Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

scripsi meum testamentum sive ultimam voluntatem, in uno quaterno papiri, in mense Julii Anno Domini millesimo quingentesimo; et modo volo quod dicto meo testamento in omnibus stetur, et ipsum, nunc languens in extremis, approbo, ratifico et confirmo irrevocabiliter, revocans omnem aliam voluntatem atque testamentatum, super feci, et si in futurum facere volo, quod non habeat effectum neque robur; set volo quod perseveranter et inviolabiter observetur dictum meum testamentum, manu mea propria scriptum et constitui, in dicto testamento, Dominicum Lynche meum fratrem, et Evelinam Blak meam uxorem, meos executores; et Stephanum Lynche filium dicti Dominici supervisorem dicti testamenti. Et modo quia dicta Evelina recusat fore executricem, instituo dictos Dominicum et Stephanum meos executores, et volo quod ipsi, secundum eorum discreccionem, exequentur dictum meum testamentum, et si quicquid erroneum inibi repererint, volo quod ipsi id revocent, atque in melius commutent, prout eorum discreccioni videbitur, et ordinent atque disponent cuncta que illic non sunt disposita: et volo quod ipsi exponent et interpretentur vera dubia, si qua sunt in dicto testamento. Et specialiter ratifico donacionem quam feci pro sustentacione altaris sancte Katerine, et sacerdotis ibidem celebrantis: prout in carta desuper confecta, et manu notarii publici scripta, et meo sigillo sigillata plenius apparet. Scriptum Galvie, vicesimo primo die mensis Augusti, hora vespertina, Anno Domini millesimo quingentesimo septimo, hiis testibus presentibus, viz. domino Thoma Molgan, tunc Wardiano, domino Johanne O'Donna presbitero, ac magistro Thoma Mc Seonyn baculario, domino Waltero Coysyn, ac dictis Dominico Lynche et Stephano ac Roberto alias Robog filio Johannis Lynche, Margareta Lynche filia Johannis Lynche, et multis aliis.

"I. H. S. Maria.

"Et ego vero Matheus Lorcan clericus Enachdunensis Diocesis, publicus, auctoritate imperiale, notarius, quia prefatis omnibus et singulis dum sic ut premittitur agerentur, dicerentur et fierent una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, ideoque presens publicum instrumentum in hanc publicam formam reddegi signo et nomine meis solitis et consuetis signavi, anno, die, mense et loco quibus supra, rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum."

The charter of endowment of the altar of St. Catherine, referred to and confirmed by the foregoing instrument, bears date 9th Feb. A. D. 1494, and is here given from the original, also preserved in the same Library.

IRISH ARCH. SOC. MISCELL. VOL. I.

L

"I. H. S.

"I. H. S.

