Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

» In facinus jurasse putes: dent ocius omnes,

[ocr errors]

Quas meruere pati (sic stat sententia) pœnas. >>
Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt; alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant? quis sit laturus in aras
Tura? ferisne paret populandas tradere terras?
Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ )
Rex Superum trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

V. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;

Eædem sunt Furie, Eumenides,
Erinnyes. Ed.

243. Stat sententia, certo decretum est. Apud Virg. Æn. I, 582, eodem tropo, surgit sententia.

244. Furenti. Multi frementi. Et sæpe hæc duo confusa sunt a librariis, quippe similia et scriptura et vi. Furenti cum Gebhardo Crep. I, 12, Burmann. prætulit, maxime, quia Gunther. II. Ligur. 270, ubi h. 1. imitatur, ita legit. Ibi enim : iramque furenti Adjiciunt, stimulosque graves. Pars..... alii, etiam solutæ orationis scriptores amant : vide Cort. ad Sallust. Catil. II, 1.— Voce, oratione ; alii contra orationem habentibus assentiuntur, ut fieri solebat in senatu Romano, ubi triplex assentiendi modus, verbis, nutu et sublata manu, pedibus : vide Cort. ad Sallust. Catil. L, 4.- Stimulos adjicere, magis etiam irritare, metaphora a bubus ducta. Furere et furor proprie de iratis: vide Burm. Sed nec illa irritatio, nec formula, qua expressa est, satis digna videtur Jovis majestate. Partes implent,

[ocr errors]

245

250

addunt se partibus ejus adsensu suo. Sed, ut fit, restat scrupulus, quem sibi eximendum Jovi proponunt. Est tamen humani generis jactura. Scribit Plato omnia hominum causa procreata; homines propter Deos, ut hi cognoscantur, ab eis implorentur et colantur. Ed.

248. Quis sit laturus etc. Priscis temporibus tura nondum adhibebantur in sacris, quippe ignota, sed eorum loco far: vid. Plin. H. N. XIII, 1; Arnob. c. Gentes, lib. VII, p. 231 sqq. Itaque Ovidius h. 1. ut sæpe, ex more suæ ætatis locutus est. Phrases solemnes sunt dare et ferre tus: vid. Brisson. de Form. I, pag. 25.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
in fatis reminiscitur, adfore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia cæli

Esse

quoque

Placuit ergo genus humanum diluvio (naravoμ) perdere. Hoc describitur. Sed duo, qui cæteris antecellebant pietate, servantur, Deucalion, Promethei et Pandora filius, et Pyrrha, ejus conjux, Epimethei filia. Hi lapidibus jussu Themidis jactis genus humanum restituunt cf. Apollod. I, vII, 2; Hygin. fab. 153. Etiam Apollod. III, VIII, 2, et Schol. Eurip. ad Orest. 1646, hoc diluvium post et propter Lycaonis vel filiorum facinus immissum narrant. Noster igitur has fabulas ita conjunxit, ut pro una haberi possint. Nos tamen sejunximus, ut sunt diversæ loco et tempore. Res autem sic habet. Deucalion, a. 1574 ante æram Christ., tempore Granai, ex Asia venit in Græciam, et subjecit sibi Lycoream ad Parnassum: vide Marmor Arundel. I, init. Hujus ætate fluvii Thessaliæ, copiosis imbribus aucti, ripas egressi sunt, magnamque Thessaliæ et vicinitatis partem vastarunt: Apollod. d. I., et Aristot. Meteor. I, 14. Deucalion vero, qui effugerat illam cladem, et fortasse in Parnassum se receperat, mox Athenas venit ad Cranaum, Jovique Phyxio ob salutem præstitam templum excitavit vide Marmor. Arund. I, 7. Diluvium ergo illud Deucalioneum ad partem tantum Græciæ pertinuit; sed quum Græci per colonos Phonicios aliquid accepissent de diluvio Noachico universali, accommodarunt ei Deucalioneum. Itaque et Romani putaverunt, illam inunda

255

tionem ad Italiam quoque pertinuisse Plin. H. N. III, 14. Deucalion vero habebatur generis humani restaurator, partim quia dispersos homines collegit (Justin. II, VI, 11), partim quia copiosissimam prolem reliquit vide omnino Go-guet. über den Ursprung der Geselze, etc., tom. II, p. 23 sqq.

