Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE

VINCENTII BELLOVACENSIS EXCERPTIS

TIBVLLIANIS.

DISSERTATIO

QVAM

AD SVMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

AVCTORITATE

AMPLISSIMI PHILOSOPHORVM ORDINIS

IN ACADEMIA

FRIDERICIA GVILELMIA RIENANA

RITE IMPETRANDOS

SCRIPSIT

ET VNA CVM SENTENTIIS CONTROVERSIS

DIE XII. MENSIS SEXTIL. A. CIOIOCCCLXV.

PVBLICE DEFENDET

OTTO RICHTER

BEROLINENSIS.

ADVERSARIORVM PARTES SVSCIPIENT:

DR. ALBERTVS FVLDA. DVISBVRGENSIS.

DR. ALBERTVS DE BAMBERG. RVDOLPHO POLITANVS.
DR. LVDOVICVS WENIGER. MAGDEBVRGENSIS.

BONNAE CIOIDCCCLXV.

TYPIS EXPRESSERVNT ROSENTHAL ET SOC. BEROLINENSES.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

mum

Tibulli editio a Scaligero instituta quamquam ab multis ob magnam temeritatem, qua ille in textu restituendo usus est, vituperatur, tamen cum aliis rebus, tum ea excellit, quod subsidia critica praebet, quibus ne nobis quidem multo locupletiora amplioraque adsint. praeter codices enim recentes et interpolatos Scaliger a Jacobo Cujacio codicem vetustissimum accepit (cf. ed. Antverp. CIOIO LXXXII castig. pag. 105), qui si integer exstaret nam incipit a III. IV. v. 65, dequin Tibullum emendatissimum redditurus esset, dubitari nequit. venit praeterea in manus ejus membrana, excerptorum Tibullianorum numerum, ut videtur, non parvum continens, quam et ipsam pervetustam atque ad poetam emendandum valde utilem esse, haud eum fugit. nihilo vero minus excerptis illis adhibendis plus detrimenti quam fructus Tibullo adtulit, quia omnes eorum scripturas, quotquot ei placuerunt, spreta codicum auctoritate, sine ullo discrimine in textum recepit. aliter vero excerptis atque codicibus utendum esse, vix est, quod moneam; nam si codicem haberemus Tibulli anticum, omnes reliquos fortasse missos facientes, eum unum in crisi Tibulliana adhibendum duceremus. sin de excerptis agitur, quae ab homine quodam docto, fortasse non ut ipsa Tibulli verba adcurate servaret, sed ut eorum sensu delectaretur, conlecta sunt, aut quaerendum est, quid ille in poeta excerpendo spectaverit, indeque judicium de excerptorum fide repetendum est, aut si excerptorum exilitas quominus hanc viam ingrediamur impedit, eorum tantum excerptorum ratio habenda est, quae per se ipsa se satis commendant,

Hanc ipsam viam Lachmannus in Tibullo recensendo ingressus est, qui praeterea de excerptis optime meritus est, quod jam Vincentium Bellovacensem, saeculi tertii decimi scriptorem, eisdem excerptis, quae postea casu felicissimo in Scaligeri manus venerunt, in speculo doctrinali usum esse invenit, itaque ex eo excerptorum numerum viginti circiter locis auxit. ille igitur septies tantum excerptis usus est (I. 1. 2, 44. 48. 9, 23. 24. II, 3. 20. 6. 46),** ubi ea ita comparata sunt, ut ré vera de eis amplectendis nemo dubitare possit.""

*

Attamen hic subsisti non posse arbitror. haud ignorant enim ei, qui in Tibullo legendo versati sunt, codices ipsos et temporum infortunio et librariorum imperitia incuriaque ita dépravatus esse, ut de scriptura multorum locorum gennina restituenda plane desperandum sit; id quod codicis Cujaciani tranci codicumque interpolatorum scripturis interse conlatis praeclare adparet. ita enim ille cum codicibus dissentit, tit vix quantopere eorum scripturis in ea carminum parte, abi Cujacianus ille deperditus est, diffidendum sit, dici possit. quae cum ita sint, jam, quaecunque codicum antiquiorum véstigia exstant, examinanda atque cum pulvisculo exhaurienda esse facile intellegitur, ne quid immerito lateat, quod Tibullò restituendo usu esse possit. cum autem Vincentius 'saeculo XIII floruerit, aut hoc aut quod veri videtur similius, saeculis praecedentibus codicem illum, qui excerptorum fons est, exaratum 'essè patet.

[ocr errors]
[ocr errors]

"

«

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

* Dubitari non potest, quin Lachmannus recte Vincentii et Scaligeri excerpta eadem esse contenderit. nunquam enim in eis scripturis, quas uterque habet uno loco excepto, III. VI. 45, ubi Scaliger non nos decipiant Vincentius spec. doctr. V. 163: „ne nos decipiant citat, quam discrepantiam fortuitam esse apparet, interse discrepant. praeterea et Vincentius, et Scaliger. e tribus prioribus tantum libris excerptorum scripturas adferunt. nam quod Lachm. Tib. IV. 1. 26. adnotat: „Vovemus CEP mendum typographum est pro CFP litteris, quod facile conrigas e Scaligero edit. cast. p. 147 ** Numeris utor Lachmannianis.

Quamvis igitur in re summa cum Scaligero Lachmannoque non facere non possimus, tamen neque hujus neque illius via nobis sequenda videtur, sed fines certos inter illius temeritatem hujusque rationem cautissimam constitui debere persuasum habemus, idque, ut jam supra significavimus, ita tantum fieri potest, ut excerptorum scriptoris ingenium, atque, si fieri possit, seriptorem ipsum indagemus, quam quaestionem Scaliger prorsus omisit, Lachmannusque nimis leviter tractavit, neque Hauptium quidem instituisse puto, quamquam post Lachmannum in editionem duos excerptorum locos ab illo neglectos summa cum probabilitate in textum recepit (I. 1. 5. codd., vitae traducat inerti," excerpta: „vita traducat inerti.“ II. IV. 12. codd.: „omnia nam tristi“ exc.: „omnía nunc tristi.“) certe bonae scripturae etiamnunc in excerptis illis neglectae jacent, quod exempli gratia 'demonstrabimus in loco qui est:

[ocr errors]

Tib. II. III. y. 47. sq.

bat tibi laeta trahant Samiae convivia testae

fictaque comana lubrica terra rota. 2! 14

[ocr errors]

Dissenus, quod de hoc disticho dicit edit. II, pag. 249: „ad Nemesin haec verba fieri apertum vel ex sequenti disticho: sic 1. VIII. 27 nec tu de Pholoe, quae v. 69 demum nominatur“, milú non probavit, nequaquam enim apertum est, haec verba ad Nemesin fieri, quam cum poeta toto carmine nunquam - cominemoraverit, cur hic sine ulla caussa nomine omisso“ „tibi*»vocabulo adloquatur, equidem non intellego, nam, ut hoc statim absolvam, locus, ad quem relegat Dissenus, 18:27pEs

nec tu difficilis puero tamen esse memento,

persequitur poenis tristia facta Venus →→→

in nostrum locum prorsus non quadrat, quod in illo carmine quin Pholoen poeta adloquatur, nullo modo dubitari potest. contra nostro loco, cum poeta paullo ante alium hominem nominaverit v. 33 sq.

1*

« ZurückWeiter »