"Universis Christi fidelibus, ad quos presentes litere pervenerint, Petrus Lynche, burgensis ville de Galwy in Hibernia, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra, me prefatum Petrum, ob honorem Dei, Sancto Katerine virginis et martyris, ac sancte matris ecclesie, cultusque divini augmentum, dedisse, concesisse, et per presentes imperpetuum quietum legasse et pardonasse, altari et capelle Sancte Katerine virginis, quod quidem altare et capellam fabricavi et construxi, ego dictus Petrus in ecclesia collegiata Sancti Nicolai ejusdem ville de Galwy, perpetuam videlicet sustentacionem unius boni et ydonei sacerdotis, qui continue celebrare et rogare habeat et teneatur incessanter cotidie, in eodem altari et capella, pro anima mea ac Elene Blake uxoris mee post mortem nostram, ac animabus antecessorum et amicorum nostrorum, necnon et omnium fidelium defunctorum, dedisse, ut premittitur, et concessisse, viz. tenementum meum principale lapideum, quod emi sumptibus meis propriis et expensis acquisivi, ac unum aliud tenementum quod cituatur ex parte orientali predicti mei principalis tenementi, quod quidem emi a Wadyno Blake et Margareta Skyret sua uxore, prout feofamenta desuper facta testantur: necnon et decem acras terre arabilis in terris de Athnary, quas emi a bone memorie Rogero Worloke, prout per metas et bundas continentur in tercio folio mei antiqui libri, ac prout per feofamenta desuper facta sciri potest; habendum et tenendum predictum principale tenementum cum suis pertinenciis, domibus altis et inferioribus atque celariis, ac dictum aliud tenementum ex parte orientali, ut premittitur, cituatum per longum et latum prout se extendit: necnon et predictas decem acras terre arabilis, cum suis fructibus, redditibus et obventionibus quibuscunque, libere, quiete, bene et in pace, prefatis altari et presbitero, scilicet ipsius altaris qui pro tempore fuerit servitori, imperpetuum. De capitalibus dominis tenementorum et terrarum premissorum, per servicia inde debita et de jure consueta. Interposita tali conditione perpetua, inviolabiliter imperpetuum observanda, viz. quod nullus omnino hominum cujuscunque gradus, status seu conditionis fuerit, premissa tenementa et terras arabiles premissas, in aliqua sui parte vel in toto vendere, impignorare, seu alienare poterit, aut ad aliquos alios quoscunque usus, preterquam ut supradictum est, mittere aut convertere ex parte, viz. alicujus ecclesiastice aut secularis potestatis, curie cujuscunque seu collegii specialiter premissi, set quod semper et per semper simpliciter omnia et singula premissa, omnibus modo et forma quibus supra, spectabunt ad predictum altare et sui servitorem premissum, qui pro tempore fuerit, imperpetuum, per presentes. Ita vero quod ipse sacerdos seu servitor predictus, fuerit cantor, et confortans servicium et officium chori ejusdem ecclesie, melius quo poterit, missamque vero suam in altari predicto, viz.

Sancte

Sancte Kateryne devote celebrando, et non in alio quocunque altari: predictum autem collegium cibum, potum ac cameram pro ipsius sacerdotis cantu, et chori retentione cotidie prestando et honeste, prout deeet, attribuendo, cujus quidem sacerdotis propter sui merita et demerita institutionem et destitutionem, ac post sui mortem, alterius sacerdotis in ipsius locum et vicem institutionem, ac sui eciam destitutionem ego dictus Petrus, per presentes, lego et relinquo Majori, Ballivis et eorundem bonis paribus et consiliariis, ejusdem ville de Galwy, qui pro tempore fuerint, imperpetuum, per presentes. Et si contingat quod fructus, redditus et proventus premissorum tenementorum et terrarum, excedent rationabile stipendium, ac convenientem honestam sustentationem dicti servitoris seu sacerdotis predicti, volo, per presentes, et ordino quod quicquid supererit expendatur super reparatione ejusdem altaris et non alibi. Ita tamen et super omnia, quod post mortem meam, omnia et singula premissa, cum suis fructibus et obventionibus habebit et possidebit pre sui sustentacione et honore predicta Elena Blake uxor mea, durante vita sua quamdiu post mei mortem supervixerit. Decetero vero dictum altare et suus servitor, qui pro tempore, et suus servitor seu sacerdos predictus qui pro tempore fuerit, omnia et singula premissa, omnibus modo et forma quibus supra, libere, quiete, bene et in pace imperpetuum, possidebunt. In fidem vero et testimonium omnium et singulorum premissorum, infrascriptum publicum notarium premissam meam donationem perpetuam, et legatum meum speciale in hanc publicam formam redigere feci, et sigillum meum presentibus apposui. Hiis testibus presentibus, viz. Johanne Skyret, Johanne Athy fytz Edmundi, Patricio Caer burgensi ejusdem ville, et multis aliis. Datum apud Galwy nono die mensis Februarii, Anno Domini millesimo iiii nonagesimo quarto.

