Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

adventum Thesei, quem pæne veneno interfecisset. Ægei gaudia de filio recepto turbat Minos, bellum contra eum parans, collectis undique copiis, etiam e Paro, ubi Arne in monedulam fuerat conversa, AEacumque in partes suas trahere cupiens. At ille ab Egeo stetit, et ad eum Myrmidones suos, post gravem pestem e formicis ortos, auxilio misit, duce Cephalo Atheniensi, qui Phoco, Æaci filio, narrat, quomodo ab Aurora et raptus et alia forma indutus, Procrin uxorem in adulterium pellexerit, ab eaque ex fuga reversa canem et jaculum acceperit, quorum ille cum vulpe Thebana in saxum conversus sit, hoc autem a se imprudente missum uxorem interfecerit.

LIB. VIII. Minoi interim Megaram obsidenti Scylla, amore ejus capta, patriam cum crine Nisi patris purpureo prodit; sed spreta ab illo quum abeuntis navi inhæreret, in cirin avem, pater autem in haliaeton mutantur. Reversus Minos in Cretam Minotaurum, opprobrium generis sui, labyrintho Dædali arte posito, includit, et Atticis pueris pascit, e quibus Theseus monstrum interficit, atque Ariadnen, cujus ope ex labyrintho se expediverat, secum e patria ductam in Dia insula relinquit, ubi eam Bacchus assumit, ejusque coronam inter sidera collocat. Dadalus vero quum ex insula illa aufugere non posset, alis inventis evolavit, sed Icarus post patrem volans submersus est. Ejus exsequias celebrantem vidit patrem, gaudiumque testata est perdix, e Perdice aut Talo, ingenioso multarum rerum inventore, quem Dædalus invidia motus ex arce Minervæ præcipitem miserat, transformata. Theseus interea, quum celeberrimus jam esset, ad aprum Calydonium tollendum vocatus est, quem Atalanta prima vulneravit. Meleager autem interfecit, cujus mortem acceleravit Althaa mater, combusto stipite fatali. Theseus ex ista venatione

rediens ad Acheloum devertitur et Echinades insulas conspicit, in quas Naiades erant conversæ. Quod ita fieri potuisse, negante Pirithoo, Lelex primum Baucidis et Philemonis probat exemplo, qui in arbores fuerint commutati, sicut domus eorum in templum, ac pagus ipse in stagnum. Achelous deinde Protei et Mestra, Erisichthona, patrem fame furentem, alentis naturam transformem addit.

LIB. IX. Tum suas formas refert, quas quondam mutaverat, quum ipsum premeret Hercules, de Dejanira certans. Hanc victori in patriam redeunti Nessus rapere voluit; sed Herculis sagitta venenata confossus cecidit, et, ne inultus periret, raptæ vestem dedit sanguine suo tinctam. Ea dubitans aliquanto post de mariti amore, vestem ei misit eamdem, qua indutus quum concremaretur, et Lichas famulus ab eo per aëra missus in saxum obriguisset, periit, et, renovata ejus facie, in cælum est traductus. Tum Alcmena mater ad Iolen nurum se contulit, eique Galanthidem in mustelam, et illa vicissim Dryopen sororem suam in loton conversam narravit. Interim supervenit ipsis Iolaus, reparata per Heben juventute : id quod non posse omnibus contingere, Jupiter AEaci exemplo docet. Hunc fugiens Miletus in Asiam discessit, et Byblidem procreavit atque Caunum; cujus illa desiderio tabefacta in fontem transiit. Quæ quidem res magis mira cunctis visa esset nisi paulo ante Iphis, ipso nuptiarum die, virilem sexum accepisset.

[ocr errors]

LIB. X. His nuptiis qui interfuerat Hymenæus ad Orpheum inde se contulit, sed malo omine, quandoquidem mox obiit Eurydice, neque ad superos reduci potuit. Mœrore igitur perculsus Orpheus montes solitarios petiit, quo, sono lyræ ejus impulsæ, accurrerunt arbores, et inter

cæteras pinus ex Aty atque cupressus e Cyparisso mutata. Canebat autem ille de raptu Ganymedis, de Hyacinthi, ab Apolline amati et interfecti, in hyacinthum florem, de Cerastarum in tauros, de Propatidarum in lapides, de Pygmalionis statua in mulierem vivam (unde natus Paphus), de Myrrha, propter incestum cum patre concubitum, in Myrrham arborem, atque de Adonidis, cui Venus Hippomenis et Atalanta in templo concumbentium in leones transformationes narraverat, in anemonem mutatione.

