Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Dicitur, et miseram conscelerasse domum;
Siue quod impia mens caeco flagrabat amore,
Seu quod iners sterili semine natus erat,
Et quaerendum vnde vnde foret neruosius illud,
Quod posset zonam soluere virgineam.

CATVLLVS.

Egregium narras mira pietate parentem,
Qui ipse sui gnati miuxerit in gremium.

IANVA.

Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
Brixia, Chinaea supposita specula,

Flauus quam molli percurrit flumine Mela,
Brixia, Veronae mater amata meae:
Sed de Posthumio, et Corneli narrat amore,
Cum quibus illa malum fecit adulterium.
Dixerit hic aliquis: Qui tu isthaec, ianua, nosti,
Quoi nunquam domini limine abesse licet,
Nec populum auscultare: sed huic suffixa tigillo
Tantum operire soles, aut aperire domum?
Saepe illam audiui furtiua voce loquentem
Solam cum ancillis haec sua flagitia,

Nomine dicentem, quos diximus: vtpote quae mi
Speraret nec linguam esse, nec auriculam.
Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
Nomine, ne tollat rubra supercilia.

Longus homo est, magnas quoi lites intulit olim
Falsum mendaci ventre puerperium.

68. AD MANLIVM.

QVOD mihi fortuna, casuque oppressus acerbo,
Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
Naufragum vt eiectum spumantibus aequoris vndis
Subleuem, et a mortis limine restituam :

25

30

35

40

45

Quem neque sancta Venus molli requiescere somno
Desertum in lecto coelibe perpetitur;
Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
Oblectant, cum mens anxia peruigilet :

5

10

Id gratum est mihi, me quoniam tibi ducis amicum,
Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
Neu me odisse putes hospitis officium:
Accipe, queis merser fortunae fluctibus ipse,
Ne amplius a misero dona beata petas.
Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est, 15
Iucundum cum aetas florida ver ageret,

Multa satis lusi: non est Dea nescia nostri,
Quae dulcem curis miscet amaritiem.

Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
Abscidit. O misero frater ademte mihi!

Tu mea, tu moriens fregisti commoda, frater:
Tecum vna tota est nostra sepulta domus :
Omnia tecum vna perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Quoius ego interitu tota de mente fugaui
Haec studia, atque omnes delicias animi.
Quare, quod scribis, Veronae turpe Catullo
Esse, quod hic quisque de meliore nota
Frigida deserto tepefecit membra cubili :

20

25

Id, Manli, non est turpe; magis miserum est.

Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

30

Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
Hoc fit, quod Romae viuimus: illa domus,

Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:
Huc vna e multis capsula me sequitur.

Quod cum ita sit, nolim statuas, nos mente maligna
Id facere, aut animo non satis ingenuo;

35

Quod tibi non vtriusque petiti copia facta est:
Vltro ego deferrem, copia si qua foret.

40

Non possum reticere, Deae, qua Manlius in re

Iuuerit, aut quantis iuuerit officiis;
Ne fugiens seclis obliuiscentibus aetas
Illius hoc caeca nocte tegat studium.
Sed dicam vobis. Vos porro dicite multis
Millibus, et facite haec charta loquatur anus.

* * *

Notescatque magis mortuus, atque magis: Ne tenuem texens sublimis aranea telam, Deserto in Manli nomine opus faciat.

genere:

Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
Scitis, et in quo me corruerit
Cum tantum arderem, quantum Trinacria rupes,
Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis;

Moesta neque assiduo tabescere lumina fletu
Cessarent, tristique imbre madere genae :
Qualis in aerii pellucens vertice montis
Riuus, muscoso prosilit e lapide :

Qui cum de prona praeceps est valle volutus,
Per medium densi transit iter populi,
Dulce viatori lasso in sudore leuamen,

Cum grauis exustos aestus hiulcat agros.
Ac veluti nigro iactatis turbine nautis
Lenius adspirans aura secunda venit,
Iam prece Pollucis, iam Castoris implorata:
Tale fuit nobis Manlius auxilium.
Is clausum lato patefecit limite campum,
Isque domum nobis, isque dedit dominam :

Ad

quam communes exerceremus amores,

Quo mea se molli candida Diua pede

Intulit, et trito fulgentem in limine plantam
Innixa, arguta constituit solea :

Coniugis vt quondam flagrans aduenit amore
Protesilaeam Laodamia domum

Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
Hostia coelestes pacificasset heros.

Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
Quod temere inuitis suscipiatur heris.

45

50

55

60

65

.70

75

Quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
Docta est amisso Laodamia viro;
Coniugis ante coacta noui dimittere collum,
Quam veniens vna atque altera rursus hiems
Noctibus in longis auidum saturasset amorem,
Posset vt abrupto viuere coniugio:

Quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
Si miles muros isset ad Iliacos.

Nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
Coeperat ad sese Troia ciere viros:

80

85

90

Troia (nefas!) commune sepulcrum Europae Asiaeque,
Troia virum et virtutum omnium acerba cinis;
Quae nempe et nostro letum miserabile fratri
Attulit: heu misero frater ademte mihi!
Heu misero fratri iucundum lumen ademtum!
Tecum vna tota est nostra sepulta domus :
Omnia tecum vna perierunt gaudia nostra,

Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra,
Nec prope cognatos compositum cineres,
Sed Troia obscoena, Troia infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo.

95

100

Ad quam tum properans fertur vnde vndique pubes

Graeca penetrales deseruisse focos:

Ne Paris abducta gauisus libera moecha

Otia pacato degeret in thalamo.

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
Ereptum est vita dulcius atque anima
Coniugium; tanto te absorbens vortice amoris
Aestus in abruptum detulerat barathrum ;

105

Quale ferunt Graii Pheneum prope Cylleneum
Siccari emulsa pingue palude solum ;

110

Quod quondam caesis montis fodisse medullis
Audet salsiparens Amphitryoniades :

Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit, imperio deterioris heri:

Pluribus vt coeli tereretur ianua Diuis,

115

Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
Nam neque tam carum confecto aetate parenti
Vna caput seri gnata nepotis alit:

Qui cum diuitiis vix tandem inuentus auitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens,
Suscitat a cano vulturium capite.
Nec tantum niueo gauisa est vlla columbo
Compar: quae multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro ;
Quamquam praecipue multiuola est mulier.
Sed tu olim magnos vicisti sola furores,
Vt semel es flauo conciliata viro:
Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,
Lux mea se nostrum contulit in gremium:
Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
Fulgebat crocina candidus in tunica.
Quae tamen etsi vno non est contenta Catullo,
Rara verecundae furta feremus herae :
Ne nimium simus stultorum more molesti.
Saepe etiam Iuno, maxima Coelicolum,
Coniugis in culpa flagrauit quotidiana,
Noscens omniuoli plurima furta Iouis.
Atqui nec Diuis homines componier aequum est:
Ingratum tremuli tolle parentis onus.

Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
Fragrantem Assyrio venit odore domum:
Sed furtiua dedit mira munuscula nocte,
Ipsius ex ipso demta viri gremio.

120

125

130

135

140

145

Quare illud satis est, si nobis is datur vnis,
Quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis :

Ne vostrum scabra tangat robigine nomen
Haec atque illa dies, atque alia, atque alia.

-150

« ZurückWeiter »