Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Eurus ad Auroram, Nabatæaque regna recessit,
Persidaque, et radiis juga subdita matutinis :
Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro: Scythiam septemquetrionem
Horrifer invasit Boreas: contraria tellus

Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro.
Hæc super imposuit liquidum, et gravitate carentem,
Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,

61. Auroram. Laudat hanc ventorum cardinalium descriptionem Seneca N. Q. V, 16. Auroram, Æthiopiam, sedem Auroræ, vers. 774.Nabateaque. Ita sine h, hoc nomen constanter legitur apud Plin. Tac. Strab.-Nabateos Strabo lib. XVI, p. 767, inter Babylonem et Arabiam Felicem collocat, metropolimque eorum nominat Petram. Sic et Plin. H. N. VI, 28-32. lis præerat rex, qui a Tacito An. II, 57, commemoratur. Inde Nabatæa regna. Nunc omnem Arabiam cogitabimus, quæ fere commemoratur, ubi Orientis fines designandi sunt.—Juga, haud dubie Emodi, Damasii et alii montes, quibus India cingitur, Plin. VI, 17-21.-Subdita. Horat. I, Od. XII, 55, subjectos orientis oræ Seras. Nostrum expressit Senec. Thyest. 482: Eurus Orientem movet, Nabatæaque qualiens regna ct Eoos sinus. Cf. idem, Agam. 477.

63. Vesper, et occiduo. Euro contrarius Zephirus ab occidente flat. Ed.- Litora dixit, non terræ, quia mare Atlanticum claudit orbem occidentalem. Tepescunt, quia Solis occidentis radii minus violenti sunt; propterea etiam occidentales terræ minorem solis æstum sentire poetæ videntur. Ita et Horat. I, Sat. IV,

[blocks in formation]

30: Sol, quo vespertina tepet regio. Similiter mox meridionalis terra madescere dicitur, quia Auster inde pluvias agit. Boreæ vero violentiæ satis accommodatum invasil. Manil. Asper ab axe ruil Boreas.

64. Scythia nomine Veteres comprehenderunt omnes terras septenTrionem, trionales incognitas. non triones, præferunt Florent., Berneg., Urbin.; idque ex antiquo usu loquendi comprobat Heins.

65. Horrifer Frigora enim, de quibus proprie horror, agit Boreas. De origine ejus cf. IV, Pont. x, 40.

Contraria tellus. Meridionalis, Antarctica, Septentrionali opposita. 67. Liquidum-Ethera. Purum et ab omni noxio vapore liberatum. Ed.

68. Nec quidquam terrena fæcis. ἀτρύγετον αιθέρα dixit Homer. Il. p, 425; nam et fær, omne impurum: vid. Gronov. Observat. II, VII, p. 207.

69. Dissepserat. Heins. e Leodic. fragmento antiquissimo dedit; idque verbum est probum; sed a librario imperito, aut dictantem non recte percipiente, hoc facile mutari potuit in discepserat, quod habent permulti MSS. Id quum ferri non posset, alius correxit discerpserat, quod et ipsum multos libros occu

Quum, quæ pressa diu massa latuere sub illa,
Sidera cœperunt toto effervescere cœlo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cæleste solum, formæque Deorum:
Cesserunt nitidis habitanda piscibus undæ :
Terra feras cepit: volucres agitabilis aer.
Sanctius his animal, mentisque capacius alta
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset.

pavit, et defenditur a Gebhardo
Crep. I, 6; quanquam parum di-
gnum est majestate Creatoris. Edd.
antiquæ, discreverat, Gifan. mallet
descripserat. Dissepire, describere,
verbum paulo rarius et poeticum.
Lucret. I, 998 : aer dissepit colles.
Senec. Med. 335, forte ex nostro
loco Bene dissepti fædera mundi.
71. Effervescere etiam exquisitius,
quam quod alii, ex interpretatione,
habent; sidera enim sunt ignes fer-
ventes, et fervidus sol passim occurrit.
Lenzio h. v. idem esse videbatur,
quod vers. 27, emicare, et celerem
motum in superiora loca signifi-
care. Verum tunc saltem scribendum
fuisset effervescere in cælum, ut Virg.
Georg. lib. I, 471, effervere in agros.