"Et ego vero Willelmus Molgan clericus Enachdunensis diocesis, publicus auctoritate imperiali, notarius, quia cum omnia et singula premissa sic ut premittitur per dictum Petrum Lynche agerentur, dicerentur et fierent, una cum prenominatis testibus et allis nonnullis presens ad hoc requisitus et rogatus interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi. Ideoque jussu et rogatu dicti Petri, anno, die, mense et loco quibus supra, indiccione vero xiii pontificatus Alexandri Pape sexti anno secundo, in hanc publicam formam reddegi. Signo et nomine meis solitis et consuetis signavi rogatus et requisitus, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum."

The following testamentary disposition of Dominick Lynch, dated 12th July, A. D. 1508, has been transcribed from the Roll of Patents, 25, 26, 27, Henry VIII., Rolls' Office, Dublin, by the kind permission of George Hatchell, Esq. But the enrolment has been carelessly made. It is in some places manifestly incorrect, and in others illegible.

L 2

illegible. This curious document enumerates several ecclesiastics of the then Church of Ireland. It shews the affluence of the burgher class at that period; and the opulence and munificence of the individual in question, who, among other bequests, leaves legacies "to all the convents in Ireland."

"Thomas, Dei et Apostolice sedis gratia, Archiepiscopus Tuamensis, Cornelius procurator Georgii Elphinensis, Matheus Duacensis, Padinus procurator Aladensis, Cormacus Akadensis eadem Dei gratia ecclesiarum episcopi, Eneas abbas de Cunga, Ermanus abbas de Fonte Patricii, Willielmus abbas de Portu Patrum, Millerus abbas de Magio, Thomas decanus Tuamensis, Ffelimeus archidiaconus Tuamensis, Donaldus decanus Enachdunensis, Edmundus archidiaconus Enachdunensis, Johannes wardianus ecclesie collegiate ville de Galvie, diocesis Enachdunensis, dominus Kyntius Dei gratia episcopus Cluanensis, provincie Armachane, venerande, religionis patres, et fratres, frater Ricardus Nangle sacrosancte [theologie] doctor, frater Clemens, ordinis de Observancia, Gardianus de Kylconynne, frater Cormacus ejusdem ordinis Gardianus de Galvia, magister Edmundus Difinitorum unus nacionis M° Enry, magister Phillipus Mc Enry unus diffinitorum, frater Carolus Lyane ordinis predicatorum verbi Dei, omnibus et singulis Christi fidelibus, presentes nostras literas patentes legentibus, audientibus pariterque videntibus, salutem et sempiternam benedictionem, et ipsis fidem adhibere indubiam viam. Noverit universitas vestra, qualiter honorabilis vir Stephanus Lynche, primogenitus et heres Dominici Lynche de Galvia mercatoris, coram nobis humiliter comparuit nobis cum nostris prelatis, regularibus et secularibus, atque difinitoribus in nostro provinciali consilio constitutis, Galvie celebrato xxvii die mensis Marcii, Anno Domini M° D° xxiii, et testamentum ultimum sui patris Dominici Lynche, coram nobis exhibuit, et de verbo ad verbum legi procuravit, quo prelecto, ipsum testamentum ad manus nostras reddidit, ac ipsum accepimus, ipsumque testamentum invenimus cum subscripcione diversorum infrascriptorum testium, et approbatum per magistrum Thomam M Seonyn et dominum Thomam Molgan, commissionarios ecclesiarum Tuamensis et Enachdunensis diocesium, sede vacante, et sigillatum sigillo capituli ecclesie Tuamensis, demum per eundem Stephanum fuimus requisiti, quatenus testamentum idem seu . . . . authoritate consilii provincialis ejusque difinitorum et consiliariorum iterum reapprobaremus, et hujus testamenti robur firmitatis per nostram declaracionem accomodaremus. Nos antedicti archiepiscopus et episcopi, de consilio nostrorum difinitorum et aliorum consiliariorum, juste peticioni et requisicioni dicti Stephano annuentes, auctoritate et consilio tocius provincialis consilii, predictum testamentum approbavimus et approbamus, et approbatum declaramus, robur firmitatis dicto testamento accommodando: cujus testamenti, sine diminucione et augmentacione, de verbo ad verbum tenor sequitur. Et est talis.