254. Sacer etc. Quia cælum sedes Deorum. Etiam Græcis dicitur ipòs a vide Valken. Diatrib. Eurip. p. 49-Longus, ut, 123, longi sulci et, 136, longus limes.

255. Longusque pro totusquc recte ex melioribus recepit Heins.

256. Esse quoque in fatis. Deflagrationem mundi futuram, inquit Lactantius, lib. de Ira Dei, cap. XXIII, vaticinata est Sibylla; subjicitque ibidem tres hosce Ovidius versus. Quod et Senec. præscivit, Consolat. ad Marciam, sub ipsa calce libri: « Quum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, etc., et omni flagrante materia uno igne, quicquid nunc Idem ardebit. ex disposito lucet, Natur. Quæstionum, lib. III, cap. XXVIII: « Qua ratione, inquis? Eadem, qua conflagratio futura est : utrumque sit, quum Deo visum ordiri meliora, vetera finire. Aqua et ignis terrenis dominantur. Ex his ortus, et ex his interitus est, etc.»>Ed. sidera 257. Dogma Stoicorum, nutriri humoribus, quibus absumtis totum arsurum mundum : Cicer. N. D. II, 46; Senec. Cons. ad Marc. 26; N. Q. III, XIII, 28; Minuc. Fel.

Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum:
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cælo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcumque fugant inductas flamina nubes;
Emittitque Notum : madidis Notus evolat alis,

34; Lactant. de Ira, 23. Commode poeta hoc in suam rem vertit.-Correpta, scilicet flammis. - Mundi moles non de solo cælo ceperim cum Gesnero, sed de toto universo. Antea partes mundi nominaverat, nunc ponit universum. Lucr. V, 96; multosque per annos Sustentata ruet moles et machina mundi. Sed etiam in operosa dissentiunt Interpretes. Gesnerus explicat, cælum, quod in perpetuo motu est. Ego vero malim cum Schirachio, mundum magno artificio fabricatum intelligere. Nam sic etiam Seneca intellexit, qui in Epigr. Catal. Pith. p. 31, hunc nostrum locum imitatus est : moles pulcherrima cæli Ardebit flammis repente suis. Et infra XV, 666, templa operosa sunt artificiose structa.

258. Laboret, corruat. Lucret. I, 849, laborare et perire conjunxit.

259. Tela, fulmina, Aids Bin. Hinc Jupiter fulmina ἀκοντίζει, et jaculatur. Diversa. Senec. N. Q. III,

28 extr.

261. Dimittere. Quidam demittere. Alter. melius, quia additur ex omni calo: vide Burm. Unus, diffundere.

262. Protinus Eoliis etc. Locus præclarus cujus inventionem poeticam intelliges, si simplicem cogitaveris narrationem : nimbi delapsi sunt, amnes exundarunt, oceanusque obruit terram. Illa vero mirum in modum animantur, quum Notus

269

Deus inducitur, Iris nubes alit, Neptunus Jovem adjuvat, Deosque amnium convocat, etc. Cæterum nec hic locus ad physicas rationes subtiliter exigendus. Ad illas de diluvio disputat Seneca N. Q. III, 27. Aquilo, quia pellit nubes, apud poetas clarus et aispayeviens. In una ex insulis Æoliis fuit Æoli sedes. Is ventos vel in utre, ut placet Homero Od. x, 1, sqq., vel, quod plus dignitatis habet, atque etiam a Virg. Æn. I, 52, prælatum est, in vasto antro inclusos tenet; cavernæ enim subterraneæ plenæ sunt ventorum. Ipse sedet in cacumine montis, et, prout postulat salus mundi, ventos vel coercet, vel emittit. Quo poetæ nil aliud significare voluerunt, nisi hoc, et utilitatem et vim ventorum esse tantam, ut hi quoque curæ divinæ subjecti esse videantur; id quod accommodarunt puerilibus ideis antiquissimorum et rudium hominum. H. 1. Jupiter ipse imperium exercet in ventos, ut apud Hor. I, Od. XIII, 3, Nereus. Induci proprie dicuntur colores a pictoribus: hinc eleganter transfertur ad nubes, ut alibi ad caliginem et noctem. Horat. I, Sat. V, 4, inducere terris umbras.