- Effervescere. Edd. antiquæ fulgescere, MSS. plerique, iique meliores fervescere (quod primus Asulanus amplexus est) aut effervescere. Hoc exquisitius alii in vulgaria illa et obvia clarescere et splendescere

mutarunt.

72. Suis, sibi propriis.

73. Etiam astra sunt animantia, in primis ex mente Stoicorum: vide Cic. N. D. II, 16 et 21, quanquam et ex opinione vulgi. Inde inter sidera referri, Deum fieri. — Cœleste solum, cælum tanquam pavimentum, quo insistunt: formæ Deorum,

70

75

sidera, quæ habentur numina: forma, species et similia inserviunt periphrasi. Infra II, 78: formæ ferarum; Virg. Æn. VII, 18, formæ luporum; Cic. N. D. II, 40, sidera dicuntur formæ ignca; Heroid. X, 95, simulacra Deorum astra et formæ, ĉ› διά δυοῖν.

74. Nitidis. Pro eleganti nilidis Heins. conj. mutis, aut simis, aut udis, quorum primum vulgare, alterum nimis alte repetitum, tertium otiosum est. Nilidus aptum piscium epitheton, propter squamarum lævitatem et lubricitatem : IX, 264 de serpente, squamaque nitere re

centi.

75. Agitabilis. Significanter agitabilis. Senec. N. Q. VI, 16: nihil est tam versabile et agitatione gaudens, quam aer.

76. Sanctius his animal etc. Originem hominis describit, ut postulat ejus dignitas. Non enim mutum et turpe pecus e terra erepsimus Ovidio, sed sanctius, Deo similius, atque adeo reverentia dignius animal. Ergo comparativus pro positivo bene usurpatur : non enim cætera animalia sancta erant. Ed.Mens alla, ratio, quæ alta cogitare, cogitando se ad cælum attollere potest. Cic. Mil. 8: homo sapiens et alta el divina quadam mente prædi

Natus homo est; sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo :
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cæli.

Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum;
Pronaque quum spectent animalia cetera terram,

tus. Apud Juvenal. XV, vocamur divinorum capaces; qui loc. cum hoc nostro conferendus est. Alta. Heins. temere mallet almæ.

[ocr errors]

78. Natus homo est. Valde fluctuarunt philosophi veteres in definienda et origine et natura animæ : vide Ciceron. Tusc. I, 9, 10. Noster sequitur eos, qui cæleste quidquam et divinum in animis inesse putabant: Cic. Fin. II, 34. Unde vero divinum illud traxerint, dubium relin. quit. Divino semine, deest ex.

79. Origo. Palat. et alii, melioris imago, quo Dan. Heins. respici putat ad ideam, quæ in Deo fuerit, et ad quam mundus ille melior dispositus sit. Sed unde talis philosophia in hoc carmine? Sæpe origo et imago permutata sunt, ut I, Fast. 65.-Origo, auctor, creator; vid. I. V, v. 262. Tacit. Mor. G. II: Celebrant Tuisconem et Mannum originem gentis conditoresque. Etiam nostra lingua hoc fert, den Ursprung.— Melioris, dispositi et exornati. Refertur ad rudem indigestamque molem.

81. Cognati, non terræ, sed animæ. Male igitur Lenzius addit: quatenus cælum et terra olim conjuncta fuerunt. Cognationem et domicilium pristinum animæ nostræ cælum vocat etiam Cic. Legg. I, 9. Sed omnium optime Hipparchus approbaverat, animam nostram esse partem cæli. Plin. H. N. II, 26 ; Lu

80

cret. II, 990: Cælesti sumus omnes semine oriundi.