LIB. XI. Hinc Thraciæ mulieres quum Orphea discerpsissent, serpente, qui os ejus petebat, in lapidem mutato, in arbores conversæ sunt a Baccho, qui, relicta, ob interfectum vatem Thracia, in Phrygiam se contulit, ubi Midas, cui pro Sileno restituto auri copiam fecit. Cujus quum illum pœniteret, in Pactolo lotus arenas ejus aureas reddidit. Postea Phœbus pro iniquo judicio aures illi asininas tribuit. Quo facto, Trojam profectus Apollo, Laomedontem muros Trojanos exstruentem adjuvit. Filiam ejus Hesionen, saxo alligatam, liberavit Hercules, conjugem autem duxit Telamon, quemadmodum Peleus Thetida transformem. Is ad Ceycem postea profectus, Dadalionem in accipitrem, et lupum in saxum conversum, partim intellexerat, partim ipse viderat. Sed Ceyx in itinere ad oraculum Clarium suscepto periit naufragio. Accidit deinde, ut Halcyone, marito post naufragium sub Morphei figura secundum quietem conspecto, in halcyonen avem, sicut et maritus, mutaretur. Quos volantes quum animadvertissent quidam, AEsacum, Priami filium, quondam in mergum, qui tum forte aderat, meminere transformatum.

LIB. XII. Huic tum Priamus pater, tanquam mortuo, exsequias fecit una cum filiis, excepto Paride, qui in Græ

ciam profectus Helenam rapuit. Raptorem secuti sunt Græci, postquam Aulide, serpente quodam in lapidem mutato, Dianam placare voluerant Iphigenia oblata, cui vero mutatæ Dea substituit cervam. Trojani quum fama adventum Græcorum cognovissent, armati eos exspectant. Primo statim congressu Cycnus, ab Achille super lapidem necatus, convertitur a Neptuno in avem sui nominis. Is autem, qui telo nullo violari potuerat, in convivio heroum Nestori in memoriam revocabat tam Canea, invulnerabilem et ipsum, atque primum e femina in marem, deinde in prælio, quum arborum mole obrueretur, in avem conversum, quam omnino pugnam Centaurorum cum Lapithis, quorum pars Cæneus fuerat. His appendicula addita de Periclymeno in aquilam transformato. Neptunus vero Cycni mortem dolens exoravit Apollinem, ut Paridis sagittam in Achillem flecteret, qua ille periit.

LIB. XIII. De Achillis armis Ajax et Ulysses contendunt ac illius quidem, sua ipsius manu interfecti, sanguis in hyacinthum vertitur. Capta jam Troja, Hecuba in Thracia, ubi Polymnestorem excæcavit, fit canis. Ejus infortunium quum Dii omnes deplorarent, Aurora alio luctu tenebatur, Memnonis scilicet filii, cujus e cineribus Memnonides aves prodierunt. AEneas porro profugus ad Anium, cujus filiæ in columbas erant conversæ, post alia deinceps loca transformationibus clara, in Siciliam delatus est, ubi Scylla, cui Galatea narrat Polyphemi amores Acidisque obitum; quo facto, Glaucus, in Deum marinum mutatus, apparet.

LIB. XIV. Scyllam Circe mutat in monstrum. Æneas autem in Africam venit, ubi eum Dido excipit. Tandem ut, Pithecusas prætervectus, ubi Cercopes ex hominibus

in simias mutati, in Italia appulit, in Caietano litore e Macareo multa de Ulysse atque Circes veneficio comperit, quo etiam Picus rex in picum avem mutatus erat. Mox bellum cum Turno suscipit. Is quum per Venulum peteret auxilium a Diomede, cujus soci in aves erant transformati, repulsam tulit: redeunte Venulo per ea loca, in quibus Appulus pastor quondam in oleastrum conversus erat. Postea Eneæ naves Nymphæ fiunt in prælio, sicut et ex Ardea, urbis incendio deletæ, cineribus ardea avis; atque AEneas in Deum transit. Successerunt huic reges alii, quorum inter cæteros sub Phoca floruit Pomona; quam quum Vertumnus amaret, sumta primum anus forma, et Anaxaretes exemplo in saxum conversæ usurpato, deinde rursum juvenis factus, voto potitur. Inde sub Numitore aquæ frigidæ redduntur calidæ. Cui qui successit Romulus, factus est Quirinus, ejusque uxor Ora Dea.

LIB. XV. Secutus est Numa, qui quum de originibus Crotonis quæreret, nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit, et Pythagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem audivit. Mortuum deinde Numam deflet Egeria, nec Hippolyti, qui suas ipsi conversiones narrabat, consolationem admittens, in fontem liquescit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Tages e gleba ortus, Romuli lancea arbor, et cippus cornutus factus. Tum transit poeta ad præsentia, narratque, quomodo AEsculapius coli a Romanis in insula Tiberis cœptus sit, Juliusque Cæsar in stellam commutatus.

« ZurückWeiter »