264. Notum. Notus est Deus, cujus faciem truculentam exhibebant pictores: vid. Spencius Polym. Dial. XIII, atque etiam h. 1. satis terribilis apparet. Hunc emittit, quia

Terribilem picea tectus caligine vultum :
Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis;
Fronte sedent nebula; rorant pennæque, sinusque:
Utque manu lata pendentia nubila pressit,

Fit fragor; hinc densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent, longique labor perit irritus anni.
Nec cælo contenta suo Jovis ira: sed illum

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

265

270

272. Coloni. Plurimi colonis. Atque ita et Senec. N. Q. III, 27.—Sternun tur segeles etc. Cf. Homer. II. E, 92; Virg. d. l. 325, et Æn. II, 496, 305. Singula verba delecta sunt ad misericordiam commovendam. Sata vocantur vola coloni, quæ nunc jacent deplorata, quibus succurri nullo remedio potest. Per longum annum multos labores exhauserunt coloni; sed, postquam diu exspectarunt largam messem, omnis ille labor irritus perit: labor anni est etiam Virg. Georg. II, 514, ubi Heyn. intelligit proventum ex labore annuo. Etiam Plin. Pan. 81, agrestium labor eo sensu, aut certe ipsi agri agricolarum labore culti. Sed h. l. ne idem ter dicatur, rectius de labore per annum exhausto capies. Alias labores boum aut mortalium in similibus descriptionibus commemorantur. Annus pro consilio poetæ mox dicitur brevis, mox longus, ut h. 1.; aut magnus, Æn. III, 284.

274. Suo. Quod ei contigit in notissima illa mundi divisione. Eo contentus fuit secundum Apollod. I, VII, 2. Pluvii, vtívu, dμbio, Jovis species etiam in nummis occurrit: vide Spanhem. ad Aristoph. Nub.

Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes; qui postquam tecta tyranni
Intravere sui, «< Non est hortamine longo

» Nunc, ait, utendum: vires effundite vestras.
» Sic opus est; aperite domos, ac, mole remota,
>> Fluminibus vestris totas immittite habenas. >>
Jusserat: hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit : at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos ;

v. 370.-Illum. Heins. malebat illam,
non improbante Burmanno.

275. Frater cæruleus, Neptunus. Omnia enim, quæ in mari sunt, poetis cærulea aut viridia dicuntur. In nomine frater latet causa promti auxilii: auxiliaribus undis, tanquam auxiliaribus copiis. Præclara idea.

276. Amnes. Sunt Dii, qui habitant in fontibus amnium, qui fontes hanc ob causam mox vocantur domus. Hos convocat, ut imperator prætorium, iisque breviter, more imperatorum, mandata dat. Amnes autem, quoniam se in mare exonerant, tyrannidi, imperio Neptuni subjecti sunt.

[blocks in formation]

275

280

285

dare. Idem tropus mox in defrenato cursu. - Immillite. Unus permittite. Utrumque recte.

281. Ora. Foramina fontium. relaxant, ut tanto major vis aquarum prorumpere possit. Fontibus ora. In fluviis dicuntur ostia. Aditus domorum et limina etiam ora dicuntur; uti partes domus membra a Plin. vocantur. Virg. Æn. VI, vers. 53: « dehiscent Attonitæ magna ora domus. » Ed.

283. Ipse, ut auris, de domino eorum, de quibus sermo, dicitur. -Tridens. Tpixx, insigne Neptuni et Dadatroxpatias, haud dubie propterea, quod mare tertiam regionem obtinet, etsi alii aliter: vide Plutarch. de Isid. pag. 581. Reisk. Tridente solet et potest Neptunus percutere terram, unde xɩverès yñs, Telσίχθων, γαιήοχος etc., dicitur : vide Spanhem., ad Callim. h. Del. 30, 31.-Sinus aquarum, cavernas aquis repletas. Virg. Georg. IV, 364 vocat speluncis lacus clausos.

285. Locus adumbratus ex Virgil. En. II, 496: Aggeribus ruptis quum spumeus amnis Exiit, oppositasque evicit gurgite moles, Fertur in area

« ZurückWeiter »