T. Lucretii Cari de rerum natura: libri sex, ex editione Gilberti Wakefieldi cum notis et interpretatione in usum Delphini variis lectionibus notis variorum recensu editionum et codicum et indice locupletissimoaccurate recensiti, Band 1

Cover
Curante et imprimente A. J. Valpy, 1823 - 8 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 196 - Sed nil dulcius est, bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena, Despicere unde queas alios passimque videre Errare atque viam palantis quaerere vitae, Certare ingenio, contendere nobilitate, Noctes atque dies niti praestante labore Ad summas emergere opes rerumque potiri.
Seite 82 - ... naturae primus portarum claustra cupiret. Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Seite 88 - ... alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis...
Seite 45 - Ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur, et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas...
Seite 74 - Aeneadum genetrix, hominum divumque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis...
Seite 378 - ... nam quodcumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
Seite 442 - ... abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle...
Seite 436 - Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque < revertit >, quippe foris nilo melius qui sentiat esse. Currit agens mannos ad villam praecipitanter, auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans; oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit. Hoc se quisque modo fugit, at...
Seite 445 - ... saepe sopore excierunt : ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia quaeque.
Seite 562 - Ex hominis vero facie pulchroque colore nil datur in corpus praeter simulacra fruendum tenuia: quae vento spes raptat saepe misella. Ut bibere in somnis sitiens cum quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.

Bibliografische Informationen