82. Quam satus Iapeto. Prometheus, Iapeti filius, habebatur generis humani auctor haud dubie propterea, quod mores hominum agrestium molliverat. Alii aliter super eo philosophantur, de quibus exponendi nunc non est locus. Importune autem, meo quidem sensu, opifici rerum repente Prometheus socius additur. Mixtam undis, ergo ex luto creavit hominem ; Hor. I, Od. xvi, 13; Juvenal, XIV, 35. Hinc homo vocatur πηλός ὁ Προμηθῆος a Callim. fragm. Bentl. 87. Apud Hesiod. E. 60, ubi mira hominís compositio narratur, Vulcanus jubetur γαῖαν ὕδει φέρειν. Alter rursus hic mythus ab Horat. I, Od. xvI, 13, narratur; aliter etiam ab Hygin. Fab. 142.

83. In effigiem. Phocylid. v. 101, anima vocatur 9 ez. Eurysus Pythag. in libro de Fortuna, censet Deum creasse hominem αρχετύπῳ xpoprva izvry. Plato Rep. VI, pag. 431, in homine ait esse aliquid 9δὲς καὶ Θεοείκελον. Fluxit et hoc ab Ægyptiis; Lactant. Inst. VII, iv, 3: At Hermes non ignoravit, hominem et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Noster effigiem Deorum ponit in corpore humano.

84. Prona, ad terram depressa, incurvata. De forma hominis erecta

Os homini sublime dedit; cælumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quæ fuerat rudis et sine imagine tellus,
Induit ignotas hominum conversa figuras.

II. AUREA prima sata est ætas, quæ, vindice nullo,

multi Veterum. Cf. Cic. N. D. II, 56; Legg. I, 9; Lactant. Inst. Div. II, 1. In ea esse dignitatis et præstantiæ nostræ causam, bene docuit Herder. in libro Ideen zur Geschichte etc. P. I, p. 172 sqq.

85. Tueri, intueri, ut X, 389. Virg. Æn. IV, 451, cæli convexa tueri. Cælumque tueri. Plerique quidem MSS. tum Lactant. Inst. II, 1, et Isidor. XI, Etym. 1, habent cœlum videre. Sed tueri, quod duo Medicei præferunt, quibus addas nonnullos alios, in quibus intueri exstat, quodque etiam Schol. ineditus Prudent. ad II in Symmach. 260, agnoscit, est exquisitius, atque e Virgil.

sumtum.

-

86. Erectos. Ereptos ad s. Gebhard. Crep. I, 6, ex Cod. Pal. et tribus aliis defendit, invita quidem Minerva. Erectam hominis formam urget poeta. - Ad sidera, ut corporibus cælestibus contemplandis, Dei cognitionem capere possimus. Hæc respexerunt alii. Senec. de Otio Sap. 32 « Nec erexit tantummodo hominem, sed etiam ad contemplationem factum, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset, et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput. » Silius, XV, 84: « Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora?»> Inde homo Græcis ; dictus.

87. Sine imagine, informis. Fast. I, III, sine imagine moles. Imago passim pro forma, ut III, 1.

85

88. Induit conversa, e copia poetica, accepit.

[ocr errors]

89-150. Aurea prima etc. Nobilis locus de ætatibus, in quas priscum, quod effluxerat inde ab origine mundi, ævum describere,quibusque, pro cujusque ratione, a metallis nomina imponere, antiquis poetis placuit. Claudian. XXII, 446, vario faciem distincta metallo Secula. Quo sine dubio nil aliud exprimere volebant, nisi hoc, genus hominum a statu naturali et animi integritate gradatim delapsum esse ad hanc et vitæ rationem, et vitiositatem. Varro R. R. II, 1: In numero autem harum ætatum poetæ, ut fit, inter se dissentiunt. Nam Hesiod. E. 109208, quinque recenset; Noster, omissa post æneam heroica, quatuor; Aratus Phænom. 100-134, tres; duarum tantum mentionem faciunt Virgil. Georg. I, 125 sqq. coll. Æn. VIII, 314 sqq. et Tibul. I, II, 35 sqq.; nec pœnitebit cum his Lactant. Inst. div. V, 5, contulisse. Erat præterea in vaticiniis, exacta hac misera ætate, fore ¤œàcyyeveria, h. e. fore, ut inverso ordine secula illa denuo revolvantur et renoventur ; vid. Virg. Ecl. IV, ibique Heynium, in primis ad vs. 4. Ovidius Hesiod. et Virgil. maxime secutus reperitur, æmulumque habuit Senec. Hipp. vers. 524 seqq. Med. 330; Octav. 397 sqq. Ferrea ætas secundum Nostrum periit Deucalioneo diluvio.

89-112. Aurea prima sata est ætas.

METAMORPHOSEON LIB. I.

Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat. Pœna metusque aberant; nec verba minacia fixo Ære legebantur; nec supplex turba timebant Judicis ora sui sed erant sine judice tuti.

Status primorum hominum naturalis describitur, qualis v. c. vita Cyclopum apud Homer. Od. 1', 106 sqq., atque etiam hodie multarum gentium barbararum. Sed accesserunt colores mythici et poetici. Vide super hac re philosophantem Posidonium ap. Senec. Ep. 90. Elas, genus hominum. Cic. N. D. II, 63, aureum genus. Virgil. Ecl. IV, aurea gens, ex Hesiod. xia ying. Virg. Georg. II, 538, adeo aureus Saturnus, sub quo aurea ætas. Nempe aurea præstantissima quæque dicitur. Hoc igitur epitheton quum primæ ætati datum esset, reliquæ deteriores facile suum nomen invenerunt; quanquam ahenea et ferrea etiam ab armis aheneis et ferreis dici potuerunt. Vindice nullo, nemine scelera coercente. Virgil. Æneid. VII, 203: Saturni gentem haud vinclo nec legibus æquam, Sponte sua veterisque Dei se more lenentem. Id autem dum Noster latius tractare voluit, ineptæ garrulitatis exemplum dedit. Erant homines sine legibus, non metuebant pœnam legum, non legebant leges propositas, erant sine judice, non metuebant judicem, sed erant sine judice tuti. Hoc vero est garrire! Cæterum similiter vetustissimorum hominum mores notat Tacitus, Annal. lib. III, 26.

91. Nec verba..... legebantur, nondum leges latæ erant. Erant ergo is, ut Cyclopes apud Homer. d. 1.: cf. Platon. de Legg. III, init., et Aristot. Rep. I, 2. Leges vocat (etiam V, 669) verba minacia, quia

[merged small][ocr errors][merged small]

pœnas minantur. Hæ apud Romanos in @ncis tabulis incisæ in Capitolio, aut alio loco publico, figebantur, seu affigebantur, unde figerc leges et refigere, pro ferre et abro-gare, ut ab omnibus legerentur.

92. Legebantur. Ligabantur tuetur Juretus ad Symmach. II, Ep. XIII; probat et Brodaus Miscel. IV, 12, ut ad illum morem respiciatur, quo tabulæ legum adfigebantur. At hoc jam inest in fixo. Alterum igitur Heinsius ex Excerpt. Vatican. Caland. 3, Mediceo et uno Bonon. prætulit.-Supplex turba sunt rei, eorumque amici, qui sordidati et mæsti causam suam defendunt.· Simplex turba, quod Cod. Douza et quinque Heinsii exhibent, Burmannus aptius judicabat et conve-nientius integritati aurei seculi. At si hoc præferas, major etiam erit tautologia illa, quam in notis vituperavimus. Male etiam ætas illa turba vocaretur.

93. Sine judice. Nonnulli ex melioribus sine vindice, quod improbat Heins. quia, vers. 89, vindice præcessit; quæ causa nulla est ; namque hoc ipso versu præcedit et judicis. — Sine judice. Diu dubitavi, utrum sine vindice, an sine judice præferrem. Prætuli tandem posterius: præcessit, non erant judicia; recte igitur subjicitur, sed erant sine judice tuti; præsertim quum Ovidius voc. præcedens varie repetere soleat, que h. 1. cum vi repetitum videatur. Vindex, si quis id malit, potest et de judice et de defensore capi.

at

« ZurückWeiter »