"In Dei nomine Amen. Ego Dominicus Lynche, mercator et burgensis ville Galvie,

.......

Galvie, Enachdunensis diocesis, condo testamentum meum, in forma qua sequitur, languens corpore et compos mente, in meo scriptorio infra donum meam, xiio die Julii a° Domini M° D° viii°, in presencia Mauricii Ycommaine periti medici, qui meo rogatu istud meum testamentum scripsit, presentibus magistro Thoma Molgan ac [tunc] wardiano ecclesie collegiate ville Galvie predicte, magistro Waltero Cussin canonico cathedralium ecclesiarum Tuamensis et Enachdunensis, Cornelio Mc Meoltall..... Andrea Mares ac Cornelio Oconan, et aliis pluribus testibus ad hoc vocatis et requisitis. Inprimis do et lego animam meam omnipotenti Deo, et beate Marie virgini, ceterisque celestibus . . . sanctis, corpusque meum sepulture tradendum in ecclesia predicta, in capella beate Marie, cum parentibus meis et uxore mea Anastacia Martyn. Item, instituo meum filium et primogenitum Stephanum, meum heredem et executorem principalem, et administratorem omnium meorum bonorum, ad recipiendum et solvendum omnia mea debita, ordine: et meos alios executores Edmundum ... Stephani Lynche, et Walterum Thome Lynche, ac predictum Thomam Molgan, inventores omnium bonorum meorum. In primis habeo in cista mea de chypreso existente infra scriptorium meum tricentas et xxx libras in auro et argento, prout scriptum in libro meo...... blande pelle coaperto, folio lxxx° ixo, de quaquidem summac oncernunt meum filium et heredem Stephanum lxxxx" [et] iiies libre in argento, quas pro eodem receipi in computo sue partis de frumento quod mihi missit de civitate Vella, in manu prioris de cerato de Lysperna magister nidus Wasloranius, prout plene videbitur in predicto libro, in computo predicti frumenti, et sterlinge pecunie prefati Stephani proprie. Item habeo in scriptorio meo, et in camera mea super illud, lxxiii° lintiamentas, ac circa xv mantellas russete colloris. Item habeo in officina mea, sive chippa sub domo mea, ac in officina mea nova, circa v millia et vi libras cere, ac de serico Collonie viii libras, ac in Serc xv, ac in Alnie iiii' ac quasdam bursas contenentes parvos colores ac paucos cericos de cadas, et minima negocia. Item in meo cellario salis vi aut vii dolia, paulo plus vel minus. Item in meo cellario apud stronda, in coriis parvis et magnis, x. decras et v. coria. Item residuum meorum coriorum missi Clementi Servici Pisanis, in navi alivaris Lvys Portingaldi, que est xvii. lastas de meis propriis coriis, ac unum lastum coriorum de sorore mea Margaret Lynche, prout sequitur in libro meo communi. Item omnia debita quibus teneor et alia debita que debeo habere videbitis in libro meo predicto. Item omnia terre et tenementa que emi ac perquisivi et omnia pignora minima et majora videbitis in libro inquis' de Anno Domini M° cccc° lx° in meo scriptorio. Item atestor coram Deo quod Johannes filius meus tenetur mihi plusquam iii. milia Ducatorum auri de claro computo, omnibus .... deductis prout sequitur in libro meo pelle blande coaperto in lxi folio. Item primordialiter omnia debita que aliis debeo ante omnia jubeo solvi. Item mando predicto Stephano novum opus per me inceptum in ecclesia perficere, atque

« ZurückWeiter »