Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EXCUDEBANT AUG.-FR. DONDEY-DUPRÉ, PATER,

ET PROSPER DONDEY-DUPRÉ, FILIUS.

OVIDIUS NASO

EX RECENSIONE

GOTT. ERDMANN GIERIG

CUM

VARIIS LECTIONIBUS CODICUM PARISINORUM

CUI NOVAS ADDIDIT NOTAS

NICOL. ELIG. LEMAIRE

IN REGIA GALLIARUM UNIVERSITATE ET IN ACADEMIA PARISIENSI POESEOS LATINÆ
PROFESSOR

[merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

42 1820 v.3

195529

S. P. D.

NICOLAUS ELIGIUS LEMAIRE.

Ex eo quod NASONIS Carmen hoc de rerum Transformationibus, non eodem inscriptum nomine tibi obveniat, quo priora duo volumina, ne credideris, LECTOR OPTIME, transfugam a nobis defecisse virum consilii nostri participem, studiorum hortatorem, æmulatoremque diligentissimum J. A. AMAR, qui, si quando a labore incœpto desistere ad tempus propter valetudinem cogatur, nos quoque cogat opera interrupta et pendentia relinquere. Quod omen Dii avertant, quorum auspiciis inchoata res nostra, et ad hunc diem feliciter adeo provecta, tot fere sibi laudatores, quot viros Universitatis Gallicæ studiis faventes gratulatur; atque iis ipsis fruitur, vel iratis, qui nec movendam quidem nobis tanti laboris molem, Dictatoria auctoritate, ne dicamus, subinvida mente, pronuntiaverant !

Hujus igitur laudis, quæ spem conceptam mirum in modum exsuperavit, partem legitimam referre et juvat et decet Ovidiano interpreti, qui, postquam in Præfatione primi voluminis tam scite quam eleganter modum prævius aperuerit, quo corrigendi veteres ac interpretandi, sic interpretatus est, ut re ipsa vinceret, quem jam eloquio

X

vincentem agnoverant, quicumque Latine sciunt. Sed ex his quæ præmisit Commentariis in Heroidum Epistolas et Amatoria Nasonis, satis superque tibi innotuit, LECTOR CANDIDISSIME, quantum illi onus incumberet, qui totos Ovidiani æquoris tractus relegere sibi proposuerit; qui poetam omnium quos noveris, rerum ubertate copiosissimum, varietate argumentorum et ipsa tractandi felicitate nulli secundum, cunctis fere priorem, commentatione nova illustrandum susceperit. In illo quippe, qui tantum opus ad exitum voluerit perducere, vigeant necesse est et conspirent, non modo quidquid literarum antiquarum usus familiaris et quasi quotidianus, roboris et ornamenti ad excolendum ingenium conferre potuerit; quidquid ex assidua in vicinas regiones peregrinatione importatum in rei nostræ utilitatem effloruerit; sed et accedat quoque oportet, corporis valetudo, quæ in opere tam longo ingenii vires torpescere, vel hebescere acumen non patiatur. Quæ si fato quodam meo, in uno eodemque viro convenissent, hunc ego portentosum quiddam, raram avim, nigroque Cycno simillimam (Juven. sat. VI, 165), dicere non dubitaverim.

Providendum ergo mihi fuit, ut, cessante ad tempus collega et amico, quem totum mihi meisque devotum jampridem experior, memorique gratulor animo, alius succederet, qui non impar labori ferendo, conclamandi locum suppeteret lectoribus; Primo avulso, non deficit alter Aureus! Virg. Æn. VI, 143. Nec quærenti diu mihi occurrit similis metalli vir, Cl. Gottlieb-Erdmann GIERIG, Tre

prorsus

« ZurückWeiter »