Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et ad nostram propemodum aetatem quasi pro integra ac nova vulgata sit habitus, non est huius institutae scriptionis copiosius exponere. Ego vero, ut breviter dicam, de ea sic sentio, sic iudico: permultos quidem locos corruptissimos ab Heinsio divina quadam sagacitate atque eruditione integritati suae esse restitutos aut contra suspiciones ac dubitationes ab aliis grammaticis excitatas defensos atque confirmatos. At idem ego affirmo, nil reverens reprehensionem, quam huius sententiae novitas apud eos, qui rem accuratius perquirere nolent, sit habitura, ab eodem Heinsio et parum felici eius sectatore Burmanno textum Nasonis carminum ita multis locis esse depravatum, ut nullus fere scriptor Latinus ab editoribus peius habitus magisque corruptus esse videatur, et quemvis fere codicem de melioribus quidem et quamvis fere editionem saeculi XV., si Bononiensem excipias, omnium operum Ovidii plus mille quingentis, Tristium autem plus ducentis locis emendatiorem et integriorem exhibere textum, quam laudatam istam Heinsii et Burmanni recensionem 1).

Merkelius, nuperrimus Ovidii Tristium editor, qui Heinsii curis Ovidianis omnia summa tribuit, rem in Tristibus castigandis, nam de reliquis Nasonis poëmatis nunc non agitur, inde potissimum non ita, ut. oportuerit, ab Heinsio gestam esse scribit, quod imprudentius secutus sit codices Italos, valde interpolatos, Vaticanum primum, Mediceum, Politianeos duos, Palatinum secundum et Combianum (sive Dresdensem),

1) Vid. exempla, quae modo de Burmanni ratione attulimus, et ducenta illa, quae infra allata sunt.

[ocr errors]

eumque de illo peccato imprudentiae multis excusat. Sed vehementer errat vir doctissimus, neque facile quicquam in Heinsii commentatione deprehendas, quod ad falsam istam opinionem ducere videatur. Non fraudi fuerunt Heinsio codices Itali illi, neque alii, Germanici, Gallici aut Belgici, sed caussa tot eius errorum atque corruptionum, ut modo diximus, quaerenda omnis est tum in consuetudine et ratione illius aetatis, tum et maxime in summa viri ad scripturam mutandam licentia, in singulari quadam libidine coniectandi poëtamque, ubi aliquid vitiosi suspicaretur, corrigendi, tum in eo quod pertinacius ei studium, ac saepe etiam certa ratio defuerit criticam exercendi codicesque adhibendi. Quod ne temere confirmare videamur, centum et viginti e Tristibus locos (nam multo plures in promptu sunt), in quibus Heinsius non Italos codices illos, ut Merkelius opinatur, sed alios aut prorsus nullos secutus scripturam prave mutarit, apponemus. Ex mera coniectura, non ex Italis illis, integerrimam scripturam depravit Trist. I, 1, 57., I, 3, 45., I, 4, 12., I, 8, 12., III, 1, 67., III, 2, 3., III, 3, 21., III, 4, 21., III, 5, 68., III, 8, 9., III, 10, 19., III, 12, 36. 39., III, 13, 28., IV, 2, 27., IV, 3, 55., V, 5, 11., V, 8, 38., V, 9, 35., V, 11, 5. Ex uno codice, non Italo, I, 1, 77. 90., I, 3, 13. 42. 87., I, 4, 11., I, 8, 20. 42., II, 6. 49. 54. 408., III, 1, 21. 25., III, 5, 29., III, 6, 27., III, 8, 19., III, 9, 18., III, 10, 50., III, 11, 73., III, 12, 10., IV, 2, 51. 27. 29., IV, 3, 66. 71. 74. 78. 84., IV, 4, 20., IV, 6, 41., IV, 8, 44., IV, 10, 9. 91. 105., V, V, 3, 42., V, 5, 5. 56., V, 7, 51.,

2, 45. 65. 68.,

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »