colloqui volo,
Seite 61 - Epaminondas populi scito non paruit, idem-que ut facerent persuasit collegis, et bellum quod susceperat gessit. Namque animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam inscitiam-que belli periturum. Lex erat Thebis, quae morte multabat, si quis imperium diutius retinuisset quam lege praefinitum foret. Hanc Epaminondas
Seite 10 - pugnaret, navis rostro percussa coepit sidere. Hinc refugere quum posset, si se in mare dejecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantes, perire maluit quam armis abjectis navem relinquere, in qua fuerat vectus. Id ceteri facere noluerunt qui nando in tutum pervenerunt, at ille praestare honestam mortem existimans turpi vitae,
Seite 40 - esse,t ut oppido potiretur, procul in continent! lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore incensus est: cujus flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in opinionem signum a classiariis regis datum. Quo factum est ut et Parii a deditione
Seite 42 - Graeciam esset perlata, et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum quidnam facerent de rebus suis : deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret quum intelligeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves
Seite 47 - sibi esse pereundum. Hac necessitate coactus domino navis, quis sit, aperit, multa pollicens, si se conservasset. At ille clarissimi viri captus misericordia, diem noctem-que procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris, neque quenquam ex ea exire passus est. Inde Ephesum pervenit, ibi-que Themistoclem exponit.
Seite 54 - imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent. Victi enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus, in quibus ducentas naves triremes amiserant, quae captae in hostium venerant potestatem. Alcibiades simul cum collegis receperat loniam
Seite 45 - delata; quare aequum esse illos viros bonos nobiles-que mittere, quibus fides haberetur, qui rem explorarent; interea se obsidem retinerent. Gestus est ei mos, tres-que legati, functi summis honoribus, Athenas missi sunt. Cum his collegas suos Themistocles jussit proficisci,

Bibliografische